LIVRE V. SUCCESS. SECT. II. LEGS
prenaient un caractère tout particulier. Ils étaient regardés comme une partie intégrante, et en quelque sorte une continuation du testament qui les confirmait. En conséquence , non-seulement ils n'avaient besoin d'aucune forme spéciale, mais ils étaient même assimilés au testament , en ce que , aussi bien que celui-ci, ils pouvaient contenir des legs et des nominations de tuteurs.
Cette différence caractéristique entre les codicilles et le testament , qui fait que souvent un acte de dernière volonté peut exister comme codicille, quoiqu'il manque de plusieurs des conditions d'un testament valable , explique comment il est possible et utile d'ajouter à un testament ce qu'on appelle la clause codicillaire.
Sciendum est , omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse , quia nemo invitus cogebatur praestare id , de quo rogatus erat. Quibus enim non poterant hereditates, vellegata relinquere, si relinquebant, fidei comniittebant eorum, qui capere ex testamento poterant. Et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo juris , sed tantum pudore eorum, qui rogabantur, continebantur. Postea primus divus Augustus, semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorumdam perfidiam , jussit consulibus auetoritatem suam interponere. Quod, quia justum videbatur et populäre erat, paulatim conversum est in assiduam jurisdictionem tantusque favor eorum factus est, ut. paulatim etiam prœtor proprius crearetur, qui de fideicommissis jus diceret, quem fideicommissarium appellabant. § 1 , I., n, 23 , De fideicommissariis hcreditatibus .
Fideicommissum est, quod non civilibus verbis, sed precative relinquitur, nec ex rigore juris civilis proficiscitur, sed ex voluntate datur relinquentis.
Verba fideicommissorum in usu fere sunt haec : ßdeicommitto, peto, volo dari, et similia . Etiam nutu relinquere fideicommissum in usu receptum est.
Fideicommissum relinquere possunt, qui testamentum facerc possunt, licet non fecerint. Nam intestatus quis moriturus fidei-
580 DEUXIÈME PARTIE. EXPOSIT. SYSTÉM. § 222.
commissum relinquere potest. Res per fideicommissum relinqui possunt, quai etiam per damnationem legari possunt.
Fideicommissum et ante heredis institutionem , et post mortem heredis, et codicillis etiam non confirmatis testamento dari potest , licet legari non possit. Item graece fideicommissum scriptum valet, licet legatum graece scriptum non valeat.
Fideicommissa non per formulam petuntur, ut legata, sed cognitio est Romae quidem consulum , aut praetoris , qui fideicommissarius vocatur, in provinciis vero praesidis provinciarum . Ulpianus, Fragm.y tit. xxv, § 1-5 , 8', 9 et 12.
Ante Augusti tempora constat, jus codicillorum in usu non fuisse. Sed primus Lucius Lentulus, ex cujus persona etiam fideicommissa cœperunt, codicillos introduxit. Nam quum decederet in Africa , scripsit codicillos testamento confirmatos , quibus ab Augusto petiit per fideicommissum , ut faceret aliquid Et quum divus Augustus voluntatem ejus implesset, deinceps reliqui , auctoritatem ejus secuti , fideicommissa praestabant, et fdia Lentuli legata, quae jure non debebat, solvit. Dicitur Augustus convocasse prudentes , inter quos Trebatium quoque , cujus tune auctoritas maxima erat , et quaesiisse , an posset hoc recipi , nec absonans a juris ratione codicillorum usus esset. Et Trebatium suasisse Augusto , quod diceret , utilissimum et necessarium hoc civibus esse, propter longas et magnas peregrinationes , quae apud veteres fuissent, ubi, si quis testamentum facere non posset, tarnen codicillos posset. Post quae tempora, quum et Labeo codicillos fecisset, jam nemini dubium erat, quin codicilli jure optimo admitterentur.
Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere , sed et intestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest.
Codicillis autem hereditas neque dari, neque adimi potest, ne confundatur jus testamentorum et codicillorum , et ideo nec exiler edatio scribi....
Codicillos autem etiam plures quis facere potest , et nullam solennitatem ordinationis desiderant. Pr.? § 1-3, I., n, 25, De codicillis.
In omni autem ultima voluntate , excepto testamento , quinque testes vel rogati, vel qui fortuito venerint, in uno eodemque tempore debent adhiberi , sive in scriptis , sive sine scriptis voluntas conficiatur; testibus videlicet, quandoin scriptis volunas componitur, subnotationem suam accommodantibus. Theodos., c. 8 , C, vi, 36 , De codicillis.