‹ Poésies françaises, latines et grecques de Martin Despois avec une introduction et des notesChapitre 18 sur 55 · LIBER TERTIUS · texte numérisé non relu

LIBER TERTIUS

CAd Librum.

Exi, parve liber, nullumque require patronum Cujus propter te polluat ora rubor.

Si malus es, nec te Alcides servaret ab Orco, Si bonus es, quivis sponte patronus erit (‘). Ergo fuge intrepidus sensum dominique lituras, Ne purget culpas spongia justa tuas.

Si tamen est aliquis qui patrem carpere tentet, Quod non Castalio fonte, libelle, mades, Responde: « Hinc quod eram Musis prognatus iniquis, » Ut partum infaustum, me pater exposuit. »

(1) Joachim du Bellay avait dit, à propos de son recueil de poésies qu’il devait publier d’abord sans nom d’auteur :

I liber, i nostrum, sine nomine, nomen ad astra Perfer, et ex nostro nomine nomen habe.

Non tibi defuerit nomen, si nomine dignus, Sin minus, ignoto nomine tulus eris.

MonTESQUIEU, dans la Préface des Lettres Persanes : « Je ne fais point ici d'Épître dédicatoire et je ne demande point de protection pour ce livre : on le lira s’il est bon, et, s’ilest mauvais, je ne me soucie pas qu'onile lise. »

Il — 11 cAd Pictorem.

Quam, pictor levis, inscienter erras!

Cum vis pingere candidam puellam :

Mortalis manus et tabella vilis Divinamne queunt referre formam ?

An justum tibi, pictor, hoc videtur, Cum deleverit hos tuos colores Tandem tempus edax, situsque turpis Et putris caries tuam tabellam Deformaverit, ut simul senescat Forma hæc perpetuo nitore digna?

Arce tale nefas procul, Cythere, Edictoque veta gravique pœna

Ne quis pingere tentet hosce vultus, Præter pinnigerum tuum puellum; Neve ipsi liceat tabella in omni

Istam pingere candidam puellam; Sint huic pro tabula decente corda [!) :

Hæc tantum manus, hæc tabella sola Ad præclarum opus hoc videtur aptæ.

(:) Voyez Peerlkamp sur Xénophon d'Éphèse, p. 117, ct les notes sur P. de Brach (t. Il, p. 303, au mot Z'ablettes). Despois semble s'être souvenu de ce sixain de Mellin de Saint-Gelays (t. Il, p. 47 de l'édition elzévirienne) :

Ne cherchez rien en autre image De plus beau qu'en vostre visage; Mille cœurs en ont la figure Mieux que nul metal ne peincture :

CAmour print pour soy la faveur D'en estre le peintre et graveur.

III — vi

De tumulo xdrogueis undas producente ad D. Severini (!), prope Burdigalam.

Sublatus geminis lapis a tellure columnis, Parte Severini quâ pia tecta nitent, Herois quondam tumulus fuit : optimus index Saxigena (?) ille latex, qui sine fonte fluit. Sic Laurentius hic quem culta Novaria servat In tumulo natis sponte lavatur aquis; Unda tuum sic extollit, Julitta, sepulcrum; Sic Patavina tuum noscitur, Eustochia.

Incipe mirari, rimari (*) desine causam, O tu quem pronum ducit Aristoteles :

Naturæ heic decreta silent, sed credito lymphis Quæ cunctis clamant sese opus esse Dei.

(*) Il faut sous-entendre ædem ou templum. Horace, Sat.I, 1x, 35 : Ventum erat ad Vestæ ... Sur cet hellénisme, voir Sanchez (Minerva, IV, 4, t. II, p. 33, éd. de Bauer).

