‹ Précis de l'histoire de l'Église réformée de Paris d'après des documents en grande partie inéditsChapitre 82 sur 120 · DE L ÉGLISE RÉFORMÉE DE PARIS. XXXIII · texte numérisé non relu

DE L ÉGLISE RÉFORMÉE DE PARIS. XXXIII

Id quod litterae nostrse continent quas tibi probari mirum in modum gaudo. Quod ad Charteriiim attinet, nolo patrocinium causse ejus siiscipere, ut jam scripsi. Tantum excuso quod nihil a parte aduersa misent. Nepos enim Villegagnii negauit illi litteras ne in periculum veniret si forte palam fieret Euangeliuminejus terris praedicari. Ut vero ipsi morem géras , nondum postulo, quare spes est brevi recuperatum iri rescripta fratrum, nisi fallant qui promiserunt se id curaturos. Venio ad alleram epistolam tuam, in qua prinuim mihi argumentuin laudis et cantici praebes, quod Dominas hoc in voluntatem senatui nostro dedcrit, ut ciuitatem suam insuper ornent professoribus linguarum, ut seminarium sit piorum et doctorum hominum. Interea Mercero quo die mihi redditus eslfascioulus tuus litteras tuas reddidi. Ex certis argumentis coliigere licuit perjucundas illi fuisse, sed certe tametsi valde integer sit et candidus, ut scribis, nondum tamen potui discere ejus voluntatem. Nunc ait sibi hanc fuisse mentem ante octo annos, nunc sibi fere trium annorum stipendia deberi, multa sibi cum hic, tum alibi esse negotia quœ non facile nec exiguo lempore expediri possint, nunc vereri ne sibi aduersetur uxor quae initio hoc in votis habuit. Denique nutare mihi videtur ejus animus atque ambigere rationibus hinc atque illinc adhortantibus ac deterrentibus. Dedi vero operam ut aliquid in commodum nostrum statueret: Ostendi ipsi tuas ad me litteras, in quibus per honorifice de ipso scribebas; hortatus sum ut sibi consuleret in tanlis turbis: tum si in auditorio minus celebri etsplendido doceret, ipsum tamen impensurum suam operam piis multis incredibili profeclu totius Ecclesise ac licet scholae nostrae frequentia non accederet ad hanc Academiam, aliis tamen dotibus illam pollere quas ipse longe anteferret. Ac hodie ipsum adii rursus ut aliquid certi in alterutram partem possem tibi respondere. Sed nihil aliud ex ipso potui exprimere quam se nihil audere polliceri : iisdem verbis usus est: sibi tum uxorem non fore aduersam dixit si migrandum esset, quia jam tenlauerit; si denuo per litteras eum solicites, dum in dubio est animus, forsitan adduces in tuam sententiam. Ego interea apudillum partes nostras implebo. De professore Graeco si mandas ut inquiram an aliquis idoneus hic reperiri possit, fungar officio meo. Hic etiam opus est altero Straselius enim nuper obiit. Interea venit mihi in mentem Henricus Stephanus si ingenio esset paulo maturiore, quoniam alioqui excellit cognitione linguae graecae. Restât ut de captiuis aliquid scribam.

Très adhuc sunt non spernandi athletae, Sarrazier, Faber, Guerin, in pratulo palatii quos cum nudius tertius confirmarem vicissim valde confirmatus sum ipsorum sermone. Carmelita vero qui de se nobis aliquam spem dederat turpiter hodie adiit missam; quin etiam mihi ad tempus aditum prioclusit in carcerem, quare cum ex meo sermone conjiceret quod esset vitie meic gcnus, tacere non potuit quod jam praetereuntes suspicabantur; parum tamen mea refert quare mihi adest Dominus ubi nihil temere aggredior, sed ambulo in viis ejus. lammaeus concessit Pictavum ut suos confirmet. Certum est ipsum non sumpsisse absolutionem , nihilominus publicabatur idque ex tabulis Archipresbyteri ipsum implevisse quod ferebat sententia iudicum, quod etiam pariet offendiculum. Videmus remedium. Sed qui fortes sunt, nimis adhuc sunt infirmi. Taedet ista re

Page 1