RÉPLIQUE DU PROCUREUR DU ROI
Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, indictione secunda, die vero sabbati vicesima septima mensis octobris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Alexandri, divina providencia pape sexti, anno septimo, apud Ambasiam et domum residencie domine Johanne de Francia, comparentibus coram nobis, Philippo, miseracione divina tituli sanctorum Pétri et Marcellirii sacrosancte Romane ecclesie presbytero cardinali de Lucem-
ACTES DE LA PROCÉDURE
burgo, Cenomanensi, Ludovico Albiensi et Fernando Septensi episcopis, judicibus a Sancta Sede apostobca delegatis, scientiffico viro, magistro Anthonio de Stagno, christianissirai domini Ludovici, Francorum Regis, actoris, procuratore, ex una, et prefata domina Johanna, pro se, munita consiiio circumspectorum virorum, magistrorum Marci Travers, ollicialis Turonensis, Pétri Borelli, Johannis Vesse, suorum consiliariorum, et Francisci Bethoulat, ejus soilicitatoris, rea, ex altéra, partibus; quibus comparicionibus factis, procurator prefatus, respondendo l’actis contrariis et deffensionibus ipsius ree, litiscontestacionem in scriptis et replicando alia facta contraria in eisdem scriptis penes nos seu greffarios cause tradidit sub hac forma que sequitur.
Respondendo nonnullis excepcionibus, deffensionibus seu scripturis incipientibus : cExcipiendo contrarie», coram vobis, reverendissimo in Ghristo pâtre ac domino, domino Philippo , tituli sanctorum Pétri et Marcellini sacrosancte romane ecclesie presbitero cardinali, Cenomanensi vulgariter nuncupato , ac reverendis in Christo patribus ac dominis , dominis Ludovico Albiensi et Fernando Septensi episeopis, judicibus auctoritate apostolica in hac parte delegatis inter christianissimum et dominum, dominum Ludovicum duodecimum, Regem Francorum, actorem, ex una, et illustrem dominam Johannam de Francia, ream, partibus, ex altéra, prout de parte ipsius predicte domine ree contra predictum christianissimum dominum nostrum Regem actorem fuere dicta et exposita, cum protestacionibus tamen de ineptitudine, insufficiencia et inadmissibilitate factorum in dictis excepcionibus contentorum, animo litem contestandi, et eam litem contestando omnia et singula in eisdem excepcionibus seu scripturis contenta, modo et forma quibus ibidem proponuntur et ad finem seu fines ad quern seu quos tendunt seu tendere dinoscuntur, si et in quantum de jure et non alias admissibilia sunt, negavit et negat idem dominus noster Rêx seu ejus procurator -pro eo, dioen[do] ea minime fieri debere.
Replicando tamen ex adverso, et ut omnis excepcio predicte domine ree toilatur et elidatur, dicit idem dominus noster Rex : Et primo , ad id quod ipsa domina rea prétendit quod ut ducissa Aurelianensis in-
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
travit villam Blesensem et ut domina et uxor dicti serenissimi nostri Regis actoris, respondetur : Ille actus, si fuerit per eum factus, de nichilo sibi cooperaretur ad hoc ut dicatur sua uxor vera et légitima, et habendo respectum ad sanguinem regium, ut filia Regis Ludovici XI et soror Garoli Regis octavi, esset sibi factus ille bonor, non quia uxor predicti Regis, sed ob timorem et metum et reverenciam dictorum patris sui et fratris, qui metus durabat et dura vit ipsi Régi actori quamdiu vixerint ipsi Ludovicus et Karolus Reges; quin ymo, si fuerit id factum, fuit contra voluntatem et scitum predicti domini Regis, ipso ignorante et non consentiente , non habendo ratum neque gratum verbo, signis et opéré.
Item et, ad aliam intratam civitatis Aurelianensis per dominam ream pretensam, respondetur prout in precedent! articulo, quodque, si ita est, illud fuit factum contra mandatum et voluntatem predicti domini Regis. Et, si illud scivisset, necessarium fuisset illud simulare propter metum et reverenciam predicti Karoli Regis, fratris predicte ree, et metu eorum qui prefatum dominum Karolum Regem gubernabant, quos ipse Rex modernus Ludovicus, tune dux Aurelianensis, tantum aut plus metuebat quam Regem Ludovicum patrem prefate domine Johanne, ymo non potuisset prohibere nec ausus fuisset contradicere civibus Aurelianensibus, cum taies essent semper prompti et soliti non obedire ipsi Régi, tune duci Aurelianensi, sed potius illi contradicere et vol unta ti Regis tune Caroli omnino obtemperare. Et, si quid fuerit factum per predictos Aurelianenses seu Blesenses, fuit res inter altos acta, et per consequens sibi prejudicare non debet.
