‹ Poésies françaises, latines et grecques de Martin Despois avec une introduction et des notesChapitre 13 sur 55 · VIII · texte numérisé non relu

VIII

In xevoëbrnoue grammatistas, ad Florum (?).

Nolo pædagogus esse, Culicida nugivendus, Regulus puellulorum, Syllabarius sophista,

(1) Cf. Anthol. Palat., V, 229.

(?) Souvenir d’Ausone {Epist. XXV, 9) :

Respondent et saxa homini.

(3) Parodie, pour le tour, de deux pièces célèbres de Florus et de l'empereur Hadrien (A nthol. lat. Il, 97 et 98, Burm.). Despois paraît s'être souvenu d’une épigramme, d'Antiphane, Anthol. Plan. Il, x, 4; Palat. XI, 322.

Litterator archicrites Romulusque Græculusque Casca personare verba, Multa repperire menda,

‘ Plura adulterare recta, Et quadrata pro rotundis Explicare fastuose.

Nolo, Flore,.mentiendo, Lectionis auctor esse Cujus alter est repertor, Sicque comparare famam, Exinaniensque furtim Scrinia illa Criticorum, Lege Fabia teneri [!); Furta conqueri pudenda (?)}, Si quis id quod ipse dixi, Me, loquatur, haud vocato; Perfricare, perfricari, Utque prædicer disertus, Blatterare operta quædam, Vixque nota garrienti Rancidum crepare verbum; Corculum cani Minervæ, Restitutor atque censor Omnium fere librorum; Mente Judicare acuta Græca vel Latina scripta; Masculina, feminina, Nomina intonare neutra; Invenire multa primus,

(1) Voyez la Clavis Ciceroniana d'Ernesti, Index Legum, p. 11, éd. de’ V. Le Clerc.

(2) Variante : « Furta magna quiritare. » (DEspois.)

Explicare et 1lla solus;

Euce quæritare bellum,

Adque menda cuncta, tanquam Corvus ad cadaver, ire :

Nolo pædagogus esse.

IX — Liv

In Bernhartum Auctumnum Nitiobrigem, quem mala scripturiendi prurigo tenet.

Qui vomit indigesta, ac qualiter ederat, annon Auctumnus vino est ebrius ille suo?

X — Lvi Aliud.

Cancellarius est, cui librum dedicat auctor : Cur? Cancellandus namque erit iste Liber.

XI — Lvu Aliud.

Non est Auctumni proferre arresta Senatus :

Auctumno siquidem Curia clausa silet.

° XII — ix Aliud.

Cui friget doctrina et dictio, fertilis ille Non est Autumnus, sed glacialis hiems {).

(1) Tricuer (Epigr. 1, 78):

In B. Autumni collectioncm juris R. et G., vendeiniarum tempore cdilam.

Hic liber in lucem cur tempore prodeat isto Quæritis? Autumnus frugifer esse solct.

XIII — Lxir

In maritum 7elotyÿpum, oivorérry.

O frontem niveam! o nigros ocellos!

O genas roseasque candidasque!

O dulce eloquium! o venusta labra!

Intactæ nivis o globos gemellos!

Sic vos incubat hic draco molestus, Sic vos zelotypus cupit maritus,

Sic maritus hic impius latere,

Tot et tanta sibi patere soli

Optat rusticus ille et inficetus!

Hoc placet tibi, Amor, tuæque matri ?

Pucllam Veneres Cupidinesque

Formarunt manibus, Minervaque illam Omnes edocuit decenter artes {1 :

Contra, nil habet ille tale, verum

Limis hunc Charites vident ocellis,

Quippe istis sacra fecit ille nunquam {*; Insulsissimus est enim virorum, Indignissimus et decore tanto.

Quare aut dormiat est ei necesse,

Aut, si jam vigilare velle pergat,

Ego pharmaca multa comparabo,

Queis alto placide sopore mergam,

Queis reddam mihi eum bonum et benigaum

(*) Souvenir d'Hésiode, Travaux et Jours, 63-65.

(?) Allusion à un mot bien connu de Platon à Xénocrate, rapporté par Plutarque (Traité de l'Amour, 769, D; Regles de mariage, 141, F), et par plusieurs autres auteurs.

Sodalem, famulum, clientem, amicum, Mea denique cuncta {1}. Qualia? inquis :

Florem Burdegali | merum meraci.

XIV — Lxvr

In omnis generis fructus cereos qui venales prostabant Burdigale.

