DÉPOSITION DE PIERRE DUPUY, SIRE DE VATAN
Nobilis et generosus vir, dominus Petrus du Puy, miles, dominus temporalis de Vatan, diocesis Bituricensis, etatis quadraginta unius
annorum aut eo circa, testis de parte dicti domini nostri Regis .
apud Ambasiam . die prima rnensis octobris .
Primo, super primo et tercio articulis examinatus, dicit quod genealogia est prout in articulis continetur : hoc scit, tam per audivisse clici ab antiquioribus quam eciam quia a viginti sex annis citra moram traxit in domo Aurelianensi; et ita habetur in cronicis.
Rem, super quinto ai'ticulo, dicit quod, tempore et die nupciarum factarum apud locum de Montricliart , loquens erat cum domino nostro Rege in eodern loco , et pater loquentis erat eciam presens , et erat magister hospicii et curator ejusdem domini nostri Regis; et, ut sibi videtur, prefatus dominus noster Rex erat etatis duodecim annorum vel circa et non erat in xn°; et reddit causam sciencie, quia ut audivit dici matri ipsius domini nostri Regis, que erat pregnans de ipso in
primo ingressu Parisiensi Ludovici undecimi, et hoc audivit dici a matre ipsius dornini nostri Regis eciam centum vicibus.
Postea, super sexto articulo, dicit quod, tempore matrimonii de quo agit or. Rex erat orbatus pâtre; hoc scit quia, diuante, fama erat quod pater ejusdem domini nostri Regis erat defunctus , et non habebat ipse dominus noster Rex aiiud consiiium prêter matrem et consiiiarios ejusdem ; que quidem mater erat tutrix légitima sui filii et ejus bonorum , et omnia édita et preconisaciones fiebant nomine ejusdem ducisse matris ejusdem.
Deinde, super septimum articulum, dicit quod audivit dici a pâtre suo plus quam quinquaginta vicibus, et tociens quociens erat questio de materia , quod , quando fuit proloquutum inter Regem Ludovicum XI aut su os et dominam ducissam matrem domini nostri Regis de matrimonio futuro ipsius domini nostri Regis et unius filiarum ipsius Ludovici defuncti, intelligebat ipsa domina ducissa quod ilia filiarum Regis esset domina Anna primogenita, sed, post tractatum matrimonii concordatum, Rex Ludovicus undecimus mandavit eidem domine ducisse quod intelligebat matrimonium hujusmodi fieri de domina Johanna(1), de qua ad presens est questio; sed dicta domina ducissa tune dixit et declaravit quod intelligebat de domina Anna, et fuit male contenta, et dixit quod, dum fdius suus esset factus major, non curaret neque vellet de ipsa domina Johanna et quod domus Aurelianensis esset perdita; et audivit dici a dicto suo pâtre quod dicta domina ducissa mater fuit multum contristata. Dicebat eciam pater loquentis quod, cum bec relata fuerunt eidem domine ducisse per magistrum Petrum Doriolle, cancellarium Francie, ipse cancellarius dixit eidem domine ducisse bec verba vel similia : «Ne vous chaille, madame, tant que le Pmj vivra, il lui fera bien vouloir®, v
II faut remarquer cependant que Jeanne de France, née, d’après son interrogatoire dans ie présent procès, le 23 avril 1 464 , avait été fiancée immédiatement à son cousin Louis d’Orléans. (V. le mandat donné par Louis XI, le îo mai 1 46 , à Jean de Rochecliouart d’arrêter en son nom, avec le duc Charles d’Orléans, les articles
du futur mariage, publié par Lenglet du Fresnoy, Mémoires de Phil. de Commines, t. II, p. 4 il. L’Inventaire d’Albi, que nous publions ci-après, dans les Pièces justificatives, mentionne cette procuration comme étant seulement du 22 juillet.)
<2) Doriole et Darnmartin, dont plusieurs dépositions (d’accord avec la lettre de
IMERIE NATIONALE*
986 PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
{Jlterius, super nono articulo examinatus, clicit et deponit cpiod notorium erat quod ipse Rex Ludovicus undecimus male tractabat suos subditos sibi non obtempérantes : et, inter ceteros, male tractavit Hectorem de Montenac, Franciscum Brezille, et Franciscum de GuivarletW, et coegit duos primos ad capiendum crucem et ordinem Jherosolomitanum per terrorem et comminaciones factas, media nocte, cum tortore imponente cordam collis eorumdem, prout sibi retulerunt : et fuit presens quando dictus de Montenac fuit captus apud Ligneres auctoritate Regis Ludovici undecimi, Rege moderno présente; fuit eciam dictus Guivarlet detentus prisionarius apud Caynonem (‘2) diu, et dictus Ludovicus fecit eum vebi seu duci post eum, prout ipse Franciscus pluries dixit loquenli. Interrogatus que fuit occasio captionis et incarceracionis dictarum personarum, dicit quod ignorât.