Item, et ad ea que dicit ipsa domina rea quod predictus dominus Rex erat solitus, quolibet anno, bina aut trina vice accedere ad locum de Lignieres ad videndum predictam dominam ream que tune temporis faciebat ibidem suam moram, et cum ea, qualibet vice, per decem aut duodecim dies permanebat, dicit predictus dominus actor quod, si re~ periatur ipsum se transtulisse ad dictum locum de Lignieres, illud fuit de jussu et mandato Regis quondam Ludovici, patris predicte domine ree, et ita compulsus per ipsum per licteras missivas et alia mari-
data sua tam verbo quam in scriptis : ymo reperiretur fuisse sibi mandatum tempus limitatum quantum debebat morari ibidem , ipso tamen domino Rege actore non annuente, ymo vérins minis se ita compulsum déclarante et cum mestissimo vultu hoc faciente.
Item, et in quantum predicta domina rea dicit se applicuisse Ambasie post mortem Regis Ludovici, sui patris, et ibidem pernoctasse certis noctibus cum predicto domino Rege, respondetur quod, si ipsa domina applicuerit, id fuit contra voluntatem et mandatum predicti domini Regis, ipso Rege valde irato et tristi de suo adventu : et, si ipse Rex habuerit aliquam communicacionem cum predicta, illud fuit per vim et metum, nam ipse Rex erat destitutus tune temporis omnibus amicis et predicta rea erat in societate predicti Regis Caroli VIII et sue genitricis Regine Charlote, neenon domini de Beaujeu et uxoris sue, nunc de Borbonio dominorum, qui habebant onus et regimen Regis Caroli et tocius regni. Et, si ipse Rex non dissimulasset cum predicta rea, in periculo tune fuisset bona omnia que habebat in regno, neenon statum et pensionem quam solitus erat habere ab ipso Rege, perdere, que ascendebat plus quam suum patrimonium, et fuisset sibi opus omnia perdita relinquere aut se exulem a regno reddere.
Item, ad ea que subsequenter dicit ipsa domina rea quod ipse dominus Rex ordinavit sibi statum Ambasie, dando sibi officiarios novos juxta status sui condescenciam , respondetur quod predictus Rex nunquam ordinavit sibi statum nec umquam dédit sibiunum obolum; ymo, in quocunque loco steterit ipsa domina rea, suis propriis expensis, et non ipsius domini Regis expensis, et expensione sibi per Regem Ludovicum, ejus patrem, ac exinde et successive per Regem Carolum, ejus fratrem, assignata vixit et ipsa omnia emebat neccessaria ad victum seu vestitum ipsius et sue familie sine aliquo auxilio ipsius domini Regis aut suorum bonorum; nec unquam Rex, in quacunque neccessitate fuerit constitutus, voluit pettere dotem constitutam ipse domine ree per ejus patrem Regem Ludovicum.
Item, et ad id quod exinde dicit ipsa domina rea, allegando Status regni fuisse Turonis vivente Rege Karolo, ipso existente in quarto de-
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS An.
cimo fere anno (1), in quibus Statibus erat permissum cuilibet querimoniam facere; et quod ipse dominus Rex erat tune in sua liber— tate et potuit conqueri; et quam maxime ipse Rex, quia declaratus secunda persona regni et regens Francie cum domino de Reliojoco, duce nunc Borbonii : respondet ipse dominus Rex quod , si fuerint Status asserti, fuerunt ordinati pro ordinacione regiminis reipublice hujus regni, et non pro decidendis causis matrimonialibus , cum ille sint de' foro ecciesie, et frustratoria fuisset sibi ilia querimonia, cum présidentes in illis et gubernantes illos essent sue partes formate in dicta materia, hoc est dominus de Borbonio et ejus uxor, soror dicte domine ree, et, quod verius est, ipse dominus Rex non fuisset ausus unum verbum de predicta materia dicere ob timorem ipsius Regis Karoli octavi, fratris, et sue sororis predicte. Quiquidem dominus de Borbonio et ejus uxor predicta totum regnum regebant, essetque ipse dominus de Borbonio solus regens declaratus, et non ipse Rex modernus.