Immensa æterni quondam cum machina cœli

. În tenuem sphæram vitri formata caduci

Esset et angustos orbes, Siculi senis (*) arte, Juppiter irridens dixit {*} : « Quid, simie, tentas? » Sunt nato exigui Alcidæ similes mage nani

» Quam cœlo hoc vitrum, qui quadranttantula tantis? » Ast oculis postquam conspexit Juppiter idem Omnigenas fructus simulat quos cera liquescens, Miratus, tali ad superos sermone profatur :

« En ut naturam ars æquavit passibus æquis,

» En ut mentitur verum pictura colorem!

» Non fructus Pomona suos discreverit istis!

(1) AusSonE /Gratiar. act.) : « Senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.» Voyez Burmann sur Pétrone, ch. 37, et sur Properce, I, x, 23; Burmann second sur l’Anthologie latine, |, p. 437; Peerlkamp sur Xénophon d’Ephèse, p. 249-250, et mes notes sur P. de Brach, t. I, p.117.

(?) Burdegalum [vinum], du Bordeaux, comme on dit Falernum ; mais je ne sais si le mot est d’une forme irréprochable. L'adjectif Burdigalus, qui le justifierait, se trouve, il est vrai, dans les éditions de Martial (Ép. IX, 33); mais les manuscrits, au lieu de Burdigali, donnent Bridegalæ, ce qui serait un nom propre ct non une désignation de lieu.

(3) Archimède. Voyez les notes de Fabricius sur Scxtus Empiricus, p. 577, éd. de 1718.

(+) Allusion à la 68e épigramme de Claudien.

» Delusit varias nigra Zeuxidos uva volucres ;'},

» Artificis sed poma sui nunc lumina fallunt,

» Quæ formatrici renuunt incredula dextræ

» Indubiam præbere fidem. Sic vincitur arte

» Natura omnipotens, magno ceditque labori.

» Quas tandem accipiet tanta hæc industria metas?

» Hæc metuo ne etiam flammantia fulmina fingat! »

XV — Lxvir

In multibibum.

Tolosas ita non negociatur,

Non sic auget opes suas Anhydrus Auroræ ut populos putet necesse

Sibi invisere, quive sunt sub Arcto; Plus quam credibile est aquas veretur, Nec fidit levibus ratem procellis |}, Scd, quo est ingenio bono et sagaci, Invenisse modum, Procille, fertur Quo, tuto, patriam tenens et urbem, Quin tectum proprium, sua omnia auget :

Noctes atques dies merum haurit, inde Res omnes geminat suis ocellis (*).

(t) Voy. Pline, XXXV, 36.— Un poète de l’Anthologie (Palat. IX, 761) a dit, en parlant d'un tableau représentant des raisins :

Muxpoÿ xatéoyov toy Bétpuv toïc Gaxtidote, Onepanatnbes Th 0Éx Tüv ypwpateuv.

(?) Allusion au passage fameux d'Horace (Od. I, 111, 10-11): .. qui fragilem truci Commisit pelago ratem.

(5) Voir Horace, Sat. II, 1, 25; Ovide, Art. am. 763; Juvenal, Sat. VI, 304, ct dans l'Anthologie Palatine une épigramme de Straton (XII, 100).

XVI — cxix

In Stephanum Porcarium, nobilem Rom., de quo apud Nic. Machiavel, lib. vi, Hist. flor.

Libertatis amor generis si creditur index, Vere hic Romano sanguine cretus erat; Quippe nihil veritus reverendi fulmina Papæ, Atque sacerdotis ferre jugum impatiens, Antiqui voluit revocare Senatus honorem, Et Romam Romæ reddere concupiit, Gradivo et Musis carus Porcarius ille, Raræ Romani relliquiæ generis.

Deseruere ducem Gotthique, Hunnique, Scythæque, Et si quos alios barbara Roma tenet :

Damnarunt facinus quo non præstantius ullum, Queîs nec Romani particula est animi.

Scire cupis Roma quid Roma hæc distet ab illa : Huic, qui Brutus erat, trux Catilina fuit {!).

XVII — 1xx Ad Dominam.

Cum vultum adspexi, credebam te esse Dianam, Quæ venaretur nunc violenta viris;

(f) Quelques traits de cette pièce pourraient faire penser que Despois avait dans la pensée les vers latins de Janus Vitalis (Carmina illustr. poet. ital., éd. de M. Toscanus, t. I, fe 283 ve, et Anti-Baillet, p. 393, éd. de 1730, in-4°), imités par Du Bellay, dans un sonnet bien connu (Antiquitez de Rome, son. 3) :

Nouveau venu, qui cherches Rome en Rome, Et rien de Rome en Rome n'apercois, ec.