Addeus ulterius quod ipsemet fuisset captus de mandato dicti doinini nostri Regis, nisi advisatus per dominum de Dasnieres auffugisset, prout auffugit.
Item, super decimo articulo, dicit et deponit quod nunquam cognovit quod matrimonium de quo agitur placeret Régi; et pluries ipse dominus noster Rex dicit loquenti, et adhuc per quinque aut sex menses ante mortem Karoli Regis, quod vellet perdidisse decem mille libras annui redditus et ipsa domina Jobanna esset mortua.
Louis XI produite au procès, page 91 5) racontent les démarches près de Marie de Glèves , sont trop connus pour qu’il soit nécessaire d’en parler avec détail. Dammartin , après avoir été rudement traité par son maître, se trouvait à ce moment en grande faveur auprès du roi. Louis XI venait de le désigner, avec Doriole, comme son représentant aux conférences de Senlis avec les gens du duc de Bourgogne, pendant le mois de juillet. Quant au chancelier Doriole , ancien maire de La Rochelle et attaché au duc de Guyenne pendant la guerre du Bien public, Dammartin l’avait fait connaître au
roi, qui apprécia sa capacité et l’employait dans les grandes affairés. Mais Doriole, adversaire de toutes les procédures d’exception, ne s’entendait pas toujours bien avec son maître et tomba en disgrâce avant la fin du règne. Sous Charles VIII, il fut président de la Chambre des comptes. (Anselme, t. VI, p. 4i 1).
(1) Probablement trGuierlay# : il y avait un écuyer de ce nom dans la maison d’Orléans.
(!) Chinon. Le capitaine de Chinon était le célèbre Olivier-le-Barbier.
Dicit eciam quod, vivente dicto Ludovico XI0, Rex modernus associa lus loquenti et pluribus aiiis accessit ad locum de Ligneres; et ibi invenerunt magistrum Gerardum Gochete, medicum dicti Ludovici undecimi; qui medicus, videns quod Rex modernus familiariter se habebat cum loquente, conversus ad loquentem, dixit sibi quod opportebat ut diceret Régi moderno quod, postquam ipse Rex modernus lusisset ad palmam, de die cubaret cum dicta domina Johanna ut conciperet et baberet prolem; et, quia ioquens prius se excusavit, dicens quod Rex modernus numquam ipsum juvaret si sibi boc diceret, ite— rum ipse medicus dixit et injunxit loquenti ex parte dicti Regis Ludovici undecimi quod boc faceret et ei diceret: unde Ioquens, attonitus propter timorem dicti Ludovici XI, accessit ad dominum nostrum Regem modernum, cui dixit quod dictus Ludovicus undecimus misera t inibi dictum medicum ad sibi dicendum et notificandum seu dici et notificari faciendum quod, postquam lusisset ad palmam, de die cubaret cum eadem domina, et quod videret quid diceret, quia ipse medicus refïerret eidem Régi Ludovico et dicta et gestus suos. Rex autem modernus respondit loquenti hec verba vel similia : tt Le diable m’enporte, j’ameroye mieulx avoir la teste coppée que je le fisse v, nec hec fecit; et aliquando vidit quod, postquam ipse dominus noster Rex luserat ad palmam et veniebat ad cameram ut caHefieret, introducebatur domina Johanna et suadebatur ipse dominus noster Rex ut inter lintheamina cum ipsa cubaret; quod recusabat facere, et vocabat alias dominas ad fabulandum cum eodem domino nostro Rege.
Deinde, super undecimo articulo examinatus, dicit et deponit quod, per paucos dies post mortem Ludovici Regis undecimi, cum Rex modernus primo esset hospitatus Ambasie in quodam hospicio subtus castrum, et dominus dux Bourboni modernus et domina Anna, ejus uxor, essent hospitati in Castro Ambasie, prefatus dominus noster Rex fuit exinde hospitatus in bassa curia castri; et, ipso sic hospitato in dicto Castro, domina Johanna de Francia fecit se adduci de loco de Ligneres, ubi erat, apud castrum Ambasie; de quo ipse dominus noster modernus Rex fuit valde iratus, et nunquam Ioquens vidit ipsum
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
tam iratum neque ita displicentem vuitum habentem, et dixit dominus de Ligneres loquenti, qui etiam erat dolens quia videbat dominum nostrum Regem sic iratum , quod ipsa domina Johanna coegerat ipsum ad iiiam illic adducendam; et fuit ipsa domina hospitata per dictum dominum ducem Bourboni et dominam Annam in dicto Castro et fortaiissio quod vulgariter dicitur donjon, et pariter ipse dominus Rex ibidem fuit hospitatus : nec aliud scit de contentis in articulo.