( On trouve fluctigenus et fluctigena, indigenus et indigena, unigenus et unigena, ainsi que d’autres semblables. C’est sur cette analogie et sur les formes aurigena, fontigena, cœligena, nubigena , etc., que Despois s'est appuyé; mais les lexiques modernes n’enregistrent que la forme saxigenus. Les grecs avaient les doubles formes &priyemie et äprlyovos, aûroyevic et aütéyovos, xpwroysvñce et zxpwréyovos, etc. Henri Estienne, qui traduit optoyevñc par serpentigena, soutient, dans la préface de son Thesaurus, la liberté que doivent avoir les modernes de former, d'après l’analogie, de pareils composés. Les poètes latins du xvie siècle ont souvent usé de la licence, et quelques-uns en ont abu sé. d

(3) Mirari, rimari, jeu de mot comme aimaient à en faire Martial, Ausone, et, à leur exemple, tous les écrivains de la Rena issance, qui crurent voir en ces subtilités une des élégances P ri ncipales de la langue latine.

IV — 1x cAd Jo. Theobaldum, de Joanne Meinerio,

Northmanno Diepensi, incola Burdigalensi, qui bubonem -

nati pestilentem lambendo leniit.

Noxia cum nostram pestis grassata per urbem Tristia complebat tecta cadaveribus, Ut genitor nati vidit juvenilia membra, Membra venenata jam superata lue, Indoluit, cumque haud aliter succurrere posset, Lingere non timuit mortiferam saniem.

Ingentem patris nati de morte dolorem Lingua bene expressit, mi Theobalde, silens {).

V— x De eodem.

Credidit in timidos sævam posse omnia pestem Ornanus (*), sed eam magnanimos fugere;

Id verum satis exemplo mihi constitit, in quo Elucet pietas officiosa patris.

Suxit enim lingua pueri lethale venenum, Attamen 1llæsus mansit, adhucque manet.

(1) APoLLINARIS Sinonius (Carm. XXII, 10) :

Resonat sine voce voluntas; Nam tua te tacitum livere silentia clamant.

PauLiIN DE PÉRIGUEUX (de vita S. Martini, lib. I, 381): Et gemitus, clamor cordis, vox magna tacentis.

(*) Le maréchal d'Ornano. — Voyez Darnal, Supplément à la Chronique Bordeloise, an 1608.

"© Ve)

Nempe dolore patris pestis mollita pepercit, Nec se viribus his credidit esse parem.

Quantus amor, quanta et pietas fuit ista parentis, Immanis pestis quis pia facta fuit!

VI — x11

In sublingionem mearum explicationum, quas identidem, agone Ludovicali (!), pro suis effutiebat.

Quando ænigmata scrupulosa solvo, Modisque omnibus invenire verum Mens ambagibus implicata gestit, Auscultas tacitus, notans latenter Nostram sedulus explicationem,

Et verba omnia syllabasque cunctas, Quæ, postquam procul æstuans recessi, Infrunitus et improbus retexis.

Sic bellus cupis et sophus videri {?); Sed mangonia quîs mea ipse fœdas Præstant ne tua furta sint dolori.

Clavam pumilio Herculis rotandam Si fors suscipiat, male acta clava Magni desinit Herculis videri :

Sic sensum repetis meum, miselle, Ut nullus tibi sensus esse possit (?).

(:) Les Thèses se soutenaient le 25 août, jour de la fête de saint Louis. — Voyez Chronique Bordeloise, IVe partie, p. 103, 205, etc.

(?) Cf. Martial, Epigr. L, 10.

(3) Martial avait dit (Epigr. I, 39) :

Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus; Sed male quum recitas, incipit esse tuus.

VII — x

De verbo veteri : « Malefacta non reperiunt auctorem. »

Excæcaturus Polyphemi lumen Ulyxes, Auctor ut obscurus criminis esset ei,

Neminis assumsit nomen, Polyphemus ut illo Deceptus fratres deciperet proprios ({).

Tempore ab hoc Nemo est quicunque patrat scelus ingens, Atque licet fiant pessima, nemo facit.

VIII — xrv De Doride.

Noster amor cunctis in vultu cernitur, una Non cernit Doris quod facit ipsa malum :

Non quod non oculos habeat mea Doris acutos, Ast habet ut perimat, non habet ut videat (*).

IX — xvi

In Mariam, ad Septimillum.

Illa larga puella, Septimille, Effrons, et nimis usque liberalis, Cui nomen merito dedit cubile,

(1) Voyez l'Odyssée, IX, 355 et suiv.