Atque animos dabat Endymion et Virbius inson:. Sed voce atque oculis visa Minerva mihi es.

Tunc ego de vita desperans tristis abibam, Cum, ridens, facta es Spes simul atque Venus.

XVIII — Lxxr CAbdicatio Poëtices.

Tenella Musa, tuque, Phœbe lauriger, Valete. Vester otio chorus nimis Abundat, atque tempus optimum vorat Quod applicare debuit scientiæ

Dices potentis hic operta cui venit Medulla juris extrahenda serio.

Inane reddit illa gaudium chelys,

Nec, aucta honore, dulce miscet utili :

Fames quid optet indigens poeta scit, Vagans per ampla divitum palatia,

Ut ore dicta blandiente carmina Misella dona victitando comparent.

Furore nolo percuti famelico,

Nec, a phalange grande ut audiam sophos, Metro tumente, ventre hiante dicier Volo. Quid acer iste proderit labor ?

Repente tussis adferet molestias,

Et ante tempus arcuabit impia

Senecta corpus, obstupenda surditas Premet, sequetur ista morbus horridus :

Dat hæc Poesis, hæc dat unda Castalis.

At fori honesta si sequare numina,

Ibi vigetque laus opesque pullulant, Honosque honore semper altior venit :

Cliens manere magnus ante januam Coactus, atque multa munera offerens, Petet tua ipse jussa teque percolet :

Cum eorum iniqua plectra dent nihil, vale, Tenella Musa, tuque, Phœbe lauriger (‘)!

XIX — Lxxvin

In efigiem formosissimeæ.

Paullinæ (*) effigiem vidisset ut aliger infans, Aufugit, eque sua tela cadunt pharetra.

Tunc ego : « Si Divæ te numina ficta fugarunt, Quid, si vidisses, numina vera, Deam {')? »

(1) Casauron (Éphémérides, 12 avril 1597, trad. par Sainte- Beuve, Causeries du Lundi, t. XIV, p. 390) : « Mes amis m'engagent à changer de genre de vie et à embrasser, si tard, la profession d'enseigner le Droit. Je conviens que j'y gagnerais pour mes affaires domestiques, et encore plus du côté de la - réputation. Car aujourd’hui nos Muses trouvent à peine quelque part où se glisser et se tapir. »

(*) Peut-être est-ce une allusion à La Belle Paule.

(3) Voy. Mellin de Saint-Gelays, t. I, p. 94 de l’éd. elzévirienne. La Boërix (sonnet XVIII, dans les Essais de Montaigne) :

Quels miracles en moy pensez-vous qu'elle face De son œil tout puissant, ou d'un ray de sa face, Puisqu'en moy firent tant les traces de ses doigts?

P. De Bracn (Amours d'A ymée; livre I, fo 47 r°, de l'édition originale ; t. 1, p. 04'de la nouvelle édition): : O que d'Amour estrange est en moi le pouvoir! Si par un tableau paint il me peut esmouvoir, Jugez qu'il fait de moi quand je suis auprès d'elle! Il aurait fallu rapprocher de ce sonnet de P. de Brach une pièce de Joseph Scaliger sur le même sujet Sie p. 13, éd. de Berlin, 1864), laquelle finit ainsi :

ÉMiraris, si quando mihi domina impcrat absens? Imperat hæc etiam muta tabella mihi.

XX — Lxxxi In Ciceronem.

Romani eloquii vindex et maximus auctor, Tullius in tumulo, morte jubente, silet.

Falleris, Antoni, cupiens succurrere famæ,.

Dum caput abscindi præcipis atque manum :

Ante loquebatur vox et manus unica mores, Nunc te crudelem clamat et iste lapis.

Quid, quod in æternum numerosa philippica restat Qua, vivens, Marcus te necat assidue |‘)!

LA

XXI — Lxxxrir

In Julium Cæsarem et Josephum Justum Scaligeros, pro Mich. Marull. Tarchaniota.

Scaligeri te dilacerant, divine poeta, Et tua liventi carmina dente petunt :

Te genitor vatem, mi Tarchaniota, negavit |), Nec sanus nato criticus esse potes [*).

