IV. Meuse septembri 1889, quum?advenicnte
féliciter union e inter Scholam Medicae in civitate Montis Regii jam a longo tempore existentem et Medicam Universitatis Marianopolitanae Facultatem, nominatio Doctorum Scholse Medicse, ut professores Facultatis Universitatis secundum constitutionem evenirent, Concilio Universitatis ad approbation era submissa fuit, cunctatio Rectoris talis exstitit, ut Archiepiscopo Marianopolitano visum fuit esse necessarium Eminentissimo Cardinali Simeoni telegrapho hoc transmittere nuntium :
" Unio inter medicos facta, juxta exposita " Eminentiee Tuse ; sed cunctante Quebeco, et il urgente tempore, precor ut Rector Lavallensis u inducatur ad statira acceptandum.,,
V. Rector Lavallensis Vice-Rectori Marianopolitano iterum et ssepius dixit (et hanc opinionem. me audiente, expressit etiam EminentissimusCardinalis Archiepiscopus Quebecensis) nullitate afFectos esse omnes istius ut Vice-Rectori s actus quia, elapso anno, Episcopi Provinciae Marianopolitanae ejus nominationem Concilii Universitatis approbationi denuo submittere
non judicaverunt, quum de hac annua nominatione nulla fit mentio, neque in Rescripto quod Succursalem Monte Regio instituit, neque in decreto Jam dudum quo novus ad Vice-Rectorem eligendum modus constituitur.
Atqui Rector aperrime cognoscere débet quam diffîcillime, si Vice-Rector tantum ad annum eligeretur, sacerdotem aliquo modo, sive getate, sive prudentia prsestantem ad tam mutabile munus acceptandura reperire possent.
VI. Mense novembri 1890, quum Episcopi ProvinciseMarianopolitanae, litteris SanctseSedis instanter urgentibus, publicam legem ad firmam et indissolu bilem in ter supradictas Medicae Scholam et Facultatem unionem sanciendam in summo Provinciae Quebeceusis consessu proposuerunt, Rector Lavallensis oppositione sua, directa, non antea dt\sistit, quam Sanctissimus ipse scripsissetunionem ad optimum planeexitum ea lege rogata esse perducendum.
VII. Quando Vice-Rector de eis quag ad Succursalis administrationem respiciunt tractare intendebat, ssepius Rector, aut respondere reçu-
sabat dicens se nihil amplius habere addendum, aut scripta emittebat aspera et contumeliosa, verbi gratia : " Sciebam jam? praeterito tempore, te esse meraoria infirma, non tamen tam hebeti.M — " Non stuf)ebis si in posterum, quum mihi tecum sermo erit, semper testes adesse exigam."
VIII. Rector Lavallensis, publiée denuntiando in Uni versitatis hujusce an ni Annua Ephemeride sine ulla ostensibili necessitatepropositiones saltem dubias circa quoddam monopolium quo Monte Regio Schola Medicinae, exclusa omni Uni versitatis actione, nnnc absolute frueretur, gubernationi liberae et efîicaci Vice-Rectoris Marianopolitani impedimenta attulit non parva.
IX. Tandem in hac quaestionede qua nunc agitur schematis legis, qua"Administratores Marian opolitanae Universitatis Lavallensis " civili auctoritate agnoscerentur, Concilium Universitatis,quamvis legecondenda directe obstare non audeat, tamen denuntiat schéma in Universitatis jura invadere; et, ea denuntiatione fretus.Eminentissimus Cardinalis Archiepiscopus Quebecensis idem legis schéma assensu suoappro-
bare récusât, hoc modo impediens quominus Administratio iegalis, Monte Regio summa necessitate necessaria, opportuno tempore constituatur.
X. Cur haec omnia impedimenta incremento et evolutioni naturali Universitatis obstantia Monte Regio cumulât Rector Magnificus ? Quia, ait in plerisque casibus, Marianopolitani Administratores jura Universitatis Concilii invadunt, qualia Char ta Regali olim fuerint definita.
Die. An Charta Regali provisum fuit de Succursali Monte Regio erigenda ? An Charta Regali habebat Universitas Lavallensis facultatem Monte Regio edocendi ? Non. Quod cœterurn admisit Universitas ipsa, quum, vanis conatibus ad Chartam hac in re emendandam Ludini in Anglia effectis, ex summo Provincise Quebecensis consessu supplex postulavit et obtinuit.
An dicere velim Universitatem Lavallensem, per duodecim annos, Monte Regio docuisse et egisse contra Chartam Regalem ? Nullo modo. Sed extra et ultra Chartam egit, quod maxime discrepat. Eodem modo, extra et non contra
Chartam Regalem aliquando agunt Marianopolitani Àdministratores.
Atqui, quod fecit per annos duodecim Universitatis Lavallensis Conciliummecessitatecompulsum, cur Administratores Marianopolitani eaedem Universitatis, circumstantiis aequaliter urgenti bus, face re non possent? An bonum Quebeci, Marianopoli vertitur malum ?