Item, super xn°, xm° et xmi° articulis examinatus, dicit quod, post obitum dicti Ludovici undecimi et tempore Karoli Regis, Rex inodernus bina vice est profectus in Britaniam , et secunda vice dicebatur quod illuc fuerat ad adnullandum matrimonium de quo agitur, et quod miserat Romain ut posset hoc facere et dispensa cionem obtinere et ut posset cum alia contrahere.
Dicebatur etiam quod Rex Karolus impediverat impetracionem hujusmodi.
Postea, super xv° articulo examinatus, testis dicit et deponit quod, de tempore Karoli Regis novissimi, Rex noster modernus fuit incarceratus spacio triennii vel circa, et habuit ioquens bina vice cum eo verbum, existente in turri Bituricensi, ab extra tamen ipsam turrim. Dicit insuper, prout audivit dici, cum primo fuit incarceratus apud Lusignam, Phibppus Guérin, magister hospicii dicti Karoli Regis, videns quod dapes splendide sibi parate fuerant, dicit quod nimium erat pro incarcerato et quod incarcerato sufïiciebant panis et aqua seu lardum aut pecia bovis. Dicit insuper quod, cum sic incarceratus egrotaret, dictus Guérin sibi denegavit medicos; et boc audivit dici ab illis qui prosequebantur ejus expedicionem tempore incarceracionis W. Accepit autein ab eodem domino nostro Rege, post ejus expedicionem, quod dictus Guérin denegaverat sibi tune incarcerato dari sotulares novos, quoniam sui nundum erant perforati. Super interrogatorio partis adverse, interrogatus que fuit causa propter quam fuit incarceratus, dicit quod fuit captus in bello seu conflictu de Saint Aulbin,
1 1 Salomon de Bombelles , médecin de Louis , déclare au contraire , dans sa déposition , qu’il ne le quitta jamais.
prout audivit dici; et crédit quod fuit male tractatus in carceribus, partira ex voluntate Karoli Regis, et partira ex voluntate suorum custodum Regis Karoli; et hoc audivit dici a domino nostro Rege et a magistro Sallomone, ejus medico.
Postremo, super xvu° articulo et ceteris examinatus, dicit et deponit quod vidit eam pluries de prope in corcelo suo, et, secundum quod vidit, est valde gilbosa a parte posteriori; sed, ut dicunt medici W, est magis gilbosa ab intra quam extra, et habet unum humerum longiorem alio, et est de uno latere ita parva distancia inter fémur seu hancam et spatulam quod vix posset interponi unum brachium; et, tempore quo defferebantur vestes stricte, sua clefformitas magis apparebat quam nunc.
Et premissa deposuit pro pura veritate, omnibus cessantibus.
Sic signatum : P. Düpüy.
Amboise, 1" octobre.
DÉPOSITION DE GILBERT BERTRAND, SEIGNEUR DE LIS-SAINT-GEORGES, ancien capitaine des gardes de Louis d’Orléans, bailli de Berry.
Dominus Gilbertus Bertran, miles, dominus temporalis de Lis Saint George, diocesis Bituricensis, ac baillivus Bituricensis, etatis qua-
draginta sex annorum vel eo circa . die prima mensis octobris,
apud villam Ambasie . . .
G. Bertrand déclare connaître le roi depuis dix-sept ou dix-huit ans; il a commencé par être écuyer d’écurie du duc d’Orléans, il est son serviteurson frère, Jean Bertrand, serviteur du comte de Ponthieu, a- assisté au baptême du roi.
Item, super septimo articulo examinatus, dicit quod, post matrimo- (1> Les dépositions des médecins ne disent rien k cet égard.
