IV. DU
Lib. III, lit. xiv. Quitus mo dis, r$ contrahitur, obligatio, § 1 . — Is quoque qui non debilum accepit ab eo qui per errorem solvit re obligatur ; daturque agenti contra eum propter repetitionem condictilia actio ; nam perinde ab eo condici potest si paret eum dure oport&re, ac si mutuura accepisset. Unde pupillus, si ei sine tutoris auctoritate non debilum per errorem datum est, non tenebitur indebiti condictione magis quam mutui datione. Sed liæc species obligationis non videtur ex contractu consisterc, quum is qui solvendi animo dat magis distraliere voluit negotium quam contrahere (Gaius, 111, § 91).
Lib. III, tit. xxvii. De obligationibus quasi ex contractu , §G. — Item is cui quis per errorem non debitum solvit, quasi ex contractu debere videtur. Adeo enim non intelligitur proprie ex contractu obligatus, ut, si certiorem rationem sequamur, magis, ut supra diximus, ex distractu quam ex contractu possit dici obligatus esse : nam qui solvendi animo pecuniam dat, in lioc dare videtur ut distrahat potius negotium quam contrahat, sed tamen perinde, is qui accepit obligatur, ac si mutuum illi daretur, et ideo condictione tenetur (Gaius, L.
5 § 3, De obi. et act ., xliv, 7).
§ 7. — Ex quibusdam tamen causis repeti non potest quod per errorem