(t) Souvenir de deux passages bien connus de Velleius Paterculus (II, 66 et 64). On trouve dans l’Anthologie latine (IL, 158 et suiv. éd. Burmann; p. 163 du recueil de J.-C. Scaliger, éd. de 1573) douze épitaphes de Cicéron, composées par des poètes scholastiques; Despois les a certainement connues. Je lis dans la première :

Nil agis, Antoni, scripta diserta manent ; Vulnere nempe uno Ciceronem conficis : atte Tullius æternis vulneribus lacerat.

() Voyez la Poétique de Jules-César Scaliger, livre VI, ch. 4.

(3) Voyez les notes de Joseph Scaliger sur Catulle, XVII, LXVIL, etc. On trouve aussi une assez sévère critique de Marulle dans les notes de Brækhuisen sur Sannazar, Eleg.I,2,31,p.121 et suiv. de l’éd. de 1728.

Sic quondam doctum laniaverat ille Catullum, Tempora sic nunc hic dedocet Eusebium {‘).

Id.tibi cum doctis facile commune faterer, Ni scirem scaturire (* hoc aliunde malum.

Unde? Hinc, quod cupiunt ulcisci incendia Trojæ : Nimirum fuerant Troes, Achivus eras (*.

XXII — Lxxxix

In elegantissima Tentamenta Michaelis Montani, equitis.

Tam scite aggressis defungitur iste periclis (}, Hunc ut velle sequi sit certum ingensque periclum.

XXIII — xc

De multitudine cœæœnobitarum.

Ecquid portendunt numerosa examina fratrum ?

Heic habitant omnes : et Minor, et Minimus;

Quos Augustinus, quos Bruno, quos Benedictus, Et quos Bernardus Francicus instituit;

Hi quoque quîs nomen dat ÎEsus, concio, merces; Quos mons Carmelus misit in hos populos;

Longa quibus pendet sub aucto barba cucullo; Quosque Recollectos plebs pia nominitat.

Numquid ab Augusta veniens exercitus urbe Exitium et finem nuntiat hæreticis?

(*) Allusions au chapitre 7 du Vie livre de la Poétique de Jules- César Scaliger, et au travail de Li 2 Scaliger sur la Chronique d’Eusèbe, publié en 1606.

(*) Despois paraît s'être mépris sur la quantité de ce mot.

(3) Voyez ci-après, dans le 1Velivre, l'épigramme sur Scioppius et Jos. Scaliger.

(‘) Jeu de mot sur periclum, qui signifie à la fois essai et péril.

Relligionis honor, pietasque augetur ab illis, Aurea nonne igitur sæcla futura docent?

Nescio, sed quidam Calvini de grege dicunt Plurima scorta 1illic esse ubi sunt Monachi.

XXIV — xour

In Gilbertum Primrosam, insolentissimum apostatam (1).

Sancticolas et saxicolas nos Primrosa dicit, Quin et torticolas, denique Papicolas.

Primrosa cautushomo est; quod telum torquet in hostes Nemo retorquebit, Primrosa acutus homo est |*;

In cultu peccamus, at hic non peccat in illo : Non etenim novit quem colat ipse Deum.

CARMINA SEQUENTIA ERRICO BORBONIO PRINCIPI CONDÆO OBTULI CUM BURDIGALAM SOLENNI POMPA, TANQUAM AQUITANLÆ PROREX, INGREDERETUR, A. 1611

XXV — cm

Inscribendum solio e quo Princeps oratores omnium ordinum audiit.

Condimus en templum et devotas condimus aras, Condæe, ut nobis felicia tempora condas.

(:) Gilbert Primerose, dont le nom revient souvent dans les poésies de Despois, était ministre de l'Église réformée de Bègles. On a de lui de nombreux volumes de controverse religieuse imprimés la plupart à Bergerac.

() Cf. Martial, Épigr. VIL, 90.

— mn

XXVI — cv

Effigies Burdigalæ, super portam () qué ingreditur, se suaque Principi offerentis.

Ingredere, 6 Princeps, tua sunt mea cuncta, tua ipsa, Atque utinam, ut tua sum, sic velis esse meus! Pyxis ab unguento quod claudit sumit honorem, Annulus a gemma nobile habet pretium :

Sic ego, si mea tecta subis, super æthera tollar, Et merito reliquis urbibus anteferar.

Nam si vel totus sua congerat orbis in unum, Nil quod Condæo conferat orbis habet.

XXVII — cvr

In fontem unde vinum et aqua fluebant prope scholam * legum.

Liquerat indignas tam claro numine terras Justitia, et Divos iverat ad superos.

Blanda sed æternum flexit Clementia Patrem, Mitteret ut nobis denuo justitiam.

