DEPOSITION DU BARON DE MONTMORENCY
Même jour.
Eadem die, nobdis ac generosus vir, Guiilermus, baro de Montemorenciaco, etatis quadraginta quatuor annorum vel circiter .
Et primo, interrogatus super noticia parcium, dicit cognoscere dominum nostruin Regem modernum maxime a tempore coronacionis Regis deffuncti Karoli, quoniam ab eodem tempore sibi servivit; dominam vero Johannam de Francia ab eodem tempore; nec actinet alicui dictarum parcium.
Deinde, dicit et deponit quod nunquam cognovit Regem modernum amorem aut affectionem habere erga predictam dominam Johannarn de Francia , et crédit quod, post obitum deffuncti Regis Ludovici, earn repudiasset, metu eorum qui Regem Karolum regebant cessante, et consiiio ali quorum eciam Regem modernum gubernancium, qui, prétexta hujusmodi repudiacionis , bonis Regis Karoli, tam in officiis quam pensionibus, seclusi fuissent. Dicit ulterius quod, cum, duabus vicibus, ad mandatum Regis moderni se traxisset apud Regem Karolum, dominion et dominam de Bourbonio, ad suplicandum et requirendum ipsum dominum Regem ut vellet contentari et permictere quod dominus Dunensis, in suo regressu d’Ast, libéré permaneret in ejus domo et dominio in Francia, sibi loquenti dederunt in responsum, seu eum interrogarunt, quare ipse dominus nosterRex, tuncdux Aurelianensis, non veniret erga Regem, dicentes : ccDimictit ipse venire propter ejus uxorem?u Quibus respondit loquens quod bene credebat illam esse unam de causis quare ibidem minime veniebat. Et, postmodum, ipso reverso erga predictum dominum nostrum Regem , premissa sibi narra vit; cui dixit ipse dominus noster Rex quod opporlebat eum reverti iterato pro ipso domino Dunensi, et, si eum interrogarent quare ibidem non se transferebat, quod diceret quod esset una de principalioribus
PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII
causis quare ibidem non accedebat, et quod prediligeret desponsasse pauperiorem domiceilam de Belsia, cum qua deiectaretur et a qua proiem haberet. . •
Dicit uiterius quod causa principabs, quare se transtulit ipse dominus Rex in Britaniam , erat ad finem contrahendi cum domina Anna seu eam desponsandi; quodque audivit, ex relatu quorumdam, quod ipse dominus noster Rex nuncium transmisit Romain pro provisione obtinenda pro hujusmodi matrimonio cum eadem domina Anna contrahendo, quodque domina de Borbonio hujusmodi dispensacionem seu provisionem in curia romana impedivit seu impedire fecit : unde displicebat et ipsi ioquenti et ceteris ipsius domini nostri Regis servitoribus. Audivit eciam, cum diceretur per dominum de Joyeuse eidem domino nostro Régi si ne desponsaret predictam dominam Annam, et quod dubitabat quod impediretur per dominum Dunensem pro aliqua certa causa, quod dominus noster Rex respondit quod, si id sciret, eumdem dominum Dunensem cum ejus uxore et liberis cremaret, prout Gauffridus ad magnum dentem manochos (sic) et abbatem certi ioci, quem nunc nominare nesciret loquens et de quo ioco non recordatur, cremavit seu combussit (‘h
Neque plura scit .
Sic signatum : G. de Montmorency.