XLIII. — IN FINEM, FILIIS CORE AD INTEL- LECTUM
2. Deus auribus nostris audivimus," patres nostri annuntiaverunt nobis.
Opus quod operatus es in diebus eorum, * et in diebus antiquis.
3. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos : * afflixisti populos, et expulisti eos :
4. Nec enim in gladio suo possederunt terram," et brachium eorum non salvavit eos. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui; * quoniam complacuisti in eis.
5. Tu es ipse rex meus et Deus meus; * qui mandas salutes Jacob.
6. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, * et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7. Non enim in arcu meo sperabo ; * et gladius meus non salvabit me.
8. Salvasti enim nos de aflligentibus nos : * et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die; * et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10. Nunc autem repulisti et confudisti nos : * et non egredieris, Deus, virtutibus nostris.