DU TESTA
hereditatem adiret, decesserit; aut ,conditione sub qua institutus est defectus sit, in his casibus paterfamilias intestatus moritur; nam et prius testamentum non valet ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas habet vires, quum ex eo nemo hères exstiterit (Gaius, II, § 14-4).
§ 3. — Sed et si quis, priore testamento jure perfeeto, posterius aeque jure fecerit, etiamsi ex cerlis rébus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt. Cujus constitutionis verba inseri jussimus, quum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. « Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano : Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum hères scriptus sit, perinde jure valere ac si rerum mentio facta non esset; sed teneri heredem scriptum ut, contentus rébus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia (1), hereditatem restituât his qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba secundo testamento, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet. » Et ruptum quidem testamentum hoc modo effîcilur (Marcian., L. 29, ad. s. c. t. Trebell., XXXVI, 1).
§ 7. — Ex eoautem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere : usque adeo ut etsi quis post factum prius testamentum posterius facere cœperit, et aut mortalitate praeventus,