LIVRE III. BIENS. SECT. ï. DROITS RÉELS
lement il faut supposer que la nouvelle espèce ne peut pas être ramenée à sa forme primitive.
Nec tamen ea tantum , quae traditione nostra fiunt , naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo nacti fuerimus, quia antea nullius essent. Gai., II, § 66.
Fera? igitur bestiae, et volucres, et pisces, id est omnia animalia, quae in terra, mari, cœlo nascuntur, simul atque ah aliquo capta fuerint, jure gentium statim illius esse incipiunt. Quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Nec interest, feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno.
Item lapilli et gemmae et cetera, quae in littore inveniuntui, jure naturali statim inventons fiunt. § 12 et 18, I., i, 2, De rer. divis.
Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus, naturalem œquitatem secutus, ei concessit, qui invenerit. Idemque statuit, si quis in sacro , aut in religioso loco fbrtuito casu invenerit. At, si quis in alieno loco, non data ad hoc opéra, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. § 39, I., i, 2 , De rer. div.
Thesaurus est vêtus quaedam depositio pecuniae , cujus non exstat memoria, ut jam dominum non habeat. Sic enim fit ejus, qui invenerit, quod non alterius sit. Paulus, fr. 31 , § 1 , D., xli, 1 , De adq. rer. dorn.
Item ea, quae ex hostibus capimus, jure gentium statim nostra fiunt; adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen , si evaserint nostram potestatem , et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt. § 17, I., i, 2, De rer. divis.
Postliminium est jus amissae rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae , inter nos ac liberos populos regesque moribus, legibus constitutum. Nam quod bello amisimus, aut etiam citra bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. Paulus, fr. 19, pr., D., xlix, 15, De captivis et postliminio.
Quum quis ex aliéna materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerva et Proculus putant, hune dominum esse , qui fece- Ht, quia, quod factum est, antea nullius fuerat. Gai., fr. 7, § 1, D., xli, 1, De adq. rer. dorn.
Quum ex aliéna materia species aliqua facta sit ab aliquo, quseri solet, quis eorum ex naturali ratione dominus sit, utrum is, qui
2oi DEUXIÈME PARTIE. EXPOSIT. SYSTEM. § 93.
feccrit, an potiusille, qui materiae dominus fuerit. Ut ecce, si quis ex alienis uvis, aut olivis, aut spicis vin um, aut oleum, aut frumentum fecerit ... Et post multam Sabinianorum et Proculianorum ambiguitatem placuit media sententia existimantium, si ea species ad prior e m et rudem materiam reduci possit , eiun videri dominum esse, qui materiae dominus fuerit; si non possit reduci, eum potius intelligi dominum, qui fecerit. Ut ecce, vas conflatum potest ad rudem materiam aeris , vel argenti , vel auri reduci, vinum autem, vel oleum, aut frumentum ad uvas, vel olivas, vel spicas reverti non potest. Quod si partim ex sua materia, partim ex aliéna speciem aliquam fecerit quis, veluti ex suovino et alieno melle mulsum miscuerit, aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium, aut ex sua lana et aliéna vestimentum fecerit, dubitandum non est, hoc casu eum esse dominum, qui fecerit, quum non solum operam suam dederit, sed et partem materia? prœstiterit. § 25, I., n, \ , De rerum divisione.
Tradition .
La tradition est le plus important des modes dérivés d'acquisition de la propriété ; elle forme la base de tout le commerce. Il est, en effet, de l'essence de la propriété que le propriétaire d'une chose ait le droit de renoncer à sa propriété , et de la transférer à un autre, en lui abandonnant la possession de cette chose.
Pour que ce but soit atteint, il faut, avant tout, que celui qui livre, Yaucto/-, soit propriétaire, et propriétaire capable de disposer de la chose, ou du moins, ait, à quelque autre titre, le pouvoir de l'aliéner.
Il faut ensuite qu'il ait l'intention de transférer sa propriété à l'autre, et que , de son côté, celui à qui la chose est livrée ait l'intention d'acquérir la propriété. A cela se lie ce principe du droit romain, que la tradition doit être fondée sur une justa causa.