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
niam de quo agitur, ipse loquens, qui desponsaverat filiam domini de Vatan, tune viventis, habentis principale regimen domus Aurelianensis, tune eciam scutifferi dicte domus, frequentabat et dormiebat cum dicto domino de Vatan, suo socero, et semel interrogavit dictum dominum de Vatan quomodo permiserat fieri matrimonium de domino Rege moderno et ipsa domina Johanna, actenta ejus deformitate; qui dominus de Vatan sibi respondit quod primo fuerat proloquutum de matrimonio dicti domini nostri Regis et domine Anne, promogenite Regis Ludovici undecimi, et ita intelligebat dicta domina ducissa mater, sed postmodum Rex Ludovicus predictus, qui volebat dare in uxorem dictam Annam domino de Beaujeu, dixit et declaravit quod intellexerat hujusmodi matrimonium fieri debere de domina Johanna; de quo ipsa ducissa fuit valde male contenta. Dicebat insuper quod Guiotus Pot, qui erat de principalibus domus Aurelianensis, conduxerat illud opus, et quod fuerat incussus timor domino de Mornac a parle Regis Ludovici, et quod fuerat mandatas Turonis per ipsum Ludovicum Regem, aut quod timoré aut peccuniis ipse Mornac consenserat et consentiri lecerat dictam ducissam hujusmodi matrimonio; et crédit loquens quod dicta domina ducissa numquam consensisset hujusmodi matrimonio, nisi timuissel quod dictas dominus Ludovicus undecimus eidem ducisse aut Régi moderno, ejus filio, seu domino de Mornac, suo consanguineo, dampnum, jacturam aut violenciam intulisset seu inferre fecisset.
Super octavo articulo, dicit audivisse dici a domino de Chauvigny W quod ipse dominus de Chauvigny sciebat unum hominem, quem non nominavit, qui homo fuerat presens quando Rex Ludovicus undecimus miserai quemdam medicum apud locum de Ligneres, in quo loco tune erant Rex rnodernus et domina Johanna de Francia, dicendo per predictum Ludovicum eidem medico quod sciret si Rex rnodernus haberet rem carnalem cum domina Johanna, et quod, si hoc non faceret, inferret seu inferri laceret eidem Ludovico displicitum, etiam vite sue.
1 ’ Seigneur de Châteauroux, père de madame d’Aumont, qui était attachée à la personne de Jeanne de France.
ENQUÊTES. — II. g91
Postea, super nono articulo, clïcit quod Rex Ludovicus undecimus solebat tractare male suos subditos sibi et suis preceptis aut voluntatibus non obtempérantes, eciam in matrimoniis contrahendis. Interrogatus super interrogatorio concernente articulum, dicit quod, tempore suo, patuerunt exempla et, licet non viderit, tamen audivit dici quod, de mandato ejusdem Regis Ludovici undecimi, uxor domini Jocellini Dubois fuit eidem domino Josselino contra volunlatem sue matris et suorum parentum traditaW; etiam, ut audivit dici, quod ex ordinacione dicti Regis Ludovici uxor cujusdem domini de Fa y pi, fratris episcopi Lemovecensis, fuit rapta vi armorum in quodarn Castro, et fuit tradita in uxorern domino de Pontbriant, tune capitaneo centum lencearum sub Rege Ludovico undecimo (3h
Ulterius, super decimo articulo, dicit et deponit quod, de tempore quo ipse loquens morabatur in domo Aurelianensi , et post matrimonium de quo agitur, pluries vidit quod dominus de Vatan et alii de domo Aurelianensi, timentes Regem Ludovicum, suaserunt Régi moderno et induxerunt eum ut iret apud Ligneres ad dictam dominam Johannam; qui, quando ibat, coactus ibat, et, quociens ipse dominus noster Rex et ipsa domina erant in mensa, nunquam vidit quod ipse haberet verbum cum ea aut quod faceret sibi letum vultum, neque etiam alibi hoc vidit.
Deinde, examinatus super undecimo dictorum articulorum, dicit ipse deponens quod, post decessum deffuncti Regis Ludovici undecimi, dicta domina Johanna, sine scitu et voluntate Regis moderni, venit ad castrum Ambasie et fuit hospitata in fortalissio dicta le donjon, et Rex, tune dux Aurelianensis, erat hospitatus in bassa curia dicti castri, et perantea fuerat ipse Rex hospitatus in villa; et dicit hoc scire quia, quando dictus dominus noster Rex scivit quod dicta domina Johanna illic venerat. fuit multum dolens; et dicit hoc scire quia fuit presens
(1) Voir ci-après la déposition de Jean Ast. (S) Le sire de Faÿ avait embrassé le parti du duc de Bourgogne et Louis XI avait confisqué ses biens.
