DES BIENS LAISSES PAR
hodie dicenda sunt qui in civitatem Romanam pervenerunt, quum nec sunt alii liberti, simul dedilitiis et Latinis sublatis ; quum Lalinorum legitimœ successiones nullœ penitus erant, qui, licet ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertalem amittebant, et, quasi servorum, ita bona eorum, jure quodammodo peculii, ex lege Junia manumissores detinebant. Postea \ei'o senatusconsulto Largiano cautum fuerat, ut liberi manumissoris, non nominatim exberedati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum prseponerentur. Quibus supervenit etiam divi Trajani' edictum, quod eumdem hominem, si invito vel ignorante palrono ad civitatem venire ex beneficio priucipis festinavit, faciebat vivuni quidem civem Romanum, Latinum vero morientem. Sed nostra constitutione, propter hujusmpdi conditionum vices, et alias difficultates, cum ipsis Latinis etiam legem Juniam, et senalusconsultum Largianum, et edictum divi Trajani in perpetuum deleri censuimus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo, quibusdam adjectionibus, ipsas vias quœ in Latinitatem ducebant, ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.