‹ Poésies françaises, latines et grecques de Martin Despois avec une introduction et des notesChapitre 17 sur 55 · XXII — LXV · texte numérisé non relu

XXII — LXV

ÆE græco Callimachi Cyrenæi, in concham poly pi quem Nautilum vocant, donatam tanquam ludicrum Veneri Zephyritidi a Selena Cliniæ f. Smyrnensi.

(Habetur apud Athenœum |. VII Aurvoco?.)

Concha ego, Chlori, prius, sed nunc anathema Selenæ Suspendit primum quod, Cytherea, tibi.

Nautilus oceano fluitans, perflantibus austris Expandens velum funibus et propriis,

(t) Aristophane, Nuées, v. 96 et suiv.

(9 Comparez une pièce latine de Jean Dousa, le fils, p. 160 de l'édition de ses poésies donnée par Rabus; Roterdam, 1704.

Æquore sed placido nativis navigo remis, Nempe meis pedibus, nomen et inde mihi.

Sum tandem ad littus delatus Julidis, ut sim Delicium, Arsinoe, pendulus ipse tuum;

Nec peto ut in nidis, velut ante {extinctus enim sum) Ova mihi pariant Alcyones miseræ,

Cliniæ at ut natæ facias bene, nam bona novit Patrare, ut Smyrna quæ sit ab Æolide {).

XXIII — Lxvr

In Aulum, exoletorum verborum amatorem (?).

Verba quibus Plautus, quibus et Lucillius usi Inseris adfectans versibus, Aule, tuis; Iccirco Varro, Sextus Pompeius, et audax Nonius in manibus sunt et in ore tibi; Et tunc mirifice te censes esse locutum, Cum tua Pacuvium pagina rauca refert.

(1) Cette pièce a été effacée par l’auteur, qui a écrit en marge : «Hoc epigramma hinc tralatum in versiones meas.» Ce qui prouve qu’il avait fait un recueil de pièces traduites du grec en latin. Pour ne point bouleverser les numéros d'ordre des pièces suivantes, Despois aécritdanslesinterlignes de celles-ci une autre épigramme latine sur G. Postel, qui se trouve ainsi être la 65me du Ilme livre.

Cette version de l'épigramme de Callimaque est fort supérieure à celle de Nicod. Frischlin. Grotius, depuis, a traduit la même pièce (Anthologie grecque, édition de Bosch, t. II, p. 347), et l'a emporté sur Despois en élégance; mais ce dernier conserve le mérite d'une plus grande précision, et son interprétation prouve qu'il faisait au texte grec plusieurs des corrections que les savants y ont introduites plus tard.

() Il s'agit peut-être de Jean de Saint-Martin. Voir mes Lettres au docteur Payen sur l'auteur des Epitaphes de Montaigne. — Il faut dire que c'est l'exemple de Joseph Scaliger (dans ses versions d'Orphée et de Lycophron) qui encourageait les lettrés de cette époque à affecter l'emploi des archaïîsmes latins.

Morio, deciperis : Parnassi limpidus est fons, Et si qua inde fluant carmina, limpida sunt; At fons iste tuus tineis et pulvere sordet, Unde et si qua fluunt hinc, lutulenta fluunt. An tenebræ tumidi Cinnæ, Sanctræque salebræ Plus quam Virgilii carmina culta placent?

Si cupis, Aule, capi, communibus utere verbis [‘\, Aut, si forte capi non cupis, Aule, tace.

XXIV — Lxxi

In Paulam.

Paula suum carmen me scribere vult in honorem : « Esto memor nostri semper honoris, » ait.

— « Sane, inquam, vellem; sed quo pacto memor essem » Ejus, cujus tu vix memor esse potes? »

XXV — Lx De jureconsulto et meretrice.

Noctem rogabat elegantis Alcimes (?) Jurisperitus Angelus,

At æstimabat illa numos quindecim Fututiones singulas,

(?) Cf. Anthol. Plan. Il, 46, 3; Palat. XI, 144; et Muret, épigramme in Paulum.

(?) Henri Estienne a dit, dans une épigramme d’un tour analogue (p. 238 de son éd. des poésies de Théod. de Bèze, 1569) :

Ex animo semper loqueris quodcunque loqueris, Ulla tuis verbis si tribuenda fides.

