‹ Pic de la Mirandole en France (1485-1488)Chapitre 42 sur 47 · IH · texte numérisé non relu

IH

« Beatissime Pater, post pedum oscula beatorum. Postquam alias litteras scripsimus et post discessum tabellarii, hec occurrerunt significanda Sanctitati Vestre, quod Illustrissimus D. Philippus de Sabaudia, Dominus Brexie, concluserat mecum Jo. Orioli, quod cum esset iturus ad Christianissimum Dominum regem, relinqueret hic Joannem Comitem Mirandulanum, et daremus operam ut caperetur ; et postquam fuisset captus, dixerat se contentari quod mitteretur ad castra ipsius D. Philippi ad fratrem meum ; sed postea, mutata sententia, quod cur feceritnescimus, dixit se ducturum ipsum Johannem comitem ad Dominum Regem, et quod unus nostrum iret etiam ad eius Maiestatem. Ivi postea ipse Johannes Orioli ad cancellarium huius Regni, qui (sicuti scripseramus) ex parte Régis commiserat preposito Parisiensi, qui etiam est iudex secularis et criminalis, ut prestaret nobis bracchium seculare ad capiendum eundem comitem Johannem : qui cancellarius etiam hortatus est ut unus nostrum eat post ipsum comitem Johannem. Et hoc mane, quia appropinquabat hora qua debebant publicari apostolice littere damnationis libelli

ipsius comitis Johannis, et brève ad nos scriptum pro ipso Johanne et eius sequacibus et complicibus capiendis, ivimus ad D. episcopuni Parisiensem, et factis proccssionibus ac congrcgata magna multitudine populi et cleri, in solemni predicationc, assistente ipso Domino episcopo et nobis, earumdem litterarum et brevis ténor publicatus fuit. Et post prandium, ad quod invitati fueramus ab eodem Domino episcopo, ivimus ad Reverendissimum Dominum archiepiscopum Burdegallensem ut, quia audieramus eum esse iturum ad Regiam Maiestatem, commendaremus negotia Sanctitatis

Vestre

« ... Et quantum ad eundem Johannem Mirandulanum, ipse Dominus Burdegallensis laudavit quod aliquis nostrum eat post eum, sicuti superius scriptum est. Et propter hospitiorum incommoditatem, eum Regia Maiestas eat per villagia, cras ego Antonius Flores et ego JoannesOrioli eum quattuor equis ibimus post ipsum Johannem Mirandulanum, et adhibemus omnem curam et diligentiam ut capiatur. Nacti nuntium iturum Lugdunum, unde he littere poterunt mitti Romam, scripsimus hec Sanctitati Vestre, ut significaremus ei que post discessum predicti tabellarii occurrerunt, et speramus quod forte Dominus Brexie contentabitur

quod iussu Régis dictus Johannes iterum capiatur et tradatur ipsi Domino Brexie, mittendus in custodiam ad castra sua, ut aliquid ex hac re non perdat. Quidquid tamen sequetur, habita nuntiorum opportunitate, significabimus Sanctitati Vestre Parisius, die 3 februarii 1488. »

Bibl. Marciana, lat. IX, 12g, fol. 19. (Lettre originale sur papier.)

«....De Jeanne Mirandulano etiam hos' allô- ' cuti sumus : est adhuc in Castro nemoris Vicennacense, quamquam multa in suam excusationem dicat, et in hac Universitate iterum se eas Conclusiones abiuraturum et decisioni Sanctitatis Vestre obtemperaturum promittat : ad quod in hac Universitate et Facultate théologie, maxime apud confessorem regium et Dominum Meldensem, qui in ea est maxime auctoritatis, nos opportune providimus, significantes quod agitur de relapsu, prout ipsi optime perceperunt. Idem tamen Dominus Cancellarius, et alii qui nobis favent, iudicant