XI. Cur omnia hsec impedimenta ? Quia, ait Rector in aliquibus aliis casibus, contra quasdam Bullae canonicse erectionis dispositiones Monte Regio res gerunt. Annon, quam edidit superior, non potest ille Bullae aliquod temperamentum adhibere ? Adhiberet Papa Constitutione Jam dudum, teste Rectore Quebecensi, cui res tamen valde displicuit. Dixit enim Rector in sermone scripto quem, mense septembri anno 1889, coram omnibus Concilii Supremae Vigilantiae episcopis habuit :
" Attamen videtur aliam agendi rationem erga Universitatem, cujus prœcipue interesset, haberi potuisse et debuisse, quoniam praesertim conditiones de quibus pactum erat, quum con-
cessa fuerat Succursalis, in Bullam canonicae érection is Inter varias sollicitudines insert ae fuerant, conditiones quibus nova Constitutio {Jam dudiuri) aliud modnm adhibet, et magna ex parte destnictionem."
Verumtamen, invita cujusvis opinione, nullo modo Bullae canonicae erectionis contradixit Sanctissimus ; sed, in sua tan ta providenti sapientiaet pnterna benevolentia, quîe omnium filiorum snorum amplectiturcommoda, ut Monte Regio satisiaceret necvssitntibus eircumstantiarum novis, nova suo documento addidit incréments!,dispositionesque novas.
Nune, privilegiis utendo quae hisce dispositionibus conceduntur, qua in re Marianopolitani Administratores contra canonicae erectionis Bullam agere dici possent ?
XII. Atqui ex illis dispositionibus novis, in Constitutione Jam dudum inclusis, principe lis sane est ista :
6i Episcopi utriusque provinciae Quebecensis " ac Mari an opolit anae quotannis una conveniant, il ut de Athenaei doctrina et disciplina cognos-
u cant ; iidemque omnia, quae eadem super re " ratione temporis statuere necesse sit,communi rt consensu décernant."
Ibidem sine dubio, in collectivo Episcoporum utriusque provinciae cœtu, vere et unice existit vinculum Universitatis Unae, istius unitatis quae Regionis no^trae prosperitatis tammagni refert ; ibi stat omnium inter nos difficultatum solutio, si haec suprema Auctoritas ab utraque Universitatis sede rêvera et in effectu accipiatur, et si ipsa haec Auctoritas jura ipsi concessa velit exercere.
Ergo, cum ratione temporis necesse esset consociationem legalem ad Universitatis administrationem instituere, hodierni Administrationes Marianopolitani huic congregatorum utriusque provinciae Episcoporum Auctoritati schéma le gis ad hune finem submiserunt, ut, secundum constitutionis Jam duciitm verba, congruentur de re cognoscere et statuere valerent.
Infeliciter accedit utEpiscopi opinionem dare non potuissent. In cœtu, in quo actum fuit de supradicto legis schemate, Eminentissimus Car-
dinal Taschereau tali modo locutus est, ut Eptscopis ejus suffraganeis sententiam suam dicere convenientur omnino impossibile evaserit : nam de Uni versa tatis Marianopolitanae administratoribus vehementer conquestup, înillius opinione fogat-a, subito cousessutn dissolvit.
Paucis post diebus, Vice-Rectori Marianopolitano qui per litteras ab Emiueutissiiuo Cardinali Archiepiseopo Quebeceusi pustulaverat " ut votum suum de legis sehemate ernittere vellet, et curare ut eadem super re Episcoporum Provineiae Quebecensis opiniouem cognosceremus, sicutjam opinionem coguoscimus Episcoporum Marianopolitanae Provincial" Eminentia Sua nullum aliud emisit votum, quam a se legis schéma nullatenus approbare nullatenus tamen dicens praecise quidin sehemate non erat approbandum : neque in his litteris, neque in aliis subsequentibus, nulla unquam fit mentio de Episcoporum Provinciae Quebecensis opinione. Tandem, ut negotio fiuem afierret, Yice-Rectori scribebat Emiueutissimus Quebecensis se Romam rem retulisse, eu m dubia sua Sanctœ Sedi sabmisisset.
XIII. Quapropter, cura resita sehabet, egomet ipse infrascriptus, Antonius Racine, episcopus Sherbrookensis, ab Episcopis Marianopolitanse Provincia) delegatus, pari ter cura Révérende- Joanne Baptista Proulx, Yice-Rectore Marianopolitanae Universitatis Lavallensis, adeoncordiam et congruens inter utrasque Universitatis sedes sequilibrium confirmai! cl a, ad dissidiarum causas removendas, ad vira et virtutem auctoritatis epiecopalis in Universitatis rerum gubernatione amplificanclas, humîliter sed instanter efflagitans, a Sancta Sede duplicia habeo postulanda : Primum, ut qnaestio "legis ad Universitatem Lavallensis Administration ein Monte Regio lege civili constituendam", quum controversiam ipse Eminentissimus Cardinal ArchiepiscopusQuebecensis Romani detulerit. bic a Sancta Congregatione de Propaganda Fide dirimatur;
Secundum, ut a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII Episcopis utriusque provincia1 Quebecensis et Marianopolitanse litterae scribantur, exponentes quantum oportet eos de omni quœstione ad Universitatem spectante, sive ex-
trinsecus res adveniat, sive in ipso Episcoporum consilio oriatur, sine mora cognoscere et statuere, in omnibus maxima ad alterutros benevolentia utent s, Episcopis unius provinciae, quoad facere poterunt, votis et opinionibus Episcoporum alterius provinciee obtemperantibus, pro iis quae nd istius provinciae sedis utilia et commoda respiciunt.
Romae, die sexta januarii, 1892.
f ANTONIO S, Episcopus Sherbrookensis.
Du 4 AU 18 JANVIER 1892