EMINENTISSIMO
CARDINALI SIMEONI
SACR/E CONGRECATIONIS DE PROPACANDA FIDE PR/EFECTO.
Eminentissime Domine,
I. Eminentise Tuse exponere cupio, quam imbecillimam, ex tempore quo Constitutio Jam dudum a Sanctissimo Pâtre Leone Papa XIII concessa fuit, Rector et etiam Concilium Universitatis Lavallensis bonam adhibuit volunta-
(1) Vide, infra, Numerum secundum capitis : " Du 4 au 18 janvier 1892," inquoexpositumest ob quamrationem hœc gallico sermone tractata latinis litteris primum, deinceps typis, mandata fuerunt.
tem, ad esedem Universitatis Montis Regii Sedis administrationem juvandam : ex qua expositione, ut utiliterconcludam,te bénigne annuente, postulata duo inferam.
Hoc me maxime angit, quod de tali qusestione sermonem habere coactus sum. Itaque brevissime loquar, nihil amplius dicens quarn erit necessarium ut morbi gravitatem et remedii a me propositi praestantiam tibi, Eminentissime Domine, ostendam.
II. Mense augusti 1889, quum Rector Lavallensis, Reverendissimus B. Paquet, Succursalis Maria>iopolitanae Administratores instanter ad calculos vocabat, et ab eis proxime solvendara, saltem magna ex parte, pecuniariam indemnitatem urgebat, Vice-Hectori Marianopolitano postulanti, ut rerum et cireumstantiarum ex toto cognosceret statum, qualia essent ipsamet verba Indulti, quod Sanctissimus Dominus Noster, ut aeri alieno Universitatis provideret, nuper renovare dignatus erat, Supradictus Rector litteras misit tam flexiloquas5, quam nemo responsum quo valeret intellexit. Scripsit enim :
" Me juvat in his litteris iterare quod hesterno " die tibi a me de missis dictum fuit, scilicet, In- " dultum a Sancta Sede hoc anno concessum soli *'• Quebeco favere, et nihil a Monte Regio isto " ex Indulto esse percipiendum.,,
Quis, ex istis verbis, suspicari potuisset Indultum de Marianopolitanse provinciaB missarum reditibus sic dicere : " tribuantur archiepiscopo Quebecensi in diminutionem debiti partis Marianopolitanse Universitatis ? "
III. Prima enim cura Rectoris Lavallensis, simul ac Constitutio Jam diidum Monte Regio operari coepit, fuit plus centum et vigenti millia francorum ex Succursali pro Seminario Quebecensi vindicare, statim, instanter, vehementer, maximo ouin periculo videndi omnem MarianopolitandB Universitatis structuram efFundere : quam tamen vindicationem, posteaquam res an te Sacram Congregationem de Propaganda Fide penitus fuisset exposita, sine ulla nurnmorum compensatione, tandem pacatus dereliquit Rector.