O quo nil nostro magis est mirabile seclo :

Ex animo loquitur cui nihil est animi!

() Despois s’est souvenu du premier vers de la 17m épigramme d’Ausone, épigramme qu'il a imitée aussi dans le choix du mètre.

(1) Despois oublie qu'il a dit plus haut nuwmos, au lieu de

Stipulata totque est Alcime sibi dari :

Spopondit Angelus statim, Ruensque in illam mox protervus et furens, Bis fecit unico impetu.

Trigenta poscit Alcime, sed Angelus Vuit sola ([*) quindecim dare; Memorque legis Z!lud, et paragraphi Ad legem Aquilliam unicæ, Titulique qui tributus Actionibus Et obligationibus, Legisque Nunquam, cujus in glossa bonus Definit hoc Accursius :

« ’Amvevsti facta, plura sint licet, tamen » Censentur actus unicus ; » Non ergo solvo, nec sinit fides bona, » Bis, debitum tantum semel. »

XXVI — Lxxvi Ad Heram.

Qui summis modo te colunt labellis, Hos tu, Clara, foves, amasque cunctos; At me, cui face noxius Cupido

Ürit pectus et intimas medullas, Semper negligis et jubes valere :

Nosti scilicet hos abire certos,

Si quid pertulerint molestiarum,

Quos tecum unica colligat voluptas; At me, me licet usque et usque vexes,

nomismata.

In vestro obsequio manere fixum, Ut quem vinxit Amor, tibi subactum Æterna pedica insolubilique (!).

XX VII — Lxxvir CAlexander VI, Ro. Pontifex.

Locum tenebam Virgine editi Dei,

Nec arbitrabar Virgine editum Deum, Iniquus, infidelis, improbus sacer.

Inepta scripta credidi prophetica,

At illa vera quæ putaveram modo, Inimica Christo, scripta Lucianica Mihi ediderunt exitus modum mei, Sciesque cuncta curiosus hæc legens Quæ Zenophantæ Callidemidas ait {*) :

Propheta factus impius mihi impio est.

XXVIII — Lxxx

’Epotixév.

Hoc cupiunt populi dilectæ corpus amicæ :

Ausonio quadrata placet, subtilis Ibero, Utraque Germano, Gallus carnarius audit.

At quales optent mores, si forte requiris :

Ars ducit Gallum, Germanum visque vigorque, Mollities Italum, fastus ventosus Iberum.

Quæ tua sunt in iis effecta, puelle Cupido ?

Nobilis Ausonius, stupidus fit Gallus amore, Fit jactator Iber, Germanus rusticus usque est.

(*) Voir la pièce de Bonefons qui précède son premier Baiser. (? Lucien, Dialogues des Morts, VII.

Cum propria vivit domina sic quilibet horum : Servit ei Ausonius, supplex Hispanus adorat, Germanus donat, multa adfert gaudia Gallus.

Si fastidit amans possessa, et abire necesse est : Ausonius fundit meditatas ore querelas,

Celta levis promtusque oblato scommate lædit, Germanus semper stultus sua dona reposcit, Ast elatus [ber male dedignatur amatam.

Quæ dixi, circa externum versantur amorem :

Quis melius faciat, merctrix Romana loquetur.

XXIX — Lxxxrti

Ad Dominam.

In te natus amor meus est, tu florida tellus Unde mihi surgit, crescit et iste Deus.

Non igitur quæras cur tu mihi sola colaris, Cur nullam nisi te diligere ipse queam; Tu siquidem nostri terra es natalis amoris, At, rogo, quid patria carius esse potest ?

Patria grata mihi, qua nil jucundius usquam est, Pro qua dulce pati vulnera, dulce mori.

XXX — LxxxXIV

Ad Germanos.

Qui calidæ Meroes sitientia nominat arva Ignorat quantum patria vestra sitit :

Illic est semper frigus, sed semper ct illic Torre aliquo inflammans guttur et ora sitis.

Vestræ quinetiam chartæ ([mirabile dictu !), Scribere si tentem, semper et usque bibunt.