(3) Comparez la belle épigramme de Buchanan (Epigr. 1, 31):

* Illa mihi semper præsenti dura Neæra Me, quoties absum, semper abesse dolet :

Non desiderio nostri, non mœret amore, Sed se non nostro posse dolore frui.

Ut quæ clinopalen amat cupitque,

Ia, inquam, male nominata virgo, Integra ut videatur et pudica,

Duci se renuit, superbaque infit :

« Mihi nec via longa nec molesta est,

» Quam gratam, facilem, brevemque reddo, » Apud me meditansque conloquensque. »

Hoc verum, bone Septimille, credis?

Quanto certius esse judicabis

Illam persimilem feris equabus

Quæ ducem peditem sequuntur ægre, Trahentem licet has manu et capistro :

Si conscenderit, en statim benignæ

Îter continuant laboriosum.

X — xvir In Gelliam.

Unam præ cunctis te, Gellia, semper amavi, Et te plus oculis semper amabo meis; Id tibi juravi quondam, sed nunc quoque juro Per Styga, per Cœlos et per utrumque Jovem (‘). Non tibi sufficit hoc : conjux vis nostra vocari : Vis, puto, perjurum, Gellia, me facere (?).

(1) On appelait quelquefois Pluton Jupiter Elysius, Stygius, etc. Voy. Ausone, Epitaph. XXXIII.

() Ovie (Art. am. III, 585) :

Hoc est, uxores quod non patiatur amari :

Conveniunt illas, quum voluere, viri.

PéTRoNE (xCiI11) :

.... Amica vincit Uxorem; rosa cinnamum veretur.

Quidquid quæritur optimum videtur.

XI — xvu De ape in labris Phyllidos sessitante.

Florifero nuper Phyllis .…….…....… (‘) in horto, Nec procul in specula Cyprius ales erat.

Libatura rosam, quam forte videre putabat, In labris Dominæ dædala sedit apis.

Mox, ubi deceptam se sensit, abire parata, Nectareo labri melle retenta fuit.

Ambrosios igitur succos apis incuba legit, Hisque onerata volans ad sua tecta tulit.

O volucris demens! quid confectura laboras ?

Non succus voto convenit iste tuo, Philtra facis, non mella, aut, si bene mella vocantur, Attica sunt linguæ, Corsica sunt animo.

Cur ita? quod manent a Phyllide: quicquid ab illa est, Etsi dulce prius mulcet, amore necat {*).

XII — xix Ad Rufum, de Santono.

Admirabilis iste Santo, Rufe, est :

Nec est, nec satagit poeta dici, Tamen carmina mordet et lacessit, Et, si quis lepidus poeta fertur, Statim rumpitur, ardet, invidetque.

(1) Il y a ici, dans le manuscrit, un mot gratté qui n’a pas été remplacé; il est évident que ce mot devrait être un équivalent de dormibat. |

(2) Cette pièce est, pour la manière, une imitation d'Angerianus. Comparez de celui-ci, plus particulièrement, l’épigramme De Cælia, api, et amore, fe 6 vo de l’édit. de D. Duval; Paris, 1582 (Poetæ tres elegantissimi).

EE me — EE mg co eme

Cüm sic omnia carpat iste livor,

Vel omnino oculis caret, vel illis Tanquam dentibus utitur protervis,

Nam quicquid videt, invidet malignus [!).

XIII — xx

De malo evulsa, sub'qua Clymene, canis venatica Jacobi Cani, sepulta erat.

Gur malum sævis rupisti flatibus, Auster,

Sub qua pernicem gleba tegit Clymenen ?

Nempe quod inscriptos gestabat cortice versus,

Queis vivebat adhuc mortua jam Clymene.

Hi Clymenen cursu ventos superasse ferebant (*),

Seu volucres cervos, seu premeret levores; Indignatus ob has laudes fuit invidus Auster,

Et se versibus his credidit ipse peti [*) :

Ergo furens malum evulsit radicitus istam,

Tam raræ delens heu! monumenta canis.

LU

XIV — xx

CAd Joannem Manibanium, in Aquitanica Præfectura Vicarium, propediem in Senatu Tolosano Præsidem futurum.