I. Le chancelier Guillaume de Rochefort et l'arohevéque de Bordeaux, André d'Espinay.

bonum cssc ut idem Joanncs ducatur ex hoc regno; quare damus operam ut tradatur Domino Brexie, mittendus sub tuta custodia ad quod[djam castrum fratris mei Joannis Orioli sub dominioeiusdemDomini Brexie, unde etiam posset postea mitti ad Sanctitatem Vestram, et sive antequam ad idem castrum mittatur, sive postquam illic fuerit, poterit examinari, et eius examinationem mittemus ad Sanctitatem Vestram... Parisius, die xviiu februarii 1488. »

Bibl. Marciana, lat. IX, 12g, fol. 34-38. (Lettre originale sur papier.)

«.... Antequam discederemus Parisius, accepimus nonnuUa brevia Sanctitatis Vestre concernentia negotium Joannis Mirandulani, et commissionem datam episcopo Gratianopolitano procedendi in hac causa. Ipse tamen Dominus episcopus misit ad nos exemplum brevis quod ei Sanctitas Vestra scripserat, et subdelegavit nobis commissionem sibi datam ; verum non fuit nobis aliud super hoc a nobis agendum ; iam enim Joannes ipse Mirandulanus extra regnum missus fuerat. Nam, ut aliis litteris ad Sanctitatem Vestram scripsimus, isti

qui gubernant, maximorum principum et multorum doctorum virorum intercedentium sollicitudine et ipsius Joannis humilitate moti,qui se velle esse bonum et fidelem servitorem Sanctitatis Vestre, et quecumque ea diffiniverat et statuerat observaturum promittebat, decreverant eum mittere extra regnum cum litteris regiis in sui favorem ad Sanctitatem Vestram, pro impetranda ab Ea venia, nobis etiam non reclamantibus, cum iudicaremus non bene eum in regno esse, maxime in Civitate Parisiense, vel iuxta eam, etiam captivum. Et sane si fuisset Parisius, absente Curia regia, ut nunc abest, et nobis eam sequentibus, potuisset oriri aliquod magnum scandalum; nostra tamen presentia, et apud Maiestatem regiam et istos qui regunt et Universitatem Parisiensem sollicitudine et diligentia effectum est ut res bene successerit, et Joannes ipse etiam cum ignominia extra regnum ex carcere que detinebatur missus fuerit; licet magni Domini ei faverent, inter quos et Comes Delphinus erat, motus precibus uxoris et commendationibus que ex Italia mittebantur : qui etiam est magne auctoritatis, cuiusque opéra Maiestas Regia in presentia utitur in belle britonico. Itaque, ut diximus, acceptis iisdem brevibus, aliud non fuit agendum. Ipse autem Mirandulanus promisit se venturum ad

Sanctitatem V'estram. Fertur eum fecisse itcr pcr Gcrmaniani ; quod, ut crcdimus, fccit timcns ne in manus Domini Philippi de Sabaudia veniret; nam si ivisset per Galliam, erat transiturus per Sabaudiam vel per Delfinatum, cuius est gubernator ipseDominusPhilippus,apud quem Mirandulanus timere potuisset ne quod sibi supererat cogeretur apud dominum Philippum dimittere ; et prêter hoc, fortasse audierat aliquid contra se ordinatum esse. Non erit tamen mirum si in aliquem laqueum incidet sibi paratum; sed quia, ut nobis Placentie dixit, cupiebat proficisci in Germaniam maxime studio visende bibliothece olim cardinalis de Cusa, et librorum comparandorum causa, forte etiam propter hoc maluit per Germaniam iter facere. In regno tamen isto, et in honore, et in pecuniis, propter ea que et Lugduni et Parisius operati sumus, mulctatus fuit, et ex eo cum ignominia pulsus. Ut autem existimamuS;, veniet ad Sanctitatem Vestram vel ad locum unde veniam et misericordiam ab Ea impetrare possit. Preterea compertum habemus quod cum primum sensit se detentum ab eodem Philippo, combussit omnes libros, scripturas et alia ex quibus aliqua suspitio contra eum oriri potuisset ; propter quod non fuit necesse facere aliam inquisitionem eorumdem librorum et scripturarum

« Hodie audivimus Joannem Mirandulanum simulato habitu transiisse per Sabaudiam venturum in Italiam ; nescimus tamen an in aliquem laqueum ei paratum incident. Venit ut veniam et gratiam a Sanctitate Vestra impetret. In Eius erit arbitrio si velit ei parcere necne. Expedit tamen quod Rhodanum et Alpes transierit, et in Italiam se contulerit....

