COMPULSOIRE POUR LE CONSEIL DE JEANNE DE FRANCE
Requesta facta per magistrum J. Vesse quod lictere compulsorie et monitorie insererentur.
Anno et die in precedenti acto descriptis, venerabilis vir magister Johannes Vesse, alter advocatorum illustrissime domine Johanne de Francia, nobis Ludovico Albiensi et Fernando Septensi, judicibus in bac parte delegatis, exposuit quod credebat Iicteras compuisorias, quibus compuisus fuerat prestare patrocinium dicte domine, fuisse insertas in hoc presenti processu, quod non: quare petebat ut hujusmodi lictere cuin responsione per eum facta eidem processui insererentur. Cuiquidem peticioni nos judices antedicti annuimus, ordinantes hujusmodi Iicteras in presenti processu esse inserendas.
Ténor vero ipsarum licterarum cum relacione sequitur.
Ludovicus Albiensis et Fernandus Septensis episcopi, judices per Iicteras apostolicas a sanctissimo in Christo pâtre et domino nostro, domino Alexandro, divina providencia papa sexto, emanatas, nobis directes, cause et partibus infrascriptis delegati, presentibus omnibus tabellionibus publicis et aliis notariis ubilibet constitutis, ad quem seu quos nostre présentes lictere pervenerint, salutem in Domino et mandats nostris, ymo verius apostolicis, lîrmiter obedire. Cum, in quadam causa nullitatis matrimonii, mota seu moveri sperata, coram nobis, inter christianissimum et supremum dominum nostrum Regem Ludovicum modernum in hujusmodi causa actorem, ex una, et illustrissimam dominam Johannam de Francia, ream in eadem, ex altéra, partibus, nuper procedendo, eidem domine hoc petenti distribuerimus in hac urbe Turonensi certos consiliarios quos ipsa elegit et nominavit, et nichilominus voluerit et petierit alios advocatos et procuratores et consiliarios extra eandem urbem, et signanter in urbe Bituricensi ,
commorantes sibi dari et ipsos auctoritate apostolica et aliis compulsionibus juris ad sibi consüium et patrocinium prestandum cogi et compelii : bine est quod nos, qui nolumus nec intendimus quod justum et juri consonum erit eisdem partibus denegare, vobis omnibus et singulis supradictis in virtute sancte obediencie ac sub pénis suspensionis et excommunicacionis, quam seu quas in vos et vestruin quembbet feremus nisi feceritis quod mandamus, districte precipiendo mandamus quatinus adhujusmodi mandatum nostrum exequendum alter vestruin alterum non expectet, nec unus per aiium se excuset, ad personas venerabibum et discretorum virorum magistrorum Jobannis de Blesis, archidiaconi Bituricensis , sacre théologie professons, Jobannis Militis, utriusque juris doctoris, officialis Bituricensis, Jobannis Boju, canonicorum ecciesie Bituricensis, et Jobannis Vesse, in juribus licenciati et aborum quorumeunque ubilibet commorantium, de quibus pro parte dicte domine requisiti fueritis, accedentes, auctoritate nostra, ymo verius apostolica, moneatis ipsos et eorum quembbet, quos nos eadem auctoritate tenore presentium monemus, ut ipsi et eorum singuli, qui sic de parte dicte domine fuerint requisiti, infra trium dierum spacium a data execucionis presentium numerandum, expensis et misiis dicte domine, iter veniendi Turonis ad dictam dominam accipiant et eidem bonum et fulele consüium et patrocinium prestent, salvo tamen eorum justo et debito salario, de quo volumus et precipimus eisdem per eandem dominam satiffieri, aboquin ipsos et eorum quembbet qui hujusmodi mandatis et monicionibus nostris parère contempserint seu recusaverint, quos, canonica monicione premissa et dictis tribus diebus elapsis, ex nunc prout ex tune, auctoritate predicta in biis scriptis excommunicamus, sic excommuuicatos in ecclesiis vestris et alibi ubi oportunum fuerit, etiam per afbxionem copie presentium, denuncietis et pubhcetis, et quid in premissis feceritis nobis fideliter rescribatis. Datum Turonis sub sigillo nostri Ludovici predicti ac sigillo reverendi patris domini Corisopitensis W episcopi per nos Fernandum ob caren-
(1) De Cornouailles.
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
ciam nostri sigilii accomodato, anno Dornini miHesimo quadringentesimo nonagesimo octavo , die prima mensis septembris.
Ténor autem relacionis sequitur.
Universis présentes licterasinspecturis, ofïiciaiis Bituricensis saiutem in Domino. Noveritis quod diiectus noster et fidelis Nicolaus Barry, presbiter curie Bituricensis et noster notarius juratus, reverendis in Christo patribus et dominis, dominis Ludovico Albicnsi et Fernando Septensi episcopis, a sanctissimo in Christo pâtre et domino nostro, domino Alexandro, divina providencia papa sexto et moderno, pro cognicione et decisione cujusdem cause matrimonialis coram eisdem introducte inter supremum dominum nostrum Regern et nobilissimam dominam Johannam de Francia, judicibus deiegatis, retuiit presentium per tenorem, sed die et anno subscriptis, virtute quarumdem licterarum commissionis predictorum dominorum judicum subdelegatorum N. Militis et P. Mesnart signatarum ac biuis sigiiiis in cera rubea sigillatarum,et ad instanciam predicte domine Johanne de Francia seu nobilis viri Anthonii Le Begue, consiliarii et magistri hospicii predicte domine ejusque procuratoris per eam quoad infrascripta specialiter constituti et débité fundati , monuisse auctoritate apostolica sub pena sentencie excommunicacionis, prout per dictas licteras commissionis fieri precipitur, honorabilem virum magistrum Johannem Yesse, in iegibus iicenciatum, in predictis licteris commissionis nominatum, quatinus infra trium dierum spacium, a data presentium computandum, expensis et misiis dicte domine (de quibus predictus ipsius (sic) procurator dicto magistro Johanni Yesse respondit et se babere aurum et argentum pro eisdem furniendo asseruit) iter adeundi Turonis ad dictam dominam arripere et eidem bonum et fidele patrocinium prestare haberet in sua predicta causa matrimoniali in predictis licteris commissionis mencionata. Et post hujusmodi monicionem seu predictarum licterarum commissionis execucionem jamdiclam, prenominatum magistrum Johannem Vesse antedicto , jurato, nostro notario, executori jamdicto, respondisse quod, actenta materia, nichil velïet contra voluntatem dornini nostri Regis, cujus humilimus servitor est, actemptare :
ACTES DE LA PROCÉDURE. 841
verumtamen, nolens incurrere sentenciam excommunicacionis de qua in dictis licteris monitoriis fit mencio, intendebat iter arripere infra triduum ad accedendum Turonis juxta formam dictarum licterarum, non quidem pro consulendo seu patrocinium prestando in dicta materia, nisi sub benepiacito dicti dornini nostri Regis, sed obediendo mandatis apostobcis et se excusando ; et de et super predictis eundem magistrum Jobannem Yesse peciisse et requisivisse per eundem juratum nostrum notarium sibi fieri atque tradi iicteram testimonialem , quamque ipse juratus noster notarius eidem confecit et tradidit sub bac forma, prout dictus juratus noster notarius, cui publiée credimus et fidem plenariain adhibemus, nobis premissa in hiis scriptis retub't esse vera. Ad reiacionem cujus et in testimonium premissorum sigillum curie nostre Bituricensis predicte licteris presentibus duximus apponendum. Datum die quinta mensis septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. — Sic signatum : Bakon.
N. Militis. — Mbsnart.
Tours, lundi, 17 septembre.