Luget Aquitanum te secedente tribunal, Et timet antiquum, sole abeunte, chaos.

A te judicibus lux est data, lingua patronis, Curia sic a te splendida facta fuit.

(t) La pointe de l’épigramme repose sur les éléments de composition de invidere. Martial aime beaucoup les jeux de mots de cette nature. Voyez ses Épigr.. 67, liv. IL, et 52, liv. IV.

(?) Cf. l’Anthologie latine de Burmann, t. I, p. 290, ép. 390.

(5) Le manuscrit porte petit.

Jam, post tot collata in nos benefacta paterne, Auferris nobis, teque Tolosa rapit.

O sine fine rapax, et semper avara Tolosa!

Nunquam sacrilegas vis cohibere manus?

Templa Deum quondam spoliasti, sub duce Brenno, Nunc spolias nostram divitiis Themidem.

Ista sacerdotes templi ut patiamur inulta ?

Ut prorsus diri nil voveamus in hanc?

Non ita! sed. veluti te Burdigalæ, Manibani, Thesaurum rapuit parca Tolosa suum, Sic rapiat te magna Lutetia, flente Tolosa, Ut fias columen Celtigenæ Themidos!

XV — xxx1v cAd Lectorem.

E nostris quando non unum epigramima videbis, Despicies dicens : « Ecquod acumen habet? »

Sed priscie quot scripta vides, ipsique Catullo, Quîs omne (ut quivis sentit) acumen abest ?

Nec male : inanis enim qui semper tenditur arcus, Et quod perpetuo pungit acumen, hebet {‘).

XVI — Lvi

Basium CAnne.

Sicne voluptatum dulci me flumine mergis (*), Sic me deliciis obruis, Anna, tuis?

(1) Remarquer la clausule des trois pentamètres. (?) Cf. une épigramme latine de Muret, qui commence ainsi :

asia quod libas, etc.

Hui! satis est! roseum, mea lux, removeto labellum, Urit enim sævus viscera tosta calor [).

O non gustandum mortali nectar ab ore!

O tantum magnis basia danda Diis {*)!

Terrenus sum, basiolis cϾlestibus impar :

Me, Dea, vestra necant basia, non recreant.

Aut igitur nunquam misero mihi basia fige, Ne me disperdas, Juppiter ut Semelen, Aut da quod superest (°), securus ut oscula tantæ Ferre queam, divus factus et ipse, Deæ (‘).

(*) Bonnerons (Bas. I) :

Ah! ne basiolum mihi propina, Nam contra magis excitatur ardor.

(#) Ponranus (Amorum lib. E, 2) :

O bona non tractanda homini ; bona digna rapina Cœlicolum ; superis o bona digna locis.

(3) Jean Seconp (Eleg. 1, 11, 47) : | Osculaque et quidquid superest post oscula dulce.

Voir Boissonade sur Aristénète, p. 466.

(*) C'est une allusion élégante aux vers de Rufin dans l'A nthologie (Palat. V, 94) :

EbSalpuov à B)Ërwv ae * tp1ob)Gtoc Boris axovet nulôeos 8'6 p1Xv : abavaros 86 yauv.

Deux illustres professeurs du Collége de Guyenne s'étaient souvenus de ces vers. Buchanan (Epigr. I, 30) :

Qui te videt beatus est, Beatior qui te audiet, Qui basiat semideus est, Qui te potitur est Deus.

Et Muret (p. 153 des Amœænitates poeticæ) :

CAt si quem complexa tuo dignare cubili, Is non jam felix, Margari, sed Deus est.

Voir Properce, Il, xv (x11), 40.

XVII — Lxiv

, ? , Bxothioxos mspl aûtod Ex xevorapiou.

Eis 4A moy gésouxt vêxvs &s Euratynz Nôrou,

&AAG SE [1] touSos Ehov sèv BactAlruov Lyet. OÙDE pèv ÉSaratd, 2l &xd tpirodos téèe opdtw (*): | covoux Toufos Tyer, x’oïvon” yo nevess ($).