Item, in quantum vult, se juvare ipsa domina rea de certa querimonia facta per ipsum dominum Regem, actorem, in parlamento Parisius, universitati et civibus dicte civitatis , respondet quod, si fuerit facta querimonia per ipsum Regem, id fuit pro bono Regis, regni et reipublice, et non contra ipsum Regem; neque ibidem fuisset sibi permissum conqueri de matrimonio memorato vanaque etiam fuisset sibi ob timorem ipsius Regis Karoli et suorum gubernatorum, neque, per hoc, potuit dici fuisse in libertate, nam querela hujusmodi matrimonii tangebat honorem Regis Caroli octavi et ipsorum ducis et ducisse de Borbonio tune regentium regnum, sub quorum imperio omnia bona et suum statum possidebat ipse Rex modernus, et non inmerito erat sibi justus metus; et ex consequenti non potuisse deducere in judicio aut in querellam dictum matrimonium.
Item , et ad id quod preterea proponit ipsa domina rea quod idem dominus Rex actor tenuit villam de Baugenciaco manu armata contra Regem Carolum octavum, respondetur quod racio sua non concludit;
(1) Il y a évidemment là une erreur matérielle. Né le a 7 juin 1 46a , Louis XII, au mois de janvier i484, avait 21 ans.
ACTES DE LA PROCÉDURE
nam ipse dominus Rex non tenuit dictam villam contra dictum Regem Carolum, cum diceret se fovere causam et prosequi bonum Regis Caroli, prout verum erat, et ipse Rex actor, ne offenderetur ab aiiquibus circunstantibus ipsi Régi Garoio, fuit compulsus arma accipere ad tutellam sue persone, et non alias, in dicto loco, quod non potuisset facere si querellam contra Regem Carolum VIII proposuisset aul dictam dominam ream, quia ueminem invenisset qui sibi auxilium pro ilia querella prebuisset vei ausus fuisset opem dare.
Item, in quantum dixit ipsa domina rea Karolum octavum Regem fuisse clementem, pium , et nemini nocumentum aut violenciam fecisse; respondetur quod, si ita esset, propter boc non sequitur quod predictus dominus Rex actor fuisset ausus ponere in medium nullitatem dicti matrimonii ; et, quia Rex Carolus instantissime diligebat dictam dominam ream, sororem suam, et per consequens nunquam fuisset passus ipsum dominum Regem prosequi istam materiam et potius voluisset perdere certain partem regni sui quam dictam ream, suam sororem, fuisse separatam a predicto domino nostro Rege propter honorem et amorem sui sanguinis, quod et ita verissimile est; et per consequens ipse Rex Karolus talem voluntatem suam fore verbis, operibus etsignis declaravit, ex quibus metus sufliciens fuit ipso domino Régi actori moderno, durante vita ipsius Karoli Regis octavi, quod negocium istud [non] valuerit demandari execucioni, uti fecit illico post sui mortem.
Item, ad ea que etiam adducit in medium ipsa domina rea quod, Rege actore existente in Britania, in sua plena libertate, extra ditionem Regis Karoli octavi, fecit publiée proponere in sui presencia, incivitate Nannetensi, ilium non applicuisse ibidem causa contrahendi matrimonium cum filia ducis tune temporis Britanie, cum illud non posset facere, eo quia maritatus cum dicta domina rea; respondetur quod parum opitulatur ipsi domine ree allegacio predicta, quia non potest negare, cum sit verum et notorium, quod ipse Rex, quando ad partes Britanie accessit, id fecit causa contrahendi matrimonium cum filia ducis Britanie, et ita fuit conclusum et concordatum inter predictum Regem et ducem, etpassatum, concordatum et sigillatum sub sigilîo
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
ipsorum : et, cum istud pervenisset ad noticiam baronum dicte Britanie, qui insidiabantur ipsi duci tune temporis existenti et volebant ilium ad sui placitum regere et gubernare, ne ipse dux efïîceretur forcior accipiendo in generum predictum dominum Regem modernum, et quia ipsi barones volebant habere ducem successorem eis propicium , debilem et non potentem, certificati de predictis, compulerunt per vim et violenciam, qui potuit et debuit cadere in constantem virum, ipsum dominum Regem ad faciendum fieri dictam declaracionem, si que fuerit facta, cum essent ipsi barones forciores ipsis duce et Rege; quare non potuit neque debuit nocere ipsi Régi dicta pretensa declaracio.
