‹ Recherches sur l'histoire et la littérature de l'Espagne pendant le moyen age (volume 2)Chapitre 26 sur 27 · CAPUT IV · texte numérisé non relu

CAPUT IV

De idolo Maliumet.

Idola et simulacra, quœ tune in Hispaniâ invenit, penitus destruxit, praster idolum quod est in terra Alandalus^, quod vocatur Salam Cadis. Cadis proprie dicitur locus in quo est Salam , quod in linguâ arabica Deus dicitur •'. Tradunt Sarraceni quod idolum istud Mahumet, quem colunt, duai adhuc viveret, in nomine suo proprio fabricavit, et demoniacam legionem quamdam suâ arte magicâ in eo sigillavit ^ , qu£e etiam tantâ fortitudine illud idolum obtinet, quod a nullo unquam frangi potuit. Cum enim aliquis Christianus ad illud appropinquat , statim periclitatur ; sed cum aliquis Sarracenus causa adorandi vel deprecandi Mahumet accedit, ille incolumis recedit. Si forte super illud avis quaelibet se deposuerit, illico morietur. Est igitur in maris margine lapis antiquus, opère sarraceno optime sculptus, super terram situs, deorsum latus et quadratus , desuper strictus , altissimus , scilicet quantum solet volare in altum corvus, super quem elevata est

1) B., C, D., E., G. ajoutent: Karolas Calviis, Ludovicus et Carlomannus (Carlomannus n'est que dans C. ; les autres ont par erreur Karolus Magnus). Ces trois noms ne se trouvent pas dans A., P., H , I., et peutêtre sont-ils interpolés. 2) Lisez ainsi, au lieu de Alandaluf. 3) Les Arabes disent (vvJ>b" *ji-o, çanam Câdis, l'idole de Cadix. Salam Cadis en est une légère altération, mais on trouve aussi çalam (comme en hébreu et en araméen) à côté de çanam dans Bar Bahloul, cité dans le Lexique syriaque de Payne Smith, p. 1966. 4) P. iuclusit et signavlt.

imago illa de auricalco optimo in effigie liominis fusa, super pederf suos erecta, faciem tenena versus meridiem, et manu dextei'â tenens quandam clavem ' ingentem. Quai scilicet clavis, ut ipsi Sarraceni aiunt, a manu eius cadet anno quo rex futuriie in Galliâ natus fuerit, qui totam tei'ram hispanicam Christian is legibus in novissimis temporibus subiugabit. Mox ut viderint clavem lapsam, gazis suis in terra repositis, omnes fugient.

Page 1