L. 1J, De us. et habit., Vil
§2. — Item is qui aedium usum habet, hactenus jus habere intelligitur, ut ipse tantum habitet; nec hoc jus ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur ut hospitem ei recipere liceat; sed cum uxore sua liberisque suis, item libertis, necnon aliis liberis persoîiis quibus non minus quam servis utitur, habitandi jus habet; et convenienter, si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito ei habitare licet.
§ 3. — Item is ad quem servi usus pertinet, ipse tantummodo operis atque ministerio ejus uti potest :
ad alium vero nullo modo jus suum transferre ei concessum est. Idem scilicet juris est in jumentis.
§ 4. — Sed si pecorum, veluti ovium, usus legatus sit, neque lacté neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt.
Plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
§ 5. — Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur, neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod jus. Quam habitatio nem habentibus, propter rerum utilitatem, secundum Marcelli sententiam nostra decisione promulgata, permisimus non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.
§ G. — Haec de servi tutibus, et usu-