CAP. VIII
Qudc sit causa, quod tam pauci proficiunt in rcligione (i).
Est haec praecipue causa , quare tam pauci inveniantur viri religiosi , et amatores Dei puri et non faisi et adultérin! ; quia certe aestimant se aliquid esse in bonis , quum nihil sint , vel facere vel fecisse in ordine magnas virtutes , non respiciunt actus suos nec vigilant circa se , sed faciunt multa , quae si sivissent... inhibuissent. Et quia non aestimabant, religiosum se debere purifîcare et perficere de die in diem , ideo pauci stetcrunt {%). Sed abeuntes faciunt multa, quae non prohibuerunt , credentes, per hoc tenerc ordinem , ut, dormire faciliter, cito loqui vana et inutilia et inquirere plura talia. Quis unquam crederet, quod religiosus , qui se ad cellam poneret, ut mellificet Domino Jesu, ita cito dilaberetur ad propinandum absinlhium verborum inutilium et saecularium et concupiscentiarum puerilium cett? (Quum exit cellam,... timendum est, quod non éructât cor suum verbum bonum, ideo quod non dicit opéra sua régi cett.) (5). Sed quia audit talia facere et dicere alios, talibus crédit quia impossibile est abstinere. Non est ita! quum Deus dicat : de quolibet verbo otioso cett. , immo de gratia Dei , quam oportet implorare hominem , ut regulet verba et facta , insuper et cogitationes suas in bonum et sanctum opus. Et si diabolus vel caro vel mundus ingérât importune cogitationes vanas homini vancanti Deo, si vigilat mente , suffi-
(0 Hoc caput prae ceteris male se habet in codice.
(«) Cod. statuerunt,
(5) Locus desperatus.
cit laies rejicere nec ludere cum iis, immo ad gloriam tanc fueril homini et ad meritum et non ad peccatum, si non consentit , licetseniiat. Sed révéra , sicut quodlibet , opus novum discere est difficile et taediosiini ; similiter sic vivere in cogiialionibus pure et verbis sine peccaio. Sed sicut quando ara scilur, faciliter operatur, sic si homo vellet discere banc artem , et oraret Dominum Jesum , ipse mirabilem sentiret fructum , immo supervenientibus quibuscunque saecularibus blasphemiis , taediis, reprebensionibus et perseculionibus , ii>se , sicut pugil ductus in scbola Uei aeque immobilis permaneret in quolibet ictu. O quantum experiretur, qui tantum per mensem experiretur banc violentiam puritaiis. Nec dicatquis quam : « Multum vexât caput meum , sic continue vacare Deo vero et roentem. » Dicat ille, quarc non vexât eum, continue cogitare de variis rebus? Quia non est bomo sine cogitationibus, immo quando bomo non cogitât de Deo , cogitât de factis in Hispania , in Anglia , in Saxonia, in Aegypto, etc.; quare sic non vexatur? certe, quia diabolus talia instigat, et cara juvat et delectatio praeteritorum. Ergo si de Deo cogitaret, Deus juvaret eum , et omnes angeli ejus et tota curia coelcstis adstaret sibi. Et si boc forte est difficilius, quia non est in usu et diabolus impedil, certe tanto magis est meritoriura , quia cruciOgitur cum Christo. Etiam fabulari per lotum diem de potentiis regum , divitiis et crapulis et pompis saeculi non vexât, nec laedium est; psallere uniim psalmum vel Placebo taedium est. Vere , vere diabolus est in illo ncgiigentiarum tempore, et non perfleimur. Quare et quidam antiqui senliunt se minus devotes in spiritu , nam minus curant de laboribus, quam in noviciatu suo cett. Et non flunt miracula nec mirabilia, quam olim per preccs fiebant, quum tamen procul dubio per nos et ille Deus faceret, si sui sincere essemus araici. Respiciamus in Domino, quotquot sumus curantes de puritate uostra , spiritum ne ofTendamus, et si oCTenderimus, ne cessemus dolere et cavere; et sufficit Deo. O mi, si adverteret bomo, quam candidi angeli et sancti sibi assunt celcbranti vel communicanti aut quodlibet opus bonum opérant! , minimam vero maculam , quae illis magna apparet propter candorem , niteretur cavere et tergere de sua conscientia. Nec boc advertunt illi, quod quidquid non conscientia dictât, nigredo est; confitentur de variis verbis et concupiscentiis pluribus etc. nec tamen cavent , immo in colloquiis ita se babent, ac si non fuissent de iis confessi vel necesset coniitendura vel conscientia babenda ; immo nec verentur loqui de peccatis vivorum nec mortuorum cett. : Deus soit, quia omnia nuda sibi. — Cogitemus ergo et loquamur de bis , quae Dei sunt et ne cogitando forte doleamus caput, sicut quidam volunt dicere , saltem leviter tractemus , immo sanctius unum versiculum de factis Domini Jesu cogitaremus, quam si totam diem de aliis. Si cui tamen etiam obedientia injungitur, alla cogitare , debet boc facerc bumiliter, sicut procuratori vel sacratistae , quia
tBlia in illo caso sunt facla Dei. Nihilominus tamen debet semper reverti ad faciem Dei meditando etiara in laboribus , aient Carthusienses ad jaculatorias et brèves oraiiones recurrere semper jubentur.