‹ Richard de Middleton, sa vie, ses œuvres, sa doctrineChapitre 201 sur 228 · I. — SERMON DE RICHARD POUR LA FÊTE DE S. CATHERINE · texte numérisé non relu

I. — SERMON DE RICHARD POUR LA FÊTE DE S. CATHERINE

Mulier inupta et virgo cogitat que Dei sunt ut sit sancta corpore et spiritu. Paulus apostolus.

In istis verbis commendatur beata virgo et martir Catherina; et potest eius laus ibi probari per unicum sillogismum, sic: Omnis mulier inupta et virgo cogitans quae Dei sunt, est sancta corpore et spiritu ;

Beata Catherina est talis mulier;

Ergo est sancta corpore et spiritu. Et sic probatur eius commendatio.

Et maior datur ibi subintelligi; et ponitur ibi minor et conclusio : ut sit sensus : quod sanctitas corporis et spiritus causatur ex cogitatione eorum quae Dei sunt.

Et vere beata Catherina cogitavit quae Dei sunt, id est, que Deo sunt placita, quia in lege eius meditata est die ac nocte; ideo fuit sancta corpore et spiritu. Unde et ad eius exemplum debemus nos in eis que Deo sunt placita, continue cogitare. Illa autem in quibus debemus cogitare que Dei sunt, sunt septem : primo enim debemus recogitare peccata nostra, ut ea confiteamur, secundo passiones Christi, ut contra temptationes armemur et sic deinceps, ut patebit per ordinem prosequendo.

PRIMO igitur confiteamur nostra peccata, cogitantes de eis. Unde psalmus : Iniquitatem meam anuntiabo et cogitabo pro peccato meo. Ita quod sit ibi causalitas, accipiendo : et, pro: quia iniquitatem meam anuntiabo, sc. : in confessione; et pro : quia cogitabo, etc. Et vere sic est : quia si cogitemus de peccatis nostris, non superficialiter sed profunde, tot vilitates et ignominie nobis occurrent quod quasi necessitate quadam inducemur ad confitendum ea. Quattuor enim nobis cogitantibus peccata occurrent vilitates et dampna per que debebimus ea tam cito confiteri.

Primo occurret nobis cogitantibus quo modo anima nostra per peccatum amittens vitam eternam sibi promissam, est per ipsum a Deo separata, quod est valde grave malum. ñe4

Secundo occurret nobis quo modo per peccatum est demonis imperio subiugata.

B (fol. 190”, c. 1-fol. 191", c. 1), € (fol. 94Y, c. 1-fol. a5", c. 1).

In margine inferiore : In die sancte Catherine virginis et martiris a fratre Ricardo fratre minore B. In die beate Catherine a fratre Ricardo fratre minore C. Totum quod dicitur hic est summe notabile BC. |] 5. est : fuit C. || mulier: om. C. || 13. placita : om. C. || 14. sunt septem: septem sunt C. || 15. recogitare peccata nostra : peccata nostra recogitare C. || 16. temptationes : cogitationes C. il 18. igitur : ergo C. || nostra peccata: peccata nostra C. || 19. anuntiabo: nuntiabo C. || 24. quasi necessitate quadam : quadam quasi necessitate C. || 28. amittens vitam : vitam amittens C. || 29. separata : separatam C. || 30. est :

1-2. À Cor. VI, 34 !| 11. Psalm., 1, 2 || 19. Psalm., XXXVII, 19 il

Tertio nobis occurret quo modo anima nostra coram Deo et tota celi curia feda facta est et immunda.

Quarto nobis occurret anime proprie feditas et vilitas innumerabilis existens in se ipsa. Propter ista ergo homo recogitans peccata necessario pudet et erubescit ; ideo debent eum movere et impellere quasi necessario ad ea relinquendum et abluendum per confessionem; et cito, quia Gregorius dicit: Peccatum quod cito per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Unde cum hiis feditatibus cogitare debemus quod nescimus horam mortis sed dyabolus inimicus noster nos ubique insidiatur ad trahendum nos in infernum et mortem eternam. Unde Bernardus

in meditationibus suis : Certum est quoniam mors ubique tibi minatur; dyabolus continue insidiatur ut rapiatanimamtuam quando a corpore egredietur. Unde flere est de vita nostra, sicut de vita cuiusdam piscis de quo loquitur Avicenna in libro de animalibus, quod peryoduseius et vita est tantum in spatio unius diei. Unde est ille bene demens et plus quam demens, qui videt se obligatum ad penam eternam, et tamen nescit spatium vite sue esse per unam horam, et per confessionem ab eis quibus sic obligatur, potest deliberari, et tamen non currit festinanter ad confessionem. Certe sic. Ideo voluntarie confiteri debemus peccata nostra. Unde psalmus : In voluntate mea confitebor illi. Sed hodieest de quibusdam nostrum sicut de quibusdam plagatis seu vulneratis, qui pudent esse se vulneratos et tegunt et celant- plagam suam propter verecundiam, in tantum quod plaga, que primo curabilis erat, tandem insanabilis redditur, et sic necessario moriuntur : ecce bene stulti sunt. Muito plus illi stultitiores sunt, qui plagam peccatorum suorum in hac vita, dum est curabilis, nolunt detegere in confessione, sed pudent, et tandem si sine confessione decedant, incurabilis est, et ideo morte perpetua moriuntur. Unde Boëtius in primo consolationum sub persona Philosophie: Confitere; ne abscondas, si operam medicantis expectas. Oportet denique ut vulnus detegas. Et Glossa super illud Apostoli: Si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Ibi dicit Glossa: Peccata sive parva, sive magna, impu-