« Ex Civitate Turonense, die xxvj Martii 1488. »

Bibl. Marciana, lat. IX, i2g,iol 42-51. (Lettre originale sur papier.)

" Rescripsimus aliis litteris ad Beatitu-

dinem Vestram apologeticos libelles Joannis Pici Mirandulani Parisius impressos non fuisse neque ibi vendi; quod nobispro comperto est ' nuper namque intelleximus eos ab ipso Joanne ad secretarium marescalli de Gie, quocum diu familiarissime vixit, fuisse missos, qui illos enamnon petentibus dédit; dixitque nonnullis, sicuti audivimus, eundem Joannem ad Regem Castelle, ab eo vocatum, profecturum esse et honorifice receptum iri. Id tamen Beatitudini Vestre magis notum esse existimamus, ad

— ibi —

qiiam mittimus alias Domini Parisicnsis litteras, qiiihus super eisdem libellis ad nos rescripsit, prout in ipsis litteris videbit Sanctitas Vestra; cui significavimus, ut eosdem libellos comburere debeat, quod non dubitamus ipsum esse facturum Turone, vi maii 1489. »

Bibl. Marciana, lat. IX, i3o, fol. 66. (Lettre originale sur papier.)

« . . .. Quoniam ex his que Sanctitas Vestra ad nos scripsit, et ex Domini Tornacensis ' litteris

I. Jean Monissart, majordome du Sacré Palais et évcque de Tournai, ne put jouir de son siège dont le roi de France avait pourvu Louis Pot, en vertu de la Pragmatique Sanction. Voir Burchard, Diarium, t. I, p. 416, note i. Charles VIII avait envoyé à Rome frà Baldassare pour négocier avec le pape. Innocent VIII maintint ses prétentions et renvoya frà Baldassare porteur d'instructions, encore inédites, qui sont conservées à la Bibl. Marciana, lat. XXI, 24, fol. 55 à 57 v° (sans date). Frà Baldassare était de retour à Paris dans le courant du mois de février 1488; les nonces font allusion à ces instructions dans leur lettre du 19 du même mois. Voir notre volume, Djem-Sultan, pp. 182-183, et note i.

percepimus gratum Beatitudini Vestre fore si de Joannis Mirandulani progressibus certior reddatur, significamus Ei nos a viro fide digne intellexisse eundem Joannem esse Taurini, et ibi moram trahere, ut experiatur an recuperare possit argentum, libros et alla que apud Dominum Philippum de Sabaudia dimisit, prout alias ad Sanctitatem Vestram scripsimus ; misitque ad ipsum Dominum Philippum, qui hic in presentia est, et ad alios eadem de causa nonnullas litteras, sed incassum eum laborare credimus. Veruni licet nostrum non sit Sanctitati Vestre consulere, nihilominus quantum pro exiguitate nostra possumus iudicare, existimamus quod bonum esset si Sanctitas Vestra eius conversioni et ad gremium suum reductioni operam daret. Diu et prospère ad salutare regimen Ecclesie Sancte Dei valeat Sanctitas Vestra, cuius sacratissimis pedibus nos humillime commendamus. Andegavie, die u julii 1488,

« Sanctitatis Vestre

« Humillimi servuli.

« L. Traguriensis, « A. Flores. »

Bibl. Marciatia, lat. IX, 12g, fol. 74. (Lettre originale sur papier.)

Page 1