LETTRE DE MICHEL MARULLE A PIC DE LA MIRANDOLE
(5 juillet 14S8)
Michel MaruU[us'] Joanni Pico suo salutem.
Magna me voluptate affecerunt littere tue. Nam post discessum tuum ex Urbe, nihil ad te non suspectum, nihil omnino periculosum aflFerebatur. Accedebat summa inimicorum malignitas, maxima potentia, que etiam tutissima
queque maxime faciebant timenda. Quo magis libet mirari magnitudinem animi tui, qui tôt difïicultatibus circumventus, tôt periculis, ita tuam dignitatem, ita auctoritatem tutatus es quasi veteranus aliquis et in excipiendis cavendisque fortune ictibus egregie artifex, non quasi adolescens ab ineunte setate in otio isto et litteraria (ut ita dicam) umbra versatus. Sed hec quo minus abs te expectabantur, hec certe et admirabiliora et jocundiora sunt nobis ut interdum libeat exclamare christianum illud : Fœlix culpa, que tantum meruit redemptorem! Nisi enim inimicitie iste intercessissent, litteras tuas sciremus sane, ut scimus; constantiam animi et magnitudinem omnino nesciremus. Sed de his hactenus. Quod vero ad epigramma pertinet quo te dicis fraudatum, etsi vehementer doleo desiderari abs te aliquod officium meum, cui pro summa in me humanitate et benivolentia nihil est quod non debeo, tamen delectat nescio quomodo requisitio ista et frequens flagitatio tua ; neque enim ita desiderares, nisi etiam probares '. Ea vero demum est (ut ille inquit) laus vera laudari a laudato viro. Sed
I . L'épigramme demandée par Pic se lit parmi les Michaelis MariiUi Tarchagnotœ Epigrammata et Hymni (Strasbourg, lôog, in-4"'), fol. e nii.
— ii3 —
epo, qui tuas virtutcs quantifariam optiiiie mihi sum conscius, longe honestius putavi nihil de te (ut de Charthagine inquit Salustius) quam pauca dicere ; rem itaque distuli in aliud tempus, et quidem non temcre ; quod feci etiam in Joanne Pétri Francisci, cui ego quantum debeam nemo mortalium est qui ne- . sciât. Quod vero de ista secessione Etrusca scribis, utinam, mi Pice, ea tempora essent, ut et secedere tecum et ociari mihi liceret! Nam, ut obmittam jucundissimam tuam consuetudinem, satis superque fructuosum esset carere intérim tôt monstris, quorum vitam, mores, avaritiam denique atque ignaviam audire miserrimum puto, nedum perpeti; se ita se res habet, decrevi omnia devorare, dum aut pas non dubia aut certa arma alicubi effulserint, neque enim ita multifacio, verum potius dum alterutrum sequatur, ambiguitas ista et rerum omnium incertitudo me necat, quamvis (ut dicam quod sentio) jampridem existimem non modo tranquillitati huiusmodi misserrime Italite, sed saluti et vite conclamatum. Vale intérim, mi anime, et mC; ut soles, ama. Rome, m nonas julias.