XVIII — Lxv

Puellam duram non flecti lacrymis.

Stultus ego! lacrymis dominæ qui flectere corda Speravi. Ut lacrymæ commoveant scopulum!

An non quæ medio canescunt æquore saxa Rident immensas quis feriuntur aquas?

XIX — Lxxi Epitaphium Persæ ebriosi.

Rem minuo si vinosum modo nomino Persen Qui jacet hic : vinum verius ille fuit (*).

Quare relligione gradum ne siste, viator, Est etenim lapis hic amphora, non tumulus (*).

(1) Peut-être eût-il mieux valu écrire : XX” 60e rüu6os.

(?) Voir Erasme, À dag. Chil. I, vu, 0o.

(3) Despois s’est souvenu de deux des épitaphes de héros composées par Aristote (Anthol. Palat. appendix, IX, 71-74). Ausone (Epitaph. Her. XI) a paraphrasé l’une d'elles.

Mellin de Saint-Gelays (t. Il, p.175 de l’éd. elzev.) a dit, en parlant du tombeau où était renfermé le cœur de François le:

Il y est tout, car tout il estoit cœur.

(+) MarriaL (Epigr. XI, 92) :

€Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit ; Non vitiosus homo es, Z'oile, sed vitium.

(5) Voir une note de Burmann sur l’Anthologie lat., t. Il, p.594.

XX — LxxIv

Dialogus Cæœliæ et Poetæ.

c. — « Præmia deposcis citius quam par sit amoris : Vix intravit heri corda Cupido tua; Expecta, dum sermonem patientia firmet :

Nil bene succedit præcipiti ingenio. »

P. — « Sunt pauci, fateor, menses; at, Cœlia, sævas Te decuit pœæœnas, non numerare dies.

Respice tormenta. Heu! quot amando sæcula vixi! Non sol, sed reddit tempora longa dolor [{); Forte mala etnumeras, verum, Dea, more Deorum, Anni mille quibus sunt velut unica lux. »

XXI — Lxxvin

cAd Gabrielem Cornerium, de operibus Steph. Boetiani Sarlatensis.

Frustra quæsieram diu cupitum

Libellum Stephani Boetiani,

Quem tua mihi liberalitate

Nunc primum, Gabriel, datum est videre.

Perlegi hunc avide, quod ejus auctor Nostri consiliarius Senatus,

Montanique fuit pius sodalis.

Montani, Deus!.ejus, ejus, inquam, Quem me in deliciis habere nosti.

Hic vero retulit Boetiani

Mores, ingenium, eruditionem, Teque hæc omnia rectius docebit Quam nos hendecasyllabis trecentis (‘).

Sed si judicium meum requiris, Parvum judicium mali poetæ :

Fuit pulcer olor Boetianus,

Indignus sociisque seculoque

Quod tum barbaries tenebat atra.

Solus junxerat hic Latina Græcis, Horum lilia qui premunt sedentes {?) :

Plutarchus Xenophonque confitentur, Docta et carmina, quæ probent Camæœnæ Non chartis numeroque, sed lepore (*).

Hunc duxit quoque Gallicana Musa Concentu decatessarastichorum (‘) Quæ tunc, Ausonia parente licta (°), Tuscis Gallica prætulere plectra.

Verum {si bene judico) indigebat

(*) Cf. Catulle, XIL, 10.

(2) C'est la périphrase ordinairement employée pour désigner les membres des Parlements. Cf. J.-C. Scaliger, Poemata, p.418, édition de 1621. — Je profite de cette citation pour corriger une erreur commise plus haut. — Page 66, note 1, au lieu de : J.-C. Scaliger, il faut lire : Joseph Scaliger.

(3) Tuéopore DE BÈzE (Epigr. 1):

Pendere sed versus, non numerare decet.

(*) I désigne ainsi les sonnets, qui ont quatorze vers. Despois a formé le mot Gexatecoapaotiyax sur les analogues Gionuya, : TREvtTaotya, Etc.

