DOLBANCBS DB LA VILLB AUX ÉTATS DB LANGUBDOC DB
Jeshus Maria Sequuntur paupertates, inedie et anxietates ville Monlispessullani.
I. Et primo inest in ea extrema et inaudita paupertas et calamitas , et talis quod nusquam fuit similis in dicta villa comperta, propter crebas, mortalitatcs atque continuas talliarum et aliorum honerum exactiones.
II. Item inest in prefata villa tanta penuria quod pauperes habitantes, usque ad quingentos lares , lectos non babentes , super paleam cum familia dormiunt.
III. Item et in tanta detinentur paupertate quod levatores sive talliarum exactores, dum levare volunt tallias, nichil repperiunt in domibus quamplurimorum habitancium, in quo possint facere excequcionem, imo nichil ab eis exige rc possunt, quia inanisesl actio quam excluait inopia debiioris. *
IIII. Item habitatores predicte ville sunt in tantum facultatibus exinaniti quod impossibile est eos amplius posse talia et tanta honera supportare : quinymo, si ulterius moles tantorum honerum predictos habitatores pes[s]undet, ad nichilum.proth dolor! predicta villa reddigeretur.
V. Item quomodo potenint futura gravamina portare, si collecte scu tallie future pro tempore ad[j]iciantur , cum proffecto predicta villa ipsiusve habitatores trium vel quatuor millium librarum turonensium obnoxii et debitores existant.
VI. Item plusquam manifestum existit terciam partem collecte vel tallie ultime imposite, post tantes labores tantasve diligencias per Consules et receptores dicte ville adhibitas, collatorum fractis januis, vadiorumque et bonorum crebis factis distractionibus et subastacionibus, nondum esse persolutam.
VII. Item audire puditum est clamores populi , dum pro talliis excecutantur, clamantis et dicentis : c Ve nobis ! cur vivimus ? » unde non habentes non solum verum solvere tallia possint , quinymo nec verum propriam vitam possint sustentare , nobis pueros et libères proprios in
domo Consulatuft ducunt» exorantes ne permitamus eos hme depperrire. Igîtur nobis tradunt liberos , ut eos nutriri faciamus, prot dolor !
VIII. Item predicta pauperrima villa occulis conviventibus dietim, quod dolenter refferimus ! tantis oppressa angustiis , tantisque involuta niiseriis, ad ruinam depressa tendit. Ruuntmenia, ittinera deformantur, domus corruunt, franguntur pontes, villa orbatur civibus , extimploque depopulatur. Unde pro vero asserimus quod plusquara quingente domus in ejusdem ville suburbiis funditus date ruinis fuerunt a pauco tempore citra.
IX. Item langores alios, qui certe innumerabiles existunt , tum ipsius ville Montispessullani , Senescallieve Bellicadri et Nemausi , tum etiam universsaliter tocius patrie Lingue Occitane, graflfîum nieum caracterare nesciret ; set omnia melius peroranda remittit discretioni et providencie vestri domini licenciati , cui bonus bujusmodi et merito extitit comissum concorditer per omnes.
X. Item pro tota patria Lingue Occitane explicabitis, si libet, qualiter non est diu presens patria , sumptibus et peccuniis propriis, impetravit et optinuit a domino nostro Rege quandam abolicionem generalem super facto monetarum, qua presens patria usque ad diem presentem est paciflfîce usa ; hoc tamen non obstante , magistri générales monetarum Parisius, ut dicitur. nunc de novo conantur predictam abolicionem anullare, et procurant apud dictum dominum nostrum Regem ut adnichiletur, ad hoc ut possint habitatores hujus patrie affligere et molestare, cum tamen scriptum sit quod beneficium principis decet esse mansurum,
XL Item prefati magistri générales monetarum Parisius , ut fertur, totis pro viribus nituntur a prefato domino nostro Rege optinere diminucionem, attenuacionem et contaminacionem monetarum , quorum si ad effectum perducatur » quod absit ! intencio , patrie totalis destructio erit. Ideo super hoc instantissime débet postulari medela, ne talis pestis invadat patriam istam.
XII. Item dicitur etiam quod sepe dicti magistri monetarum instant apud dominum nostrum Regem quod Parlamentum in presenti villa Tholose scitum non cognoscat de magistris generalibus monetarum Lingue Occitane, sed quum fient querele deipsis, vel ab eis appellabitur, quod dumtaxat Parlamentum Parisius vel Caméra monetarum Parisius cognoscere possit, quod cederet in magnam enervationem Curie Parlamenti Tholose , possetque redundare in jacturam ingentem presentis patrie, si eorum intencioni cum effectu non occur[r]atur.
(Ârch. raun. de Montpellier, pièce extraite du manuel de Jassilles, notaire du Consulat, année 1457; porte au dos : c Montispessulani. — Paupertates allegate in consilio trium statuum tento Tholose 145Î de mense febrnarii. »)