‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 237 sur 348 · ARRET INTERLOCUTOIRE SUR LES ENQUETES ET L’ADMINISTRATION DES PREUVES · texte numérisé non relu

ARRET INTERLOCUTOIRE SUR LES ENQUETES ET L’ADMINISTRATION DES PREUVES

Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, indictione prima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Alexandri, divina providencia pape sexti, anno septimo, die vero lune décima septima mensis septembris assignata peremptorie,

coram nobis .

Qua die, circa horam terciam, apud domum claustralem decani ec-

clesie Turonensis, comparuerunt (1) . - .

Ipsisque comparicionibus factis, prefata domina, per organum ma-

(1) Nous supprimons à i’avenir ia formule uniforme qui constate la comparution des deux parties.

IPRIMEIÎIE KATIOKALK.

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

gistri Johanuis Vesse, aliénas consiliariorum , dicit quod, licet sibi providevimus inter ceteros consiliarios de personis magistrorum Marci Travers, officiabs Turonensis, et Pétri Borelli, advocati in curia Bituricensi, ipsi tamen pro presenti expedicione se presentare distulerunt, petendo igitur presentem diem usque ad aliam prorogari : dicto procuratore ailegante dictam dominam non indigere pro nunc alio consilio, cum restaret nostram ordinacionem super altercatis parcium audire. Quitus sic dictis, et antequam ad aîios actus procedere haberemus, ad ipsos Travers et Borelli, Petrum Mesnart, alterum notariorum cause hujusmodi, transmiserimus mandaverimusque eisdem quatinus se corain nobis presentare haberent pro actu expedicionis hujusmodi. Quiquidem Mesnart notarius exinde nobis retulit erga ipsos Travers et Borrelli successive se transportasse et ipsis et cuilibet ipsorum dixisse quod haberent se presentare coram nobis et patrocinium dicte domine prestare, cui notario ipse Borrelli dicit se fuisse impeditum propter infirmitatem in qua detinebatur, predictus quoque Travers dicit quod de precedenti expedicione nichil viderat nec fuerat sibi communicata, et ulterius quod absque dicto Borelli ad expedicionem presentem non se presentaret. Qua relacione per ipsum notarium facta, nos, judices antedicti, instante et requirente procuratore ipsius domini nostri Begis, nostram ordinacionem seu sentenciam protulimus in scriptis in hune modum.

Interlocutoria et assignatio ad adducendos testes actoris.

Visis requisitis et disceptatis inter procuratorem Regis, actorem, et dominam Johannam de Francia, ream, dicimus assignacionem unius mensis ipsi procuratori pro suis testibus producendis et examinandis fore et esse concedendam, quam concedimus et assignamus. Et, super requesta visitacionis de persona ipsius domine, dicimus pronunc supersedendum et alio tempore, prout juris fuerit et racionis, super ea ordinandum. Qua ordinacione sic lata, ipsam hujusmodi sentenciam dicte domine verbis galicis exposuimus et declaravimus; quam siquidein sentenciam seu ordinacionem ratam et gratam habuit, et illi acquievit

ACTES DE LA PROCÉDURE

dicta domina. Et illico prefatus dominus procurator suos articulos, super quibus suas inquestas facere seti testes in hujusmodi causa producere [intendit], et quorum copiam (sic) eidem domine tune porrecta est,tradidit, petens, prout peciit, interrogatoria ex parte dicte domine, si que dare voluerit, dari : ad que interrogatoria tradendum assignavimus diem veneris instantem per totam diem, ipsa domina in hoc consentiente. Ulterius dixit et asseruit ipse procurator habere aliquos testes, quos absque magno detrimento. suarum personarum coram nobis producere non valeret : quare petebat ut nos commictere et deputare vellemus aiiquem seu aliquos de assessoribus aut ordinariis locorum ad hujusmodi testium recepcionem et examinacionem. Quibus sic per procuratorem regium petitis, ipsa domina dixit, per organum suorum consiliariorum, quod, quamvis ipsa domina nichil vellet dicere contra dictos assessores, tamen, quia debent assumi de consensu partium, tenerentur et deberent prestare juramentum in hujusmodi negocio : dixit insuper quod, super petitis per procuratorem, se refferebat discrecioni et ordinacioni dominorum, si hoc de jure fieri posset : hiisque dictis, ordinavimus ita esse faciendum. Postmodum ipsa domina asseruit se habere testes senes et vallitudinarios et de jure impeditos seu excusatos, quos examinari facere intendebat super nonnullis articulis per ipsam tradendis, quare similiter petebat se admicti ad ipsos testes tamquam affuturos usque ad numerum sex per nos aut aiiquem seu aliquos de assessoribus aut ordinariis locorum examinari faciendum; cuiquidem requeste annuimus, èt hujusmodi testes sex tanquam affuturos esse examinandos in forma juris decrevimus. Deinde prefatus procurator dicti domini nostri Regis dicit quod habebat extrahere ali— quas licteras, instrumenta et munimenta in hujusmodi causa neccessaria; quare petebat licteras compulsorias sibi per nos decerni. Requirebat insuper ipse procurator quod eadem domina eligeret domicilium aut procuratorem constituerez ad locum aut personam cujus ipsa domina citaretur seu intimaretur visura produci et jurari testes de parte ipsius domini nostri Regis producendos : prefata autem domina petente similiter licteras compulsorias sibi decerni. Quas siquidem licteras com-

puisorias ipsis partibus hinc inde nos, judices, decrevimus esse expediendas; et, respectu peticionis domicilii aut constitucionis procuratorum per dictum procuratorem Regis facte, dicit prefata domina quod super hoc deiiberare veiiet, et habito consilio infra diem crastinam suam responsionem faceret seu transmicteret. Datum et actum anno et die quibus supra.

N. Militis. — Mesnabt.

Tours, mercredi, 19 septembre.

Page 1