Annuit ipse Pater, vultu dixitque sereno :

« Effectu voti, nata, fruere tui,

» Cum veniet dias Princeps in luminis oras » Condæus, stirpis gloria Borboniæ. »

Mox, quo præcipue regnabat tempore Libra Æquabatque dies noctibus umbriferis,

(t) Il s’agit de la Porte du Caïilhau. Voir le récit de Darnal, dans sa Chronique, année 1611. — On trouvera plus loin une ode latine de Despois sur l’arrivée du Prince de Condé.

Tempore quo nihil est in fluxo tempore iniquum |}, Editus es, faustis, Borbonie, auspiciis,

Cordatum cujus pectus legit sibi templum, Atque domum æternam juris amica Themis.

Hinc tua lanugo mores tegit aurea canos (”), Præcox ætatem prævenit et sophia.

Et miramur adhuc cur, qua schola posta Themistos,

Justa atque æqualis personet harmonia ?

Cur vinum lymphæque fluant, insignia pacis ?

Nimirum es pacis justitiæque Deus.

XXVIII — cvn

De eodem.

Nescio quis, sacram Byzanti legibus ædem Exornare volens viribus ingeniüi,

Communem cunctis dixit fontemque perennem, Unde fuit promtum discipulis bibere (°).

(*) Jeu de mots fréquent à cette époque. De Brach avait dit dans ses Regrets funébres (t. I, p. 228) :

C'est en ce riche temps que le temps riche amène CAu pauvre laboureur touts les fruits à foison.

Je note en passant que Despois a pu connaître les poésies inédites de P. de Brach, car Trichet avait eu en main le manuscrit du poète et en avait extrait des corrections, pour les porter sur son propre exemplaire des Poemes. Je possède cet exemplaire de Trichet.

(*) Voir mes notes sur P. de Brach, t. Il, p. 208.

(5) « Epigr. 12, &ôeoxbtou, etc nv Baoskixny tv maiSeutnplwv ëv Butavtiw. L. IV, c. 12. » Despots. — Ce renvoi se rapporte à l’'Anthologie de Planude. Voici l'épigramme grecque (Anrhol. Palat. IX, 660) :

Xpos Éya Oecuototv aveuévoc * ÉVOAdE nnyn 4p0ovos Adaoviwv ExxÉyutar vomi,

n rot térarar miv œelvans, niôénts Où EVOAË ‘ ayetpouévors navra Gldwat péov.

Hic verbis tantum {'}, nos assignamus id ipsum, Cum gemino duplex unda liquore fluit.

Unum discipulis dabat hæc schola græca liquorem, Quem vates nitidis assimilavit aquis;

At schola nostra merum cum Iymphis jungit, habetque Cæsaris ut leges Pontificum canones.

Sed cur fons noster docta mirabilis arte Nunc primum, Princeps, te veniente fluit?

Quod per te factum est, populique et pacis amantem, Ne Mars Justitiæ dicat : « Inepta, tacel »

XXIX — cv

In Principem quosdam carceribus liberaturum.

Captivos tetro clementia carcere solvit, Forma sed excellens libera colla ligat.

Altera pars gaudet de libertate recepta, Diligit altera pars nobile servitium.

Quicquid agat Princeps, solvat, seu vincula nectat, Semper in hunc major crescit amor populi.

XXX — cix In laudem ejusdem.

Cum tibi quæ nerent felicia fila Sorores |?) Vidisset Pallas, protinus obstupuit :

« Invida virginitas! ait, infaustumque cubile, » Quod prohibet tanti principis esse parens!

(4) Les mots verbis ftantum sont écrits en abréviation, et la lecture est incertaine. J’ai conjecturé d’après le sens. (*) Jean Second commence ainsi la 2e Élégie de son 1e livre :

Cum nova nascenti nerent mihi fata Sorores, etc.

» Fata negant, sed jura dabunt et adoptio quæ me » Errici matrem principis efficiet;

» Nam postquam sophiamque meam meaque arma capesset, » Nunquid adoptivus tunc mihi natus erit? »

Macte tua virtute, o præstantissime Princeps, Evenere tibi quæ Dea concinuit :

Quod sanguis tibi regius est, dedit hoc pater heros, Quod mens cœlestis, casta Minerva dedit:

Hinc est quod mirans tot dotes Gallia clamat : « Sanguine tu princeps, sed magis ingenio es (‘). »

(1) Voir Ausone, Cæsares, XIII.

MARTINI DESPOSII

BURDIGALENSIS

EPIGRAMMATUM

Page 1