‹ Précis de droit romain contenant avec l'exposé des principes généraux le texte, la traduction et l'explication des Institutes de Justinien et suivi 1. d'une table générale des Institutes, 2. d'une table alphabétique des matières, 3. d'une tables des textes littéraires indiqués ou expliqués (volume 2)Chapitre 131 sur 255 · DE L'US · texte numérisé non relu

DE L'US

efficiat ut a possessore usucapiatur (Gaius, II, § 50).

§ 7. — Quodautem ad eas res quae solo conîinentur, expeditius procedit ut quis loci vacantis possessionem, propter absentiam aut negligentiam domini, aut quia sine successore decesserit, sine vi nanciscatur : qui, quamvis ipse mala fide possidet, ({nia intelligit se alienum fundum occupasse, tamen si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa possessione res acquiri, quia neque furtivum neque vi possessum acceperit. Abolita est enim quorumdam veterum sententia existimantium etiam fundi iocive furtum lieri. Et eorum utilitati qui res soli possederint, principalibus constitutionibus prospicitur, ne cui longa et indubitata possessio auferri debeat (Gaius, II, § 51).

§ 8. — Miquando etiam furtiva vel vi possessa res usucapi potest, veluli si in domini potestatem reversa fuerit; tune enim, vitio rei purgato, procedit ejus usucapio.

§ 9. — Res fisci nostri usucapi non potest; sed Papinianus scripsit, bonis vacantibus fisco nondum nuntialis, bona fide emptorem traditam rem sibi ex his bonis usucapere posse; et ita divus Pius et divi Severus et Antoninus rescripserunt (Modest., L. 18, De usurp. et mue, XL1, 3).

§ 10. — Novissime sciendum est, rem lalem esse debere ut in se non

Page 1