(5) Forme d’une latinité douteuse et qu'un exemple, peut-être unique (Jul. Capitolinus, Vita Anton. philos. 7), ne suffit pas à justifier. Despois cependant a dû l'employer à dessein, sans doute pour faire de l’archaisme à l'imitation de Joseph Scaliger et de Jean de Saint-Martin. Ç

Phrasi sensus hic elegantiori :

Nondum Celtica lingua disserebat,

In cunis sed adhuc latebat infans.

At si verba forent politiora,

Nil concederet optimis poetis.

Et tamen quotus est peritiorum

Cui sit cognitus hic Boetianus?

Mors, post tres decadas duosque soles, Immatura virum dedit sepulcro;

In hunc sed mage sæviunt nepotes, Qui famam eximio viro negarunt:

Sic mors eripuit secunda famam!

I nunc, confice te, laboribusque Defrauda genium, diesque curta,

Ut queis commoda tanta præparabas, Ingrati, nihil æstiment nepotes!

Certe non minus indiget favore Quam fallax vitium severa virtus :

Ac ni nostrum opus hic et ille laudet, Tullio licet et Marone majus,

Dentes non fugiet voracis Orci.

Sed, si quæ valet huic medela morbo, Hæc vere valet aut nihil valebit :

Infesto superesse qui rogo vuit,

Edat, vivus adhuc, suos labores.

Prodest, cum petit hinc et inde livor, Et, damnans tua, præstat ut legantur; Quæ si cui tenero placent palato, Adsunt qui fieri velint amici;

Quod juste videantur ut mereri, Laudant te assidue tuosque libros:

Quin sunt et alii quibus placebis Quod quibusdam aliis minus placebis.

At si post obitum videre lucem

Cures quamlibet optimos libellos,

Non vitalis eis quit esse vita,

Nec lux, a patre mortuo atque cæco.

Corneri, mihi crede, mortuorum

Ut livor cadit et cadunt amici (1);

Verumque est nimis axioma suasum

Nobis experientia magistra :

In fœtu ingeniique corporisque,

Vita anceps solet esse postumorum {?).

XXII — Lxxx

In Cæcilianum.

Si quod stare nequit fluidum bene dicitur esse, Sermo tuus vere, Cæciliane, fluit.

XXIII — rxxxir

Contra Polydorum, poetam rsprauroïéyov.

Omnia, non secus atque Midas, convertis in aurum: Vix tactus digitis, aureus est calamus; Aureus est succus calamo qui stillat ab udo;

(1) Despois semble avoir eu sous les yeux les fragments de poètes grecs recueillis par Stobée, au titre 126 de son Florilegium. On y trouve ce vers, restitué à Pindare par M. A. Meineke :

Gavévrwv À «at A6yor pihor rpobtas.

(?) Il y a peut-être ici une allusion à un passage de Cicéron (De finibus, IT, 17) dont Montaigne a fait usage dans les Essais (IL, 16). ‘

Fitque bibens doctas aurea charta notas; Aurea lingua tibi pronunciat aurea verba;

Aurea denique sunt carmina, plectra, chelys : Sed quia sic de te solus loquerisque putasque,

Præferimus Phrygio te, Polydore, Midæ; Tu mirabilior : tantum hic gestabat aselli

Auriculas, cerebrum tu, Polydore, geris (!).

XXIV — Lxxxv In Sabidium.

Patronus simul et simul poeta es, Verum non ideo fori poeta

Passim diceris omnibus puellis

Quiîs multum, Sabidi, studes placere.

Spernunt te, Sabidi, tuosque versus, Quos tu, propudium novem Sororum, Ancillis, gerulis, aquariisque,

Ac si quid simile est rudis popelli, Offers, munera digna teque et illis.

Quare hæc carmina nec legit senator, Nec utraque manu probat patronus, Nec quis lividus invidet (?) poeta, Sed vocale forum cupediarum,

Qua venalia cuncta repperire est, Gaudet carminibus tuis disertis.

(*) Henri Estienne (p. 217 de son édition des poésies de Théod. de Bèze) :

Jactas te naso quod sis ut Cyrus adunco :

Adde Midæ regis quod geris auriculas.

(3) Cf. Martial, Épigr. EL, 41.