XXXI — xc

In ecclesiasticum cœlibatum.

Dicebat populo minister Abram Omnes presbyteros perire ad unum, Et cæca Venere impotenter uri, Quod non his fieri licet maritis.

«a Nos, Evangelici Dei ministri,

» Electum genus, inquiebat ille,

» Cœlorum sumus incolæ futuri,

» Et casti sumus integrique cuncti, » Quod nobis socias habere fas est. »

Tunc quidam senior, manu tremente Volvens Biblia, paginis pilosis

Et pinguedine lutea verenda,

Istud murmure grunniente dixit :

« Vobis siccine perplacent femellæ,

» Lascivum pecus, ut sine his beatam » Vitam vivere non putetis ullos,

» Nec servire Deo pie et decenter?

» At contra nequeunt Deo vacare

» [li quos tenet implicatque conjux; » Non sunt tres satis unicæ femellæ, » Fortes sint licet et viri valentes.

» Ergo qui sat erit minister unus,

» SICCUS non secus atque petra pumex,

» Rebus conjugis et Dei? — miselli » Veri tam male res agunt mariti, » Uxores ut amor calorque cogat » Rogare auxilium vicariorum! »

XXXII — xciv De Venere et Cupidine.

Abjecta Venus ut pharetra conspexit Amorem, Cur sic nudus abis, dixit, inepte puer ?

OIli respondit subridens dulce Cupido :

Quid pharetram gererem, Diva, supervacuam

Quam miser exhausit penitus Desposius? cjus Cordi fixa hærent omnia tela mea [!).

XXXIII — xcvur

In Cottam qui hæreticorum sophista est, et nihilominus medicinam factitat.

Cotta minister erat, nunc et medicus fit, ut una Ferre queat mortem corporis atque animæ.

XXXIV — xcrx

In matæosophias admiratores.

Audio nescio quos, insani numina vulgi, De jure et nobis pessima quæque loqui; Namque illis sapiens aut doctus nemo putatur Qui non ipsorum discipulus fuerit.

At quid, quæso, docent? deliria, somnia, nugas, Quas qui magnifice venditat, is sophus est.

Has qui quisquilias fumi non emerit umbra, Continuo ignarus dicitur et fatuus.

(:) Cf. Anthol. Palat. V, 98.

« Nemo potest, aiunt, civilia jura doceri » Qui prius edoctus non fuerit Logicen.

» Imo, ni Physica et subtilius Ethica norit, » Quo pacto docti nomen habere queat? »

Vecordes homines! noverunt nil minus ipsi Quam quod se jactant velle docere alios.

Jurisconsultum facient me putida verba Quæ culi facile, difficile ora sonant?

Me Scotus, aut Thomas, me doctum reddet Ochamus, Sese involventes mille sophismatibus, Qui labyrintheo flexu rectissima curvant, Mentis carnifices, ingeniique cruces?

Non loquor ignotis de rebus : amare solebam Ista, sed exsolvit me Deus his laqueis, Monstravitque mihi quæ sit via recta sciendi, À qua deflectunt quam procul hi scioli, Quîs non est ratio verum contentio cordi, Qui lucem quærunt hoc animo ut perimant.

XXXV — on Ad Catharinam.

Te nuper, Catharina, basiabam, Contrectare licebat et papillas,

Ac si quid preciosius reservas;

At nunc, torva tuens, iniqua probra In me conjicis, et favore tanto Indignum penitus fuisse clamas.

Sic ergo immeritum, maligna, lædis!

Faxo ut pœniteat tui furoris,

Et velis capiti tuo esse dicta

Quis me lingua procax tua impetivit :

Te nunquam, Catharina, basiabo, Non tangam amplius has tuas papillas, Nec si quid preciosius reservas (*).

XXXVI — cv

In Theodorum Bezam.

Ut Beza occubuit, communis jurgia præda Commovit terræ Tartareæque domus;

Verum sic tandem facta est divisio : corpus Mosta Gebenna tenet, læta gehenna animam.

(1) Comparez Catulle, VIII.

MARTINI DESPOSII

BU RDIGALENSIS

EPIGRAMMATUM

Page 1