CAP. IV
Quid sit facicndum post Jiujusmodi spem et compunctionii stimulum.
Et postea abstinent ab his, quae conscientia judicat offensiva Dei, et assuescat in oralionibus vel in aliis meditationibus suis , in scripturis et operibus raanuum suarum semper suspirare, dicendo adjecliva amaliora , ut , dulcissime Jesu , carissime Deus, misericordissime , mitissime, sumrae , benignissime, quae dederit Deus semper in sua lingua. Et recursum spe-
cialera habeat in bcatissimam Mariam Virginem , et ad honorcm ejus loquaturXV Ave Maria, vel sub certo numéro , si voluerit, dividende, vel similiter , prout melius sibi videbitur , ut ipsa pro eo intercédât. Et sic cavens a peccatis et vacans Deo, quotidie magnara oblinebit legalitatem in verbis et factis suis et conversalionibus, quia sic semper timebit offendere Deum ; quia nisi in timoré Dei oinnia sua faciat , statim Dominus recedit ab eo et erit peccator, ut prius. Stet ergo ut vir viriliter agensetc. Et non solum oret pro se et sibi familiaribus et specialibus, sed etiara indiiferenter pro omnibus in vera caritate existentibus , quos Christus suo sanguine redemit. Et ante oinnia sit exemplaris , quia hoc domino nostro mullum place! , quia tune quidem est quasi liber , in quo alii legunt sanctinioniam et sanctos mores. Et sciât , quod quicunque praedicta exercuerit et non spreverit ea , quia puerilia apparent , quod specialem familiarilatem experietur de Domino Jesu. Immo per dolorem de peccatis, velut per osculum pedum , et per recordationem beneficiorum , velut per osculum manuum , attingat ad osculum oris adhaerendo Deo in aeternum.