‹ Précis d'un cours sur l'ensemble du droit privé des romainsChapitre 232 sur 262 · LIVRE V. SUCCESS. SECT. I. HÉRÉDITÉ · texte numérisé non relu

LIVRE V. SUCCESS. SECT. I. HÉRÉDITÉ

Sancimus igitur, non licere penitus patri vel matri , avo vel aviae, proavo vel proaviae, suum filium, vel filiam, vel caeteros liberos praeterire , aut exheredes in suo facere testamento , nec si per quamlibetdonationem, vel legatum, vel fideicommissum, vel alium quemcunqiie modum, eis dederit legibus debitam portionem ; nisi forte probabuntur ingrati et ipsas nominatim ingratitudinis causas parentes suo inseruerint testamento. Sed , quia causas, ex quibus ingrati liberi debeant judicari, in diversis legibus dispersas et non aperte declaratas invenimus,. . . ideo necessarium esse perspeximus , eas nominatim praesenti lege comprehendere, ut praeter ipsas nulli liceat ex alia lege ingratitudinis causas opponere , nisi quse in hujus constitutionis série continentur....

Sancimus, non licere liberis, parentes suos praeterire, aut quolibet modo a rebus propriis, in quibus testandi habent licentiam, eos omnino alienare, nisi causas, quas enumeravimus, in suis testamentis specialiter enumçraverint.. . .

Si autem haec omnia non fuerint observata, nullam vim hujusmodi testamentum, quantum ad institutionem heredum habere sancimus, sed, rescisso testamento, eis, qui abintestato ad hereditatem defuncti vocantur, res ejus dari dîsponimus , legatis videlicet, vel fideicommissis et libertatibus et tutorum dationibus , seu aliis capitulis, suam obtinentibus firmitatem. Justinianus , Nov. 445, cap. 3 et 4.

Page 1