Hæc cantat lanius secando carnes, Hæc salax bibulæ puer tabernæ, Vinosissima quæque fæœminarum Illic vendere quæ suêre panem, Quin collegia tota de propolis, Ætatis variæ, utriusque sexus, Mirantur, recitant, amantque multum :

Ab hoc, 6 Sabidi, foro loquaci, Verum non ab eo foro erudito, Patronus malus et malus poeta, Fori diceris optimus poeta.

XXV — Lxxxvi

CAd spectantem efigiem Dominæ.

Cum vivam dominæ vides tabellam, Genas virgineo pudore tinctas, Demissos oculos, tamen placentes, Quales suspicor esse Castitatis,

Vultum compositum, modestiaque Trahentem facile suos amantes,

Totum denique corpus atque gestus Queis virtus graphice exhibetur ipsa :

Dic mecum, vir amice : « Pictor iste

a Tam bellam, egregiam, et probam puellam » Picturæ minime colore pinxit,

» Sed pinxit potius colore morum {}. »

(1) Pline (Histoire nat. XXXV, 36) a dit de Zeuxis : « Fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videtur ». Cependant, au sentiment d’Aristote (Poëétique, ch. vi), Polygnote était, bien plus que Zeuxis, un pcintre habile à rendre l'expression morale, ayx0ds nMoypigos.

XXVI — cr

In indicem omnium librorum, qui ab anno 1500 ad 1602 prodierunt, Jo. Clessii Winecensis, Hanoiïi, Phi. ac Medici opera Francofurti editum (1).

Forsitan hic aliquis numerosa volumina cernens Quis depulsa fuit sordida barbaries, |

Admirans secli portentososque labores, Cultaque tam variis dotibus ingenia,

Temporibus priscis æquabit tempora nostra, Ætatis gaudens fertilitate suæ.

At mihi non risus molles, non gaudia læta, Sed potius lacrymas elicit iste liber;

Ac veluti aspiciens montis de culmine Xerxes Instructa innumeris agmina militibus

Flevit, mente sua volvens tot millibus ante Centenos annos esse necesse mori (?),

Sic ego, dinumerans homines qui robore multo Implerunt doctis Musica castra libris,

Qui voluere suo mundum summittere Phæbo, Ut quondam Xerxi Medica turba suo,

Quis ita siccata est potantibus Hippocrene Alta ut siccavit flumina Persa bibens,

Hos, inquam, numerans curisque laboreque fractos, Dum contra inscitiam bella animosa gerunt.

(1) Dans le catalogue de la bibliothèque de Raphaël Trichet, dans la section : Librorum'indices, p. 6, le titre de ce livre estainsi rapporté : Elenchus librorum Hebr. Græc. Latin. Germanic. aliorumque Europæ idiomatum ty porum æternitati consecratorum, ab anno 1500, ad annum 1602, inclusive, Ioanne Clessio auctore; Francofurti 1602,in-4°. ,

(?) Hérodote, VII, 44-46.

Palladiam pugnam pugnantibus evenit illud Quod Mavorte satis adsolet accidere :

Quærentes longam per dura pericula famam Mors rapit, et tumulo gesta virumque tegit.

Ecce fatigarunt multi mentemque manumque, Heu! sibi sperantes posse parere decus;

Sed labor in cassum fuit his : periere libelli, Indice de solo pars bona nota mihi.

Scilicet et castris in nostris cæca viget Sors : Nutat vita, habitu gloria difficilis. |

XXVII — cv

In obitum Lucæ Curtii, doctissimi adyocati.

Te quoque trux addit mors pluribus {!) et tua, Curti, Lingua silet qua non dignior ulla loqui.

Longior haud dubie tibi vita ætasque fuisset Ni Cœlum mores ante diem peterent :

Majus ut hauriret tua dulcia mella tribunal, Indignum vili cepit Olympus humo.

Præsidium et tutela reis heic sæpe fuisti, Queis illic melior (spero) patronus eris.

(t) Voir Plaute, Zrinum. 252, et l'excellente note de M. Naudet.

MARTINI DESPOSII

BURDIGALENSIS

EPIGRAMMATUM

Page 1