‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 258 sur 348 · PROTESTATION DE JEANNE DE FRANGE CONTRE LES ENQUETES · texte numérisé non relu

PROTESTATION DE JEANNE DE FRANGE CONTRE LES ENQUETES

Anno Domini . , mensis vero decembris die tercia . apud

Ambasiam, in domo habitacionis domine Johanne de Francia .

Hujusmodi comparicionibus factis, et per ipsum procuratorem recitatis retroactis cause ac assignacione cause novissima , et postquam ipsa domina rea dix il, et declaravit quotacionem articulorum, super quibus ipsa se retulit et reffert juramento veritatis ipsius domini nostri Regis, nomine ipsius ree per ejus consiliariosfactam,ratamet gratam habuisse et habere ; prefatus Regis procurator dixit et allegavit quod juramentum hujusmodi veritatis per ipsam ream delatum, nomine ipsius domini nostri Regis, suscipiebat et suscepit, offerens ipse procurator illud infra mercurii proximam per ipsum dominum Regem prestari facere, et nichilominus petebat et petiit in hujusmodi causa concludi; dicta domina rea , per organum suorum consiliariorum , dicente quod , antequam concluderetur in causa, prefatus Rex juramentum prestare debebat; procuratore Regis replicante et dicente quod, actento quod ipsum juramentum susceperat, nos, judices, debebamus in causa concludere et (l> Page 871. — (*> Voir ci-après, pages 933 et suiv.

ACTES DE LA PROCÉDURE

assignare partibus diem ad audiendum jus seu nostram difïinitivam sentenciam, pend ente qua diei assignacione , juramentum ab eodem domino nostro Rege recipere possemus. Hiis hinc inde ailegatis, rea ipsa certas scripturas seu raciones tradidit, dedarando nichii per testes de contentis in eisdem racionibus probare velle. Tradidit eciam et exhibuit quoddam transumptum seu transcriptum sue dispensacionis pretense, per magistros Johannem Quetier et Petrum Fariel, presbiteros, assertos notarios, factum, cum protestacione de probando signeta in eodem apposita.

Ténor earumdem racionum ac prefati transumpti sequitur.

Exdpiendo reprobatorie injure coram vobis, reverendissimo ac reverendis in Christo patribus, dominis, dominis Philippo, miseracione divina tituli sanctorum Pétri et Marcellini sacrosancte romane ecclesie cardinali , de Lucemburgo vulgariter nuncupato, episcopo Cenomanensi, necnon Ludovico Aibiensi et Fernando Septensi episcopis, judicibus cause et partibus infrascriptis auctoritate appostolica delegatis, pro parte illustrissime domine Johanne de Francia, Regine Francie, ree,

ymo venus sui juris légitimé deffensatricis . in hujusmodi causa

testes productos infrascriptos, videlicet :

Dominum Ymbertum de Ralternav, dominum du Bouchage, cambellanum ordinarium et consiliarium dicti domini actoris;

Magistrum Guillermum Ghaumart, religiosum Fontisebraudi, Pictavensis diocesis, assertum;

Mariam, uxorem domini Thome de Cocquilloret, assert! millitis;

Magistros Ludovicum de Sancto Simphoriano; Bartholomeum de Boceracourt, ecclesie Turonensis canonicos;

Ludovicum Le Maye;

Helizabeth, uxorem Johannis, bastardi Fricon;

Dominos Egidium des Ormes, dominum de Sancto Germano; Petrum du Puy, dominum de Vaten; Gilbertum Bertran, baillivum Bituricensem; Franciscum Brezille, dominum de la Haye;

Johannem Lesbaÿ, cantorem; Simonem Caillait , prepositum; Johannem Viart; Guillermum Millet; Garolum Chardon, confessorem et

ll6.

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

capellammi ordinarium dicti domiiii actoris; GuiHermum Callipel, assertos canonicos ecclesie collegiate sancti Salvatons Blesensis;

Magistrum GuiHermum de Villebresme;

Martinam , uxorem Johannis Dampierre, janitoris castri Blesensis;

Johannem de Poulignac, assertum dominum de Bellomonte;

Johannem Vigneron, consiliarium etauditorem compotorum ejusdem domini actoris;

Beverendum in Ghristo patrem, dominum Franciscum, Aurelianensem episcopum;

Egidium Lambert, clericum castri ville Blesensis;

Dominum Michaelem Gaillard, generalem financiarum;

Ludovicum de la Pallu, magistrum hospicii;