(3) François de Pontbriant, seigneur de la Villate, capitaine de cent lances en 1477. (Preuves de l’Histoire de Bretagne, t. III, cot. 35 1.)
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
quura dominus de VatanW et alii de gentibus sue domus dixerunt eidem, tune duci Aurelianensi, quod debebat exire suum hospicium pro ipsam salutando et faciendo continenciam ad finem contentandi Reginam Karolam, matrem dicte domine Johanne; sed ipse dominus noster Rex modernus, viso suo gestu, non fuit contentus, et mutavit colorera , et monstravit quod sibi displicebat.
Dicit insuper quod, in continenti post, convenerunt insimul très aut quatuor de principalioribus sue domus ad sciendum quid esset faciendum, et erant omnes pavefacti propter adventum dicte domine Johanne, dicentes : et Nos male suriras, n et proluquuti sunt de pluribus rebus, et signanter dicebant quod, si dominus noster Rex non pernoctaret cum ipsa domina Johanna et declararet suum velle, quod erat ut haberet fdiam ducis Britanie in uxorem, et quod jam fuerant super hoc plura verba, poneret se in magno periculo, quia jam cornes Dunensis dissimulabat et variabat (2), ut eis videbatur, et domina tune ducissa Aurelianensis male contentabatur de domino nostro moderno Rege, et Regina Karola, mater dicte domine Johanne adhuc plus male contentaretur. Et bac de causa fuit advisatum et conclusum quod mitteretur apud ducem Britanie ad ipsum advisandum de toto eo quod fiebat, ad finem quod non male contentaretur : et dicit loquens scire supradicta, quia semper fuit presens.
Dicit insuper quod, signanter, durante vit a dictorum dominorum Regum Ludovici et Karoli, si ausus fuisset, libenter declarasset animum suum quoad nullitatem bujusmodi matrimonii et quod volebat alibi matrimonium contrahere; sed fuit sibi remonstratum per dictum dominum comitem Dunensem et alios quod habebat solum duo media pro suum velle declarando, unum erat de se ponendo in loco securo,
(1) Le sire de Vatan, père du déposant, était alors le principal conseiller du duc. Il l’accompagnait souvent au conseil du roi. (N. Valois, Le Conseil du roi et le grand Conseil, Bibliothèque de l’École des chartes, 1882, p. 602.)
|s) Il ressort de ces dépositions que le rôle
de Dunois et son caractère furent suspects.
<3) Le parti d’Orléans cherchait alors à entraîner la reine douairière à revendiquer la garde de son fils contre Anne de Beaujeu , malgré les intentions de Louis XI (Saint- Gelais) : mais la reine Charlotte mourut au mois de décembre 1 483.
aliud de suplicando Régi Karolo, quando inveniret ipsum in ieto vuitu, quod, eompaciendo sibi,possetaliam a dicta domina Johanna ducere in uxoïem ad habendum prolem , et quod ad hune finem precaretur dominam Annam quod esset sibi auxilio.
Deinde, super xu°, xm° et xim° articulis dictorum articuiorum examinatus, dicit quod, post decessum dicti Regis Ludovici undecimi, et ante pronacionem nunc deffuncti Regis Karoli, cornes Fuxi venit festinanter de Britania Blesos ad querendum dominum nostrum Regem modernum, quem fecit recedere ipse cornes in die Pasche, et promictebat sibi, ex parte clucis et ducisse Britanie, quod proveniret ad matrimonium de ipso et domina Anna, filia eorum, faciendum : dicens hoc scire quia dictus cornes Fuxi depost piuries sibi dixit et communicavit de bac materia; et fuit presens ubi dictus cornes sollicitabat Regem modernum de bac materia : fuit eciam presens ubi ipse cornes piuries verborum de hoc habuit ducisse Britanie, sue sorori.
Dicit ultra quod Rex modernus, tune dux Aurelianensis, cum omni diligencia transmeavit in Britanniam per fluvium Ligeris et mandavit loquenti per suas licteras c[uod in continenti se redderet ad ipsum Nannetis, quod fecit loquens; et, ipso loquente inibi existente, una dierum inter ceteras fuit mandatus per dominum de Montagu le Blanc ut veniret ad cameram dicti ducis Britanie, et in eadem caméra se reperierunt Rex modernus, dux Britannie, dictus dominus de Montagu et loquens, et fecerunt jurare loquentem super sacris reliquiis quod non revelaret sécréta de quibus voiebant sibi loqui; et communicaverunt cum eo de pluribus magnis affariis, et inter cetera de matrimonio quod pietendebant fieri de personis ipsius Regis moderni et domine Anne, primogenite dicti ducis Britanie , prout per amplius sibi declaravit dictus dominus de Montagu.
