‹ Précis d'un cours sur l'ensemble du droit privé des romainsChapitre 255 sur 262 · LIVRE V. SUCCESS. SECT. II. LEGS · texte numérisé non relu

LIVRE V. SUCCESS. SECT. II. LEGS

dicillis, firma est, sive contrariis verbis fiât ademtio, veluti si quod itaquis legaverit : do, lego, ita adimatur : non do, non lego, sive non contrariis, id est, aliis quibuscumque verbis.

Transferri quoque legatum ab alio ad alium potest, veluti si quis ita dixerit : hominem Stichum, quem Titio legavi, Seio do , lego; sive in eodem testamento , sive in codicillis hoc fecerit. Quo casu simul Titio adimi videtur, et Seio dari. Inst., lib. n , tit. 21.

Si duobus eadem res per vindicationem legata sit , sive disjunctim, velut : Titio hominem Stichum do, lego. Seio eumdem hominem do, lego , sive conjunctim , velut : Titio et Seio hominem Stichum do, lego, jure civili concursu partes fiebant, non concurrente altero , pars ejus alteri aderescebat. Sed post legem Papiam Poppa?am non capientis pars caduca fit.

Si per damnationem eadem res duobus legata sit, siquidem conjunctim , singulis partes debentur, et non capientis pars jure civili in hereditate remanebat ; nunc autem caduca fit ; quod si disjunctim, singulis in solidum debetur. Ulpiani , Fragm. , tit. xxiv, § 12 et 43.

Ubi autem legatarii , vel fideicommissarii duo forte, vel plures sunt, quibus aliquid relictum sit, si quidem hoc conjunctim relinquatur et omnes veniant ad legatum , et pro sua portione quisque hoc habeat. Si vero pars quaedam ex his deficiat, sancimus, eam omnibus, si habere maluerint, pro virili portione cum omni suo onere aderescere , vel si omnes noluerint , tune apud eos remanere, a quibus derelictum est. Justinianus, c. un., § 11, G., iv, 51 , De caducis tollendis.

o98 DEUXIÈME PARTIE. EXPOSIT. SYSTÉM. § 23K

Page 1