NATURE DE
§ 4. Sed et mente captis, et surdis, et mutis, et qui pcrpetuo morbo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt.
§ 5. Interdum üutem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitinius lutor non sit idoneus, quoniam habenti tutorem tutor dari non potest. Item si testamento datus tutor, vel a prætore vel præside, idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administre t, solet ei curator adjungi. Item in locum tutorum qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, soient curatores dari.
§ 6. Quod si tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur quominus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem, periculo ipsius tutoris, prœtor vel qui provinciæ præerit, decreto constitue!.