Dicit insuper bene scire quod Rex Karolus sibi mictebat licteras et nuncios, et de illis qui sibi assistebant, quod festinaret venire ad suam consecracionem : et, veniendo,seu reddeundo, ipse Rex modernus stetit per duos dies Turonis et transivit in buto pontis Ambasie absque intrando castrum Ambasie, in quo erat domina Johanna de Francia, et
[PIUMERIE 1UT10HALI
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
absque eam videndo, et dehinc fuit pransum apud quoddam viüagium vocatum Yeves(1); et cognovit loquens plus quam ante quod Rex modernus non intendebat perseverare in matrimonio cum dicta domina Johanna; et exinde ipse dominas noster Rex continuavit suum veagium eundi ad consecracionem predictam, et, quando fuit in villa Melludini, ipse dominus noster modernus Rex remisit loquentem ad Britaniam cum pluribus licteris missivis direetis duci, ducisse, cardinali Fuxi et cardinali Balue, qui tune se dicebat legatum, episcopo Virdunensi et thesaurario Britanie !2h
Dicit preterea quod ipse fuit presens apud Pluviers!3), antequam iret ad Britaniam, cum Rex modernus dixit dicto cardinali Balue, postquam habuit magnam conferenciam cum eo, quod micteret post eum loquentem qui portabat credenciam, rogando ipsum Balue quod veliet credere ipsi loquenti de hoc quod sibi diceret. Dicit ultra quod, una cum licteris missivis, Rex modernus in continenti misit, post ipsum, ad Britaniam quemdam Johannem Boutet, contrarotulatorem suarum financiarum, qui detulit certos articulos facientes mentionem de futuro matrimonio domini nostri modérai Regis, tune ducis Aurelianensis , et fdia dicti ducis Britannie, et de aliis materiis, et quod ipse deponens communicaret dictos articulos primo prefato cardinali Fuxi : et advisaverunt insimul ipse cardinalis Fuxi, loquens et dictus Boutet quos terminos seu quem modum loquendi baberent cum duce et ducissa Britanie, et eciam erga dictos cardinalem Balue et episcopum Virdunensem; et fuit dictus cardinalis Fuxi presens ubi dictus loquens presentavit hujusmodi litteras per dominum nostrum modernum Regem duci et ducisse Britanie transmissas, et fuit apperta materia hujusmodi futuri matrimonii , et , ad sciendum quomodo posset fieri , fuerunt aperte dificultates que erant sive possent esse; et super hoc fuit communicatum cum dictis cardinalibus Balue et Fuxi!4), episcopo Virodunensi et
111 Actuellement Veuves, près d’Onzain. <4> Le cardinal de Foix était le beau-frère
1 Le fameux Landais, dont le projet de d’une des sœurs du duc d’Orléans et le beaumariage de Louis avec Anne était l’œuvre. frère du duc de Bretagne.
<3) Actuellement Pithiviers.
thesaurario Britanie, et finaliter fuit deiiberatuin et conclusion quod bene posset fieri; et intelligebat deponens quod dictus thesaurarius debebat accipere onus mictendi ad curiam Romananl ad obtinendum dispensacionem secundum exigenciam casus. Et dicebat scire premissa quia fuerat presens.
Dicit preterea quod, postquam reversus est de Britania, magister Guillermus Chaumart fuit missus ad Britaniam pro conducendo materiam seu negocium hujusmodi futuri matrimonii; et ipsum expediverunt dominus de Vatan et dominus deMontagu le Blanc!1). Eciam dictus Chaumart sibi communicavit de suo veagio et aliquid de onere quod habebat, et venit dictus Chaumart pluribus veagiis ad Britaniam et taliter quod dicti deponens et Chaumart se repperierunt pluribus vicions Nannectis, et habebant onus a domino nostro Rege moderno de sibi invicem communicando materiam hujusmodi matrimonii futuri. Dicit eciam depponens quod ipse Chaumart cepit onus eundi Romam, bene instructus; et non debebant fieri instructiones in hiis partibus, ne invenirentur et ne hoc veniret ad noticiam Regis Karoli et sue sororis ducisse Borboni; et fuit oneratus dictus Chaumart, ex parte Regis modérai, faciendi hujusmodi veagium. Dicit hoc scire Joquens per principaliores de domo dicti domini nostri modérai Regis qui ipsum expediverant, et signanter per ipsos dominos de Vatan et Boutet. Dicit etiarn hoc scire quia Rèx modernus et alii principaliores de suo consilio sibi dederunt onus revertendi ad Britaniam cum instructionibus ; et, inter cetera, habebat onus loquens de notifficando duci Britanie recessum dicti Chaumart, et fuit sibi déclaration quod ipse Chaumart non detulerat memorialia propter periculum et quod erat bene instructus pro conficiendo sua memorialia quando se reperiret in loco securo.
