‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 254 sur 348 · DE LA PROVISION RECLAMEE PAR JEANNE DE FRANCE · texte numérisé non relu

DE LA PROVISION RECLAMEE PAR JEANNE DE FRANCE

Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, die sabbati tercia mensis novembris, indictione secunda, pontificatus sanc-

CeUe date est la dale des articles. Mais les réponses du roi sont du 20 octobre, comme le procès-verbal l’indique au début.

ACTES DE LA PROCÉDURE. 913

tissimi in Christo patris et domini, domini Aiexandri , divina providencia pape sexti, anno septimo, apud Ambasiam et castrum ejusdem

ioci, coram nobis .

Quibus comparitionibus factis, prefatus procurator domini nostri Regis in effectu recitavit quod, in ultimà assignacione seu comparicione coram nobis, prefata domina, inter cetera, per organum suorum consiiiariorum , dixerat quod fuerat maritata cum prefato domino nostro Rege et fuerant communes in bonis, et, cum non haberet unde posset prosequi présentera processum , ut dixerat, pecierat et requisierat provisionem de ipsis bonis per nos ordinari; ipso procuratore dicente quod, cum esset questio de nullitate matrimonii et pretendebat illad matrimonium nullum, et nunquam ipse dominus noster Rex aliquid pro dote babuisset, non erat ad hoc admictenda ipsa domina: super qua provisione nos, judices, tune dixeramus quod in futurum haberemus respectum, prout in acto desuper confecto lacius dicebat contineri. Volens itaque dictus procurator requeste prefate domine Johanne quoad provisionem per eam petitam obtemperare, dixit insuper et exposuit quod defunctus feiieis memorie Karolus, novissimus Francorum Rex, dum vitam ageret in bumanis, pensionem annuam octodecim mille librarum turonensium dicte domine Johanne pro ejus provisione et manutenencia assignaverat. Quam siquidem pensionem octodecim mille librarum turonensium ipse procurator, pro et nomine dicli domini nostri Regis, et se de eo faciens fortem, offerebat et obtulit eidem domine Johanne continuare seu continuari facere per modum provisionis et pendente presenti processu; obtulit etiam, si aliquid de arreragiis dicte pensionis ei deberetur, sibi fieri satisfacere. Narravit ulterius idem procurator ut, cum penderet dilacio seu assignacio ad faciendum ex parte ipsius suam inquestam, quatinus ipsa domina vellet suos articulos probatorios dare, ut, illis visis, posset idem procurator Regis sua interrogatoria porrigere. Ad que sic proposita, oblata etpetita prefati consiliarii ipsius domine dixerunt quod ipse Karolus de Preux non habebat potestatem respondendi seu aliquid agendi, cum fuerit solummodo constitutus ad videndum jurari et recipi testes dicti domini nostri Regis,

ii 5

IMPRIMERIE NATIONALE

9i4 PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII.

quodque opus esset communicari cum ipsa domina super premissis propositis oblatis et petitis. Tandem, ex ordinacione nostra et de consensu ipsorum compareneium, prefatis consiliariis dicte domine Johanne ad eam cum notariis et grefïariis cause ac notario adjuncto transmissis et postmodum ad ejus domicilium et ejus personam comparentibus , [cum] dictus magister Marcus Travers, alter consiiiariorum ipsius domine Johanne, eidem exposuisset et narrasset premissam oblacionem per dictum procuratorem domini nostri Regis factam et eciam peti— cionem articulorum dicte domine per ipsum procuratorem requisitam, quequidem dicta Johanna respondit quod bene audiebat et inteUigebat hujusmodi obiigacionem; et, quantum ad peticionem seu dacionem articulorum, quod nundum viderat responsiones domini nostri Regis factas ad posiciones ipsius, sed, iiiis visis, faceret quod de jure facere debei’et. Que siquidem responsaper dictos notarios seu greffarios exinde nobis extiterunt relata. Actum anno et die quibus supra.

N. Militis. — Mesnart.

Amboise, lundi, 5 novembre.

Page 1