LIVRE III. BIENS. SECT. II. CRÉANCES. § 13i
hoc ordine obligari potest. Gaius, Epit. Inst., lib. tt, lit. 9, § 3 et 4.
Dotem dicere potest mulier, quae nuptura est, et debitor mulieris, si jussu ejus dicat, institus, parens mulieris, virilis sexus, per virilem sexum cognatione junctus , velut pater aut avus paternus. Ulpianus, Fragm., tit. vi, § 2.
Dicta stipulatio a stipula. Veteres enim, quandosibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum jungentes, sponsiones suas agnoscebant. Isidor., Origin., lib. îv, cap. 24.
Stipem esse nummum signatum , testimonio est et id , quod datur Stipendium militi , et quum spondetur pecunia , quod stipulait dicitur. Festus, voc. stipem.
Verbis obligatio contrahitur, ex interrogatione et responsione, quum quid dari fierive stipulamur. Ex qua duae proficiscuntur actiones, tarn condictio, si certa sit stipulatio, quam ex stipuiatu, si incerta. Quae hoc nomine inde utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens.
In hac re olim talia verba tradita fuerunt : Spondes? Spondeo. — Promittis? Promitto. — Fidepromittis ? Fidepromitto. — Fide jubés? Fidejubeo. — Dabis ? Dabo. — Faciès? Faciam. Utrum autem latina, an graeca, vel qua alia lingua stipulatio concipiatur, nihil interest, scilicet si uterque stipulantium intellectum hujus linguae habeat; nec necesse est, eadem lingua utrumque uti, sed sufficit, congruenter ad interrogatum respondere ; quin etiam duo Graeci latina lingua obligationem contrahere possunt. Sed hœc solemnia verba olim quidem in usu fuerunt; postea autem Leonina constitutio lata est, quae, solemnitate verborum sublata, sensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet quibuscunque verbis expressus sit. Pr. et § 1, I., ni, 15, De verborum obligatione.
Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. Sed quum hoc materiam litis contentiosis hominibus praestabat, forte post tempus taies allegationes opponentibus et non présentes esse vel se, vel adversarios suos contendentibus : ideo nostra constitutio propter celeritatem dirimendarum litium introducta est, quam ad Caesarienses advocatos scripsimus , per quam disposuimus , taies scripturas , quae praesto esse partes indicant, omnimodo esse credendas , nisi ipse, qui talibus utitur improbis allegationibus , manifestissimis probationibus , vel per scripturam, vel per testes idoneos approbaverit , in ipso toto die, quo conficiebatur instrumentum , sese vel adversarium suum in aliis locis fuisse.
Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat , non ma-
gis, quam post mortem ejus, a quo stipulabatur Sed , quum
(ut jam dictum est) , ex consensu contrahentium stipulationes valent, placuit nobis , etiam in hune juris articulum necessariam inducere emendationem , ut, sive post mortem, sive pridie, quam morietur stipulator, sive promissor , stipulatio concepta est, valeat stipulatio. § 12 et 13, I., m, 19, De inutilibus stipulationibus.
Possumus tamen ad id, quod stipulamur, alium adhibere, qui idem stipuletur, quem vulgo adstipulatorem vocamus.... Adstipulatorem vero tune adhibemus, quum ita stipulamur, ut aliquid post mortem nostram detur; quod stipulando nihil agimus. Adhibetur autem adstipulator, ut is post mortem nostram agat ; qui, si quid fuerit consecutus , de restituendo eo mandati judicio heredi tenetur. Gai., Comm., m., § 10 et 17.
Stipulationum alise judiciales sunt , aliae praetoriae , aliae conventionales, aliae communes, tam praetoriae, quam judiciales. Judiciales sunt, quae a mero judicis officio proficiscuntur, veluti de dolo cautio, vel de persequendo servo, qui in fuga est, restituendove pretio. Prœtoriœ, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti , vel legatorum. Conventionales sunt, quae ex conventione utriusque partis concipiuntur, hoc est, neque jussu judicis, neque jussu praetoris , sed ex conventione contrahentium; quarum totidem gênera sunt, quot, paene dixerim , rerum contrahendarum . Communes sunt stipulationes veluti, rem salvam fore pupillo; nam et praetor jubet, rem salvam fore pupillo caveri, et interdum judex, si aliter expediri haec res non potest, vel de rato stipulatio. Pr., § 1-4, I., ni, 18, De divisione stipulationum.
Cautionnement et intercessiones en général.
Gai., Comm. , Hb. in, § 115, seq.
Inst., lib. in, tit. 20, De fidejussoribus.
Dig.f hb. xlvi, tit. 1, De fidejussoribus et mandatoribus.
Cod., lib. vm, tit. 41, De fidejussoribus et mandatoribus.
Dig., lib. xvi, tit. 1, Ad senatusconsultum Velleianum.
Cod., lib. iv, tit. 29, Ad SC. Vellei.
Parmi les conventions qui, pour produire une