Item, et ad id quod asserit ipsa domina rea quod, ipso domino Rege , existente apud Stampas, illam mandasse[t] festinanter causa habendi suam presenciam; respondetur, si ipsa ibidem venerit, fuit contra voîuntatem et mandatum ipsius domini Regis, ipso Rege egre ferendo et illico a dicto loco discedendo.
Item, ad ea que allegat ipsa domina rea ipsum dominum Regem fuisse in sua libertate, dum essetin suo comitatu Astensi ubi stetit longo tempore, et potuisset conqueri, quod non fecit; respondetur quod est vanum illud dicere; nam ipse Rex dominus noster fuit, tempore quo stetit ibidem, in majori neccessitate auxilii Regis Karoli octavi quam fuerit unquam ; et, plus, notorium est quod erat circunvalatus suis ini— inicis et hostibus, et, maxime domino Ludovico tenente ducatum Mediolani, Januensibus et aliis principibus Ytalicis, et ita apparuit Navarre, et non alias quam medio et auxilio ipsius Regis Karoli valait dictos suos inimicos evadere, uti notorium est; sedeui potuisset querimoniam facere de bujusmodi negocio? non pontifici, cum ipse Rex Carolus esset tune Rome vel partibus illi adjacentibus et propmquis, occasione cujus pontifex sibi minime providisset; in Francia nequaquam, cum dominus dux de Bourbonio, sororius dicte domine ree, esset locumtenens in regno Francie ipsius Karoli Regis octavi, sub cujus ditione omnem et majorem partem sue sustancie possiderit ipse Rex; quare dictus dominus Rex non erat in sua libertate, ymo potius in majori servitute et neccessitate quam fuerit umquam.
ACTES DE LA PROCÉDURE
Item, in quantum ipsa domina rea, pro suo clipeo, tam reiteratis vicibus, allegat carnalem copulam et fuisse carnaliter cognitam ab ipso domino Rege , quod non comperietur verum ; respondetur quod , si sequutus aliquis fuit conatus copule carnalis aut simul solus cum sola et nudus cum nuda extiterint, illud non fuit pro vera approbacione matrimonii, sed pro simulacione, et quia ita erat coactus facere, cessante tamen copula carnali, sub pena perdicionis bonorum suorum et eciam pensionis solite haberi a predictis Regibus de qua sustinebat statum suum, quod abas non potuisset facere; et, quamdiu yixerunt predicti Reges Ludovicus et Karolus, neccessario babuit simulare, sed nunquam voluntatem neque verum consensum liabuit contrabendi matrimonium cum predicta domina rea, ymo reperietur, quamdiu presenciam ibius babuit, quod illud facit coactus per metum et simulacionem, cum tristi vultu et aliis signis exterioribus et interioribus, per que satis conjecturari potuit ilium non habere nec habuisse voluntatem contrabendi dictum matrimonium cum dicta domina rea, et per consequens illud non approbasse verbo, signis neque btteris in suam veram uxorem, ex quibus concludilur ad fines predicti domini Regis.
Item, quod omnia premissa singula sunt vera, notoria et manifesta deque super ipsis laboraverunt et adbuc labourant communis vox et fama.
Datum anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, die vicesima septima mensis octobris.
Même jour.
CONCLUSIONS DE JEANNE DE FRANCE POUR UNE PROVISION, POUR L’INTERROGATOIRE DU ROI, POUR LES ENQUÊTES. - DECLARATION DE L’EVEQUE DE CEUTA.
