SOURCES
Plebs autem a populo eo differt quo species a génère : nam appellatione populi universi cives significantur, conrumeratis etiam patriciis et senatoribus (i); plebis autem appellatione, sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur. Sed et plébiscita, lata lege Hortensia, non minus valere quam leges cœpernnt (Gaius, I, § 3).
§ 5. — Senalusconsultum est quod senatusjubet atque constituit : nam, quum auctus esset populus Romanus in eum modum ut difficile esset in unum eum convocari legis saneiendœ causa, aequum visum est senatum vice populi consuli (Gaius, l,§L-L.2§9,Deôrig.jur.,l,Z).
§ 6. — Sed et quod principi placuit (2) legis habet vigorem; quum lege Regia, quœ de ejus imperio lata est, populus ei et in eum omne imperium suum et potestatem concessit. Quodcumque ergo imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto prœcepit, legem esse constat : hae sunt, quae constitutiones appellantur. Plane ex