Franciscum de Guierlay, cambellanum et consiliarium;

Magistrum Johannem Burgensis, medicum dicti domini actoris;

Gabrielem Ghappeilani, in diocesi Andegavensi; Johannem Ast, in diocesi Pictavensi, commorantes;

Jacobum Hurault, thesaurarium Francie nunc temporis et sue pretense deposicionis, et, cum esset dictus dominus nosterBex solum dux Aurelianensis, thesaurarium et receptorem financiarum ejusdem;

GuiHermum Doulcet, contrarotulatorem argenterie scutifïerie dicti domini actoris;

Reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Georgium, cardinalem Rothomagensem;

Dominum Raymundumde Sancto Mauricio;

Magistrum Johannem Cotereau, et Johannem Amys, secretarios dicti domini actoris;

Johannem Challocim, alias Valloys, nuncium sive servientem armorum ;

Dominum Alexandrum de Mallahalis, magistrum domus dicti domini actoris;

GuiHermum, baronem de Montemorenciaco ;

Ciaudium de Raboudanges;

Sorores Perrectam de Cambray, relictam defuucti Pétri Bonnin, et

ACTES DE LA PROCÉDURE

Ludovicam Jarrye, moniales prioratus conventualis beate Marie Magdalenes, prope Aurelianis;

Dominos Johannem, baronem de Castronovo; Petrum de Rohan, dominum de Gyé, marescallum Francie;

Magistros Dionisium Lemercier, generalem financiarum in patria Picardie; Sallomonem de Bombellis, medicum dicti domini actoris, assertos testes pro parte sepedicti domini actoris productos , eciam — assertos juratos et examinatos, ad finem videlicet ut eisdem testibus eorumque dictis et actestacionibus nulla aut saltem modica et minus plena fuies adhibeatur, illisque et aliis quibuscumque in hujusmodi causa proposais , allegatis et productis , eidem domine illustrissime ree sua petita et conclusiones in suis propositis exceptivis, per modum facti contrarii in hujusmodi causa elicitis, adjudicentur, ulteriusque in hujusmodi causa predicta rea dicatur, pronuncietur et declaretur prout juris fuerit et racionis; ad hos omnesque alios fines, effectus et conclusiones, eidem illustrissime domine ree de jure utiles et neccessarios , dicit, proponit et allegat eadem illustrissima domina rea que sequuntur, citra onus probacionis superflue.

Primo, protestatur eadem illustrissima domina rea quod per infradicenda, quod ipsa non vult nec intendit reprobare dictos testes neque eorum actestaciones, nisi si et quatinus contra illustrissimam dictam dominant ream faciunt, neque eciam alicui injuriari, verum illos testes eorumque dicta et actestaciones accepta vit et acceptât, quatinus pro dicta illustrissima domina rea faciunt, et non alias aliter, nec ultra, cum honore et reverencia dicti domini actoris, cui ipsa illustrissima domina rea complacere semper voluit, vult et intendit, infrascripta proponendo.

Proposuit igitur eadem illustrissima domina rea quod dicti testes omnes et singufiM, ante tempus et tempore suarum deposicionum in hujusmodi causa a tribus mensibus citra emissarum, fuerant et erant, prout fuerunt et sunt, francicole et regnicole ejusdem serenissimi domini actoris, continue insistentes obsequiis, racione dominice potestatis

(l) Cependant Jeanne de France avait produit elle-même pour son compte plusieurs de ces témoins (p. 853).

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

et juramentorum tam racione domin[i]orum quam prediorum que possident in regno ac eciamsuorum officiorum prestitorum, subditi imperio dicti domini actoris ejusdemque domini famiiiares officiarii, pro majori parte continui, ac juramento astricti, in eorum deposicionibus répugnantes, titubantes, varii singulares sibi invicem, et in se ipsis contrarii, diversi, adversi, singuiaria contraria, diversa et adversa, non vera neque verisimilia atque ultra articulata déponentes, causas et raciones suarum deposicionum nulias aut saitem inefficaces reddentes et alias taies quod ipsis nulla, saitem modica, et minus plena fides fuit et est de jure adhibenda, prout ipsarum deposicionum actento tenoris cuilibet juriperito clare constare dinoscitur. Quare etc.

Item, quodpremissa omnia et singula fuerunt et sunt vera , publica, notoria et manifesta, atque super hiis et eorum singulis publiée vigent vox et fama.

Concludens eadem illustrissima domina rea ut supra, et ad fines quos supra.

Page 1