Ipsisque factis contrariis traditis, petiit ipse procurator domini nostri Regis super ipsis per ipsam ream btem contestari. Rea vero, per organum suorum consibariorum, dixit et allegavit quod erat maritata
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
cum domino actore et fuerant communes in bonis quodque non liabeat unde posset prosequi hujusmodi processum; igitur petebat provisionem de bonis communibus inter eosper nos, judices, sibi ordinari : dicto procuratore Regis respondente quod, cum fuerit et sit questio de nuiiitate malrimonii et dixerit ipsum nuilum, et eciam ipse actor nunquam ali— quid pro dote ab eadem babuerit, ipsa non fuerat nec erat admictenda ad hoc petendum : dicta domina requirente quod nos super hujusmodi requesta baberemus ordinare, loco et tempore congruis. Gui siquidem requeste nos, judices, dicimus quod super ea in futurum haberemus talem respectum qualem de jure habere debebimus. Et, liiis factis, dicte partes bine inde facta, in eorum scripturis contenta, respective, si et in quantum de jure admissibilia erant, negaverunt tore et esse vera, salvo quod ipse partes infra diem lune proximam poterunt per amplius ipsis factis respondere. Litiscontestacione itaque sic facta, dicta domina exhibuit et porrexit penes curiam seu greffarios suas posiciones in quodam codice papireo, quas, medio ejus juramento, asseruit fore veras et veritatem continere; petens quod ipsi greffarii et adjunctus illas signarent, et quod prefatus Rex ei[s]dem posicionibus per verbum tt Crédita vel s Non crédita aut alias prout juris esset responderet : dicto procuratore Regis requirente quod ipsa domina acceptaret dilacionem seu terminum ad dicta et deposiciones suorum testium publicandum et refferendum, seu quod nos, judices, actenta natura cause, et sine prejudicio visitacionis alias ordinate, ipsis partibus hujusmodi terminum ad id faciendum assignare deberemus; offerente ipso procuratore eumdenj dominum nostrum Regem die lune ipsis posicionibus responderi facere : dicta domina replicante et dicente quod non tenebatur hoc facere seu ulterius procedere donec dictus actor posicionibus suis respondisset; dicente insuper quod habebat ipsa rea nonnullas litteras dispensacionis, instrumenta et alia munimenta et eciam testes, tam Rome quam alibi, querere, et, ea de causa, indigebat magna dilacione ad id faciendum: eodem procuratore dicente quod, in exordio litis, tam per citacionem quam per rescriptum, extitit cerciorata de litteris , instrumentis et dis— pensacionibus de quibus indigebat, et ob hoc intérim dilligenciam fa-
ACTES DE LA PROCÉDURE
cere debebat, subjungendo quod dominus noster Rex solum babuit unum mensem ad refferendum et publicandum suos testes. Super quibus sic altercatis, nos, judices antedicti, risis per partes altercatis, assignavimus eisdem partibus terminum unius mensis ad publicandum et refferendum testes et deposiciones eorum, sine tamen prejudicio visitacionis jam per nos ordinate, et respondebit Rex die lune proxima posicionibus domine ree, salvo tamen eisdem partibus quod infra sentenciam diffinitivam poterunt partes ipse litteras et instrumenta quecumque producere. Qua assignacione sic facta, dicta domina dixit quod habebat testes extraneos et in longinquis partibus commorantes, quos non posset facere coinparere coram nobis; quare petebat quod nos, judices, officiales ordinariorum locorum pro ipsis testibus audiendis et examinandis commictere et subdelegare, necnon eciam longiorem terminum ad suas inquestas faciendas dare velemus et dignaremur; cui peticioni seu requeste, premissa assignacione diei ad refferendum et publicandum testes, sicut premittitur, facta rémanente, diximus et ordinavimus hujusmodi testes per nos, judices antedictos, ac officiales ordinariorum locorum seu eciam accessores nostros , si opus fuerit, fore et esse examinandos, quemadmodum per nos alias pro dicto actore extiterat ordinatum : dicta domina non consenciente in hujusmodi termino, sed protestante de artacione ipsius termini.
Et illico, hiis factis et ordinatis, prefatus episcopus Septensis dixit quod, quamvis fuerit commisses ad cognicionem et decisionem dicte cause una nobiscum , Philippo et Ludovico antedictis , sanctissimus dominus noster papa, pro certis ordinis causis, ipsum exoneraverat a cognicione hujusmodi cause usque ad decisionem et diffinicionem ejusdem, supplicando ut nos, cojudices, ipsum pro excusato haberemus, et, ipso absente, usque ad sentenciam diffinitivam exclusive procederemus W;
(1) Les historiens prétendent que l’évêque de Ceuta , blessé de se voir ainsi écarté des débats par t’influence de César Borgia, se serait vengé plus tard , après l’issue du procès, en révélant à Louis XII que César avait
apporté les bulles de dispense dont le roi avait besoin pour épouser Anne de Bretagne , bulles que César gardait précieusement pour tirer parti de la situation. Ils ajoutent que Louis XII, ainsi assuré de l’existence des
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
et ad faciendum fidem de liiis exhibuit ipse episcopus duo brévia prêtât! domini nostri pape sub anuiio piscatoris sigiliata , que fuerunt lecta per alterum notariorum cause hujusmodi, quorum tenores iu fine presentis acti inseruntur; quibus lectis, nos, Pbilippus et Ludovicus episcopi, aiteri cojudices, suppiicacioni dicti Septensis episcopi, alterius cojudicis, annuimus.