‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 277 sur 348 · DÉPOSITION DE GILES DES ORMES, SEIGNEUR DE SAINT-GERMAIN · texte numérisé non relu

DÉPOSITION DE GILES DES ORMES, SEIGNEUR DE SAINT-GERMAIN

ancien grand maître des eaux et forêts d’Orléans.

Nobilis et generosus vir, dominus Egidius des Ormes, miles, dominus temporalis de Sancto Germano, diocesis Garnotensis, etatis sexaginta annorum, vel eo cii'ca, testis de parte domini nostri Regis .

die vicesima octava mensis septembris, productus et juratus apud Ambasiam .

G. des Ormes est un ancien serviteur du duc Charles, pere du roi actuel.

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

Super quarto articulo, dicit quod Ludovicus modernus fuit natus in. Castro Blesensi et baptisatus in ecclesia collegiata sancti Saivatoris castri, et baptisavit eum nunc deffunctus episcopus Carnotensis; et fuerunt ambo patrini ejus Rex Ludovicus undecimus et dominus cornes Genomanie, frater Regnati, Regis Ceciiie, et matrina domina comitissa Vindocinensis, filia domini de Beauvau W. Interrogatus de causa sciencie, dicit quod fuit presens et vidit quod Rex Ludovicus undecimus, dictus cornes Cenomanie et ipsa comitissa erant in sacris fontibus in actu baptismi, et cornes tenebat eum per corpus suis manibus, et Rex Ludovicus imposuit et dédit sibi nomen suum, et evasit Rex modernus urinam in altéra manicarum dicti comitis. Quoad interrogatorium concernens h ujusmodi articulum , dicit quod non recordatur de presentibus.

Item, super quinto articulo examinatus, dicit quod, ut sibi videtur, Rex poterat esse in xn° aut xui° anno sue etatis, aut eo circa, constitutus tempore matrimonii de quo in articulo.

Postea, examinatus super sexto articulo, dicit quod, diu ante matrimonium, pater Regis moderni erat defunctus, et crédit quod nulius regnicola ausus fuisset clare consilium domino nostro, Régi moderno, contra voluntatem Regis Ludovici undecimi, propter timorem ejusdem Ludovici.

Deinde, super septimo et octavo articulis, dicit quod bene recordatur quod, ante matrimonium de quo agitur, Rex Ludovicus undecimus misit ad dominam ducissam, matrem Regis moderni, apud opidurn Sancti Laurencii de Aquis -À\ magistrum Petrum Doriole, cancellarium Francie, et dominum comitem de Dampno martino, magnum magistrum hospicii Francie, ad tractandum matrimonium de quo agitur: et ibi murmurabat super hoc dominus de Mornac, unus de majoribus domus dicte ducisse : et postmodum audivit dici quod Ludovicus undecimus sibi dederat seu dari fecerat aliquam peccunie sommam et

(1> Isabeau de Beauvau , mariée en 1 4 5 à au comte de Vendôme. (Voir Archives nationales, KK 5 4 9 , f. 139.) La reine d’Angleterre était l’autre marraine.

m Sainl-Laurent-des-Eaux , près d’Orléans. Les ducs d’Orléans y avaient un château.

ob hoc tacuerat; et postea scivit quod matrimonium de quo agitur fuit contractum.

Addens ulterius quod dicebatur in dicto ioco Sancti Laurencii de Aquis, et erat ibi rumor, quod, nisi Rex modernus consentiret hujusmodi matrimonio, Ludovicus Rex undecimus faceret eum fieri monacbum, seu faceret eum mori.

Postmodum, super nono et decimo articulis, dicit quod Ludovicus undecimus, dum vixit, soiebat inferre violencias iliis qui nolebant obtemperare suis voluntatibus, eciam quoad matrimonia et episcopatus, prout dicebatur.

Deinde dicit quod numquam cognovit de tempore Ludovici undecimi quod Rex modernus habuerit matrimonium de quo agitur gratum; quodque pluries fuit in consilio cum majoribus domus Regis moderni et oppinabatur ipse loquens quod Rex debebat, dominam Johannam de Francia bene tractare, et recipere centum mille scuta sibi promissa per Ludovicum undecimum (1), et dicebat quod nullus erat princeps in regno qui non honoraretur plurimum in habendo in uxorem fdiam Regis Francie, et ista dicebat ne malum contingeret ipsi domino nostro Régi, quamvis alii consiliarii adversarentur sibi et opinarentur in contrarium; et erat presens Rex modernus in hujusmodi consiliis. Postmodum quidem camerarius ejusdem domini nostri Regis dixit loquenti quod Rex modernus ipsum loquentem tantum amabat quantum aliquem de sua domo, sed non sibi placebat quod ipse ita laudaret dominam Johannam de Francia.

Item, super undecimo articulo, dicit quod, eciam de tempore Regis Karoli ultimi defuncti, nunquam vidit in eo modum per'2) quem conjecturatus luerit quod dominus noster Rex habuerit gratum hujusmodi matrimonium , nec sibi Rex hoc deciaravit, eciam non sibi peciit loquens.

Super duodecimo, nichilscit, super hoc examinatus.

Item, super decimo tercio articulo, dicit, ut sibi videtur, audivit dici quod magister Guillermus Ghomart vel abus iverat Romam pro

W Louis XI avait donné ordre de les verser. (Voir Y Inventaire d’Albi ci-après, dans les Pièces justificatives.) — p) Dans le text e,par.

984 PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

dissoiucione hujus matrimonii et dispensacione contrahendi cum fdia

ducis Britanie.

Preterea, super xv‘° articulo examinatus, dicit quod Rex modernus fuit carceribus mancipatus spacio triennii aut eo circa, tam apud Luzignan quam Bituris; et, quoad interrogatorium concernens, dicit quod nescit si fuerit occasione matrimonii, vel ne. . .

Finaiiter, super xvn° et ceteris examinatus, dicit quod domina Johanna est strumosa et deformis, et nescit si fuerit apta ad prolem suscipiendam , vel ne.

Nec aiiud scit. Et premissa deposuit pro pura veritate et non prece, precio, aut amore.

Sic signatum : Des Ormes.

Amboise, ier octobre.

Page 1