IV
Jubilemus omnes una
Deo nostro qui créa vit omnia.
Per quem cuncta condita sunt secula.
Celum quod plurima luce coruscat, et diversa sydera.
Sol mundi schéma, noctium decus luna, cetera splendentia.
Mare, solum, alta, plana, et profunda flumina.
Aeris ampla spatia : quo discurrunt aves , venti atque plu via.
Hec simul cuncta tibi Deo soli patri militant
Nunc et in evum, sine fine per secla : laus eorum tua gloria.
Qui pro salute nostra prolem unicam
Pati in terra misisti sine culpa , sed ob nostra delicta.
Te Trinitas precamur, ut corpora nostra et corda regas et protegas
Et dones pectoribus veniam. Amen.