Dicit insuper ipse deponens quod, in illo veagio, declaravit per amplius duci et ducisse Britanie de materia hujusmodi matrimonii futuri, quos clucem et ducissam repperit in bono et firmo proposito ad super hoc intendendum; et sibi visum fuit quod ducissa habebat in hoc ma-
(1) Mathurin Brachet, chambellan du duc d’Orldans.
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
gnum velle et desiderium; et duxit ipsa ducissa pluries loquentem ad videndum suam fiiiam dominam Annam, et illarn sibi monstravit vestitam suo subtunicali, galice de sa petite code, ut ipse loquens refï'erret domino nostro Régi moderno.
Dicit preterea quod Olivei'ius de Cosmen W, tune gubernator d’Ausserre, per unum annum vei eo circa antequam Rex modernus iret in Britaniam, venit ad loquentem in civitate Silva nectensi et dixit loquenti quod bene sciebat quod hujusmodi futurum matrimonium tractabatur et quod loquens erat unus de conductoi'ibus operis, et fecit magnas oblaciones ad super boc serviendum eidem domino nostro Régi moderno : qui loquens respondit quod libenter hoc diceret dicto nostro domino Régi moderno, prout fecit; et, Rege advisato, fuit contentus quod loquens communicaret hujusmodi materiam dicto Oliverio, et depost prefatus Oliverius adivit dominum archiepiscopum Rotomagensem , tune episcopum Montisalbani (2), ad habendum propicium seu lucrandum in ipsa materia dominum de Cominges(3); quem ipsum dominum Montisalbani ipse Oliverius invenit benivolum de hoc faciendo, prout ipse Oliverius retulit loquenti : et ipsi très insimul proloquuti sunt de hujusmodi materia, et, in continenti post, dictus dominus Rothomagensis expedivit quemdam prothonotarium ad eundum ad dictum dominum de Comminges ut ipse teneret manum pro dicto matrimonio. Dicit ultra deponens quod ipse dixit dicto domino Rothomagensi quod ipse communicaret de ista materia cum dicto domino nostro Rege moderno , quia bene sciebat quod multum confidebat in ipso et in suis; qui eidem respondit quod libenter serviret eidem domino nostro Régi, sed bene vollebat quod esset secretum; et sero, cum ipse dominus noster Rex esset cubans, dictus dominus Rothomagensis venit ad dominum nostrum Regem, cum quo stetit spacio duarum horarum aut circa, cum ipso communicando de hac materia ; et hoc scire dicit quia erat presens in eadem caméra dicti domini nostri Regis.
(l) Olivier de Coetmen, gentilhomme bre- (!> Georges d’Amboise.
ton, plus tard capitaine de cent lances et (3) Odetd’Aydie, sire de Comminges. grand maître de Bretagne, mort en i5o6.
