‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 273 sur 348 · DÉPOSITION DE MARIE DE MARCILLY, FEMME DE THOMAS DE CORQU1LLEROY · texte numérisé non relu

DÉPOSITION DE MARIE DE MARCILLY, FEMME DE THOMAS DE CORQU1LLEROY

Nobifis domina Maria de Marcilfi, uxor domini Thome de Cor guilleret, militis, domini temporalis de Novo vico de Cbandoiseau et de Von, etatis quadraginta quinque annorum aut eo circa, testis de parte domini nostri Regis. . . Et primo interrogata super noticia partium, dicit quod cognoscit dominum nostrum Regem ab origine, quia erat in partu et in caméra dum domina ducissa ipsum peperit, et depost ipsum semper cognovit cum tune moraretur in domo Aurelianensi, et depost mansit in eadem domo per octo aut novem annos : dominam

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

aiitem Johannam diu ante obitum defuncti Ludovici Regis; et, ut sibi videtur, hoc fuit ante etiam obitum deffuncti Karoli ducis Burgundie «.

Primo, super quarto articulo examinata, dicit et deponit quod non fuit presens in baptismo, sed erat presens in puerperio domine ducisse Aurelianensis quando peperit dominum nostrum Regem in Castro Blesensi, et erat ipsa loquens presens cum ipse dominus noster Rex in caméra dicte domine ducisse accessit et dehinc, ut dicebatur, ibat ad Jevandum eumdem dominum nostrum Regem de sacro fonte apud ecclesiam collegiatam castralem sancti Salvatoris Blesis1, et depost reversus est ad ipsam cameram et salutavit eam hiis verbis vel simiiibus : tt Dieu vous gard’, Madame ma comtmrm , et, cum rogaretur ab ea ut pranderet, se excusando dixit quod ibat ad Belciam <2b

Et, quoad interrogatorium faciens mencionem de cognacione, ignorât, quis ilium baptizavit, nec quis fuit abus patrinus, que eciam fuerit matrina, quia stetit in dicta caméra.

Item , super quinto et sexto articulis examinata, ignorât quam etatem habebat dominus noster Rex tempore matrimonii de quo agitur : audivit tamen dici quod erat multum juvenis quando hujusmodi matrimonium contraxit.

Deinde, super septimo, octavo et nono articulis, dicit quod, secundum quod eam vidit, licet paucis vicibus viderit, habet unum humerum valde aïtum.Et vulgo dicebatur, ante matrimonium contractum de quo agitur, quod dominus Ludovicus Rex undecimus volebat illud fieri : eciam dicebatur tune quod boc non placebat eidem domino nostro Régi et quod eam non amabat.

Dicit insuper quod tune audivit dici quod, nisi dominus noster Rex modernus contraheret matrimonium cum ipsa domina Johanna, Rex undecimus Ludovicus faceret Regem modernum pauperem bonis.

Interrogata a quibus premissa per eam deposita audivit dici, dicit quod audivit dici a pluribus utriusque sexus familiaribus et domesticis domini comitis Dunensis, in qua domo aliquando residebat.

(l) On sait que Charles-le-Téméraire mourut en 1/I77, Louis XI en 1 483. — iS) Dans le pays de Beauce.

Ulterius dicit et deponit quod, post rnalrimoniurn inter eunidem dominum nostrum Regem et ipsam dominam Johannam contractura, quia Rex cubare et affectu maritali tractare dictam dominam Johannam recusabat, Ludovicus Rex undecimus, de hoc informatus seu advisatus, fecit dicere eidem domino nostro Régi moderno quod, nisi cum ea dormiret et affectu maritali tractaret, monstraret eidem domino Régi quod sibi displiceret, et alias multis modis fecit comminari eidem domino nostro Régi, prout audivit dici a multis magnis viris. Audivit eciam dici quod tune Ludovicus undecimus Rex adjecit quod faceret quod duo notarii starent prope lectum, ad sciendum si ipse dominus noster Rex eam maritali affectu tractaret : et non recordatur a quibus audivit dici, propter diuturnitatem temporum W.

Dicit preterea quod, post diern nupciarum matrimonii de quo agitur, memoratur audivisse dici in domo clomini comitis Duuensis, in qua ipsa residebat, et, ut sibi videtur, a quodam scutifero et aliis pluribus qui interfuerant in prandio dictarum nupciarum, quod ipse dominus noster Rex erat anxius nec voluerat comedere, ymo lacrimabatur et per totum diem remanserat tristis.

Dicit preterea quod Rex Ludovicus undecimus consueverat, prout audivit dici, male tractare non volentes sibi obedire.

Addens, verbis depponentis utendo, et qu’il avoitfait plusieurs mitres mariages qui ne plaisoient gueres aux personnes y.

Finaliter, dicit audivisse dici quod, quia duo nobiles, nominati Montenac etBrezille, volebant regere domum Aurelianensem ad eorum placitum contra beneplacitum domine ducisse matris Regis moderni, quam Rex Ludovicus undecimus substinebat, ipse Ludovicus compulit ipsos ad accipiendum crucem Jherosolomitanam et ordinem ipsum.

Nec prece, precio, amore vel rancore premissa deposuit, sed pro pura veritate.

(1) Ces affirmations paraissent difficiles à admettre ; cependant ies dépositions de Rabodanges, de Michel Gaillard, de Cotereau, du sire de Vatan et autres témoignent que Louis XI se faisait rendre compte en détail

de la conduite de son gendre à Linières: trCe seroit grand’honte, dit d’un autre côté Saint-Gelais , de réciter la façon dont en usoient ceux qui estaient autour d’eux , tant hommes que femmes. »

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

Amboise, 27 septembre.

Page 1