RICHARD
Quaest. disput., 39
« Dico ergo quod ita se habet ad essentiam materiae primae quod educitur de potentia illius et quod ex ipsa et materia constituitur unum compositum incompletum, ita quod compositum ex essentia materiae primae et :illa forma est materia proxima et dispositio.
«Ad materiam autem sic se habet quod producitur anima propter formam completivam et ideo natura non cessat transmutare materiam quousque habeatur ista forma cum illis dispositionibus quae requiruntur in materia ad receptionem intellectivae.
GODEFROID * Quodl., II, q. 7
«Prima forma... quia est quid potentiale et imperfectumrespectu formae completae, quam importat differentia, et se habet compositum ex materia et huiusmodi forma prima incompleta ad formam completam ut materia propria respectu illius, ideo etiam ex istis fiet unum per se (p. 97).
« Et sicut natura nunquam permutat materiam sine forma ad quam est in potentia, ut per ipsam habeat esse completum, ita etiam nunquam sistit sub prima forma sed continue procedit natura ad formam completam specificam ad quam est in potentia et completur per eam. Unde huiusmodi compositum praecedens non est principaliter intentum a natura sed est quasi quoddam medium quo natura incipiens a primo fundamento naturae devenit ad completum et specificum ens, quod intendit.
? Manuscrit de la Bibliothèque de l'Arsenal, n. 516, fol. 154. ? Les numéros des pages qui accompagnent les textes latins renvoient à l'édition de DE WuLF-PELZER, p. 97, 99, etc.