Preterea deponit quod depost ipse fecit plura alia veagia ad Britaniam et firialiter fuit conclusum quod dictum matrimonium sortiretur suum effectum et, pro securitate ipsius, dux et ducissa Britauie suas licteras seu sua sigiiiata tradiderunt : et erat presens vicecancellarius Biitanie, numcupatus magister Guillennus Gueghan, qui signavit dictum sigillatum dicti ducis, tamquam secretarius; et'protellabant hujusmodi matrimonium dux et ducissa predicti propter nimiam juventutem, expectando etiam impetracionem et expedicionem buiiarum quas obtinere debebat dictus Chaumart. Et pariformiter tradiderunt suas licteras seu sua sigiiiata pro majori securitate, et, ut dictum matrimonium posset effectum consequi, dictus dominus cardinalis Fuxi, dominus princeps Auraicensis, dominus marescallus de Bieux, domina de Laval, dominus de Comminges, et capitanei gardiarum, architenencium et specialiter quidam dominus Mauricius, et capitaneus Almanorum gardie ducis, nuncupatus Clispaige. Et, hujusmodi expedicione sic facta ut supra, loquens reversus est de Britania ad Regem modernum, qui erat Aurelianis, et sibi asportavit licteras ducis et ducisse Britanie et omnium dominorum predictorum; et signanter dictus cardinalis Fuxi sibi scribebat et certifficabat quod habebat apud se in custodia dictas licteras seu sigiiiata, quarum seu quorum coppias seu vidimus ipse loquens tradidit eidem domino nostro Régi moderno. Deponit consequenter quod, infra unum mensem, dictus dominus noster modernus Rex recessit de Blesis circa occasum solis, tendens ad Britaniam; et ex tune, tempore unius diei et unius noctis, applicuit villam de Clichon M, et dicit hoc scire quia erat in societate dicti domini nostri Regis, qui illic ibat deliberatus ut acciperet in uxorem dictam Annam de Britania; et dicit se hoc scire quia fuit presens quando deliberacio fuit facta de recessu ipsius domini nostri Regis, qui dicebat loquenti et aliis conductoribus hujus materie, videlicet magistro Dionisio Le Mercier, domino de Joyeuse et domino Johanni de Louvain*2), militi, quod, si non pensaret quod esset bene assecu-
(1) De Blois à Clisson , le duc lit de deux à trois cents kilomètres. — (ï) Le sire de Louan , conseiller du duc.
998 PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
ratus de dicto matrimonio, non vellet iter arripere, et sibi fuit responsum quod nesciret habere majorem securitatem ilia quam habebat.
Interrogatus an sciât causam quare bujusmodi matrimonium non sortitum fuit effectum, respondet quod causa hnpedimenti fuit divisio que supervenit in Britania inter barones, et specialiter baronem de Rieux, qui suum sigillatum non intertenuit et venit ad Regem Francie ad impediendum dictum matrimonium, et domina de Laval et plures alii qui se elevaverunt et inceperunt guerram contra dictum ducem Britanie.
Dicit ultra ipse deponens quod, ipso existente in Britania cum dicto domino nostro Rege moderno , ipse dominus noster Rex pluries sibi dixit quod erat contentus dare nunc deffuncto Régi Karolo ducatum Aurelianensem et ornne illud quod tenebat in appanagio, et duci Borboni et ducisse, ejus uxori, comitatum Blesensem et dominium de Goucy, et quod placeret eidem Régi Karolo consentire futuro matrimonio de ipso et domina Anna, filia dicti ducis Britanie, et quod dicti dux Borboni et ducissa, ejus uxor, super hoc tenerant manum erga dictum Karolum Regem; et, cum hoc, offerebat ipse dominus noster Rex modernus tenere ducatum Britanie, in quo intendebat succedere medio dicti futuri matrimonii, in ficle et homagio a dicto Karolo Rege.
Super xv° articulo interrogatus, dicit quod bene scit quod Rex modernus fuit detentus prisionarius ex parte dicti Regis Karoli, spacio trium annorum vel circa, in diversis castris et locis, videlicet in Castro de Lizignam, ubi fuit male tractatus per illos qui habebant gardiam ipsius, quia primo habebatpro carcere bassam curiam castri, et in fine iuit inclusus in fortalicio dicto le donjon; hoc [scit] ex audivisse dici a domino nostro Rege.
Scit etiam ipse loquens quod ipse dominus noster fuit male tractatus in turri Bituricensi, et in ejus caméra erat una cagia ferrea; et pluries scripsit loquens et misit litteras eidem domino nostro Régi modemo, medio unius suorum parentum qui erat in societate seu ordi-
nancia domini de Champeroux W, et per responsionem quam faciebat ipse dominus noster Rex conquerebatur de carcere, quod tandiu detinebatur et quod erat male tractatus et quod non posset ibi tandiu stare sine periculo mords aut sue persone : etiam depost audivit hec recitari ab eodern domino nostro Rege; et expost fuit ipse loquens cum domino nostro Rege in dicta grossa turri Bituricensi, ubi ipse Rex monstrabat loquenti et aliis loca in quibus detentus fuerat et cagiam que erat in caméra in qua pernoctabat, in qua quidem cagia quacunque hora timebat ad pernoctanduin includi.
Super XVIT1 articulo interrogatus , dicit et deponit quod bene scit quod ipsa domina Jobanna de Francia est gilbosa; signanter, in parte posteriori habct unum magnum gilbum qui ipsam reddit valde deformem. . .
Le témoin reproduit ensuite sur la difformité physique de Jeanne de France les détails déjà connus.
Nec prece .
Et erat signata ipsa depposicio : G. Bertrand.
Amboise, û octobre.