et B. || 39. diluitur : deletur C. || 41. nos : nobis C. || 43. suis : om. C. || quoniam : quod C. || 46. sicut : et C. || 48. vita : eius add. C. |! 48-49. est ille : ille est C. || 52. Ideo: Et ideo C. || 54. illi : ei C. || 55. seu vulneratis : om. C. || s7. curabilis: curabile C. || 59. plus: om. C. |! suorum: om. C. || 62-65. Unde.… detegas om. C. || 65. Et glossa.… apostoli : Et tamen apostolus C. || 66. utique iudicaremur : diudicaremur C. || 67. peccata, sive : sint add. C. || parva,

38-40. Moralia, XXV, 9 (PL, LXXXVI, 334, B) !| 43-45. Ps.-BFRNARDUS, De cognitione humanae conditionis, VII, 20 (PL, CLXXXIV, 497, D) || 47-48. ARIs- TOTELES, De partibus animalium, IV, 5, édit. LANGKAVEL, Leipzig, 1868, p.111 || 53-54. Psalm. XX VII, 7 || 63-65. De consolatione philosophiae, 1, 4 (PL, LXIII, 614, À) || 65-66. I Cor, XI, 31 !| 67-69. AUGUSTINUS, Enarrationes in psalmos,

nita remanere non possunt, quia vel Deo vindicante, vel homine penitene denique plectuntur. Ista autem cessant, si confessio precurrat humana. Ecce ergo quanta virtus est confessionis, quod per eam peccata abluuntur et liberatur homo ab eis quibus erat penis perpetuis obligatus. Ideo debemus occius confiteri et recogitare peccata nostra.

SECUNDO : debemus recogitare Christi passionem ut contra vitia et temptationes armemur. Unde Petrus in canonica: Christus in carne passus est, et vos eadem cogitatione pro armemini. Et vere haec est optima armatura quia nos protegit a temptationibus omnium vitiorum, quod patet. Omne enim peccatum quod est in nobis, vel contingit propter inordinatum appetitum secularium honorum et dignitatum, vel carnalium deliciarum vel mundalium divitiarum. Unde Joannes in canonica: Omne quod est in mundo vel est concupiscentia carnis, et concupiscentia occulorum et superbia vite. Ab :istis autem per recogitationem passionis Christi tanquam armatura bona protegimur. Unde in cogitatione ista, tria occurrunt cogitanda.

Primo patientis dignitas, potentia et maiestas, quia Rex regum et Dominus dominantium, qui celum et terram creavit ex nichilo.

Secundo nobis occurrit cogitanda passionis eius acerbitas et summa patientis paupertas, quia crucifixus et lancea vulneratus, et hoc cum latronibus.

Tertio nobis occurrit hic patientis summa humilitas cogitanda, quia secundum Apostolum : humiliavit se pro nobis usque ad mortem, non quamcumque, sed mortem crucis. Unde idem Apostolus : Recogitate eum qui talem pro vobis sustinuit a peccatoribus contradictionem ut non fatigemini in animis vestris deficientes; nondum enim restitistis usque ad sanguinem. Ista ergo cogitatio debet nobis esse armatura fortis contra temptationes demonis et mundi et carnis, que sunt inimici nostri, nos continue devincere volentes. Unde Augustinus: Nullo modo auderent ill: spiritus sc. demones hec signa contempnere, contremiscunt enim ubicumque illa conspexerint; et hoc potissime figuratum est per serpentem Moysi. Unde Augustinus : Cum exaltaret Moyses serpentem in deserto, po-

sive: sint add. C. || 68. quia : om. C. || 71. virtus est : est virtus C. || peccata: om. B. || 75. canonica : sua add. C. || 77. proarmenini : armenini C. || 80. deliciarum : desideriorum C. || 82. et : vel C. || 83. concupiscentia : om. C. {| et: vel C. !} 84. bona : om. C. || 92. hic: om. C. |! 95. talem pro vobis sustinuit: sustinuit pro vobis C. || 98. restitistis : resistitis C. || 100. et mundi : mundi

In psalm. LVIII, 13 (PL, XXXVI, 701) || 75-76. 1 PETR., IV, 1 81-83. || IIOAN. 11, 16 || 86-87. Apoc., XIX, 16 || 93-94. Philipp., I, 8 || 95-08. Hebr., XII, 3-4 || 101-103. De diversis quaestionibus LXX XIII, quaest. LXXIX, 4 (PL, XL, 92)

pulus qui a serpente mordebatur respiciens serpentem inligno pendentem sanabatur. Sicet modo:quiabillius serpentis antiqui temptationibus mordetur aspiciat Christum in cruce pendentem. Unde recte debemus dici proditores. Sicut et rex illum diceret proditorem quem armatum armatura bona cito et sine bello devincerent hostes; ita vere est de nobis. Quamvis Deus nos ista bona armatura sic armaverit, nos tamen temptationibus quasi proditores devicti cito succumbimus.

TERTIO : debemus recogitare mortem propinquam, ut omnia temporalia contemnamus. Unde in Ecclesiaste : Vivens cogita quid futurum sit, id est: si mortem tuam cito futuram recogites, non respiciens superficialiter sed profunde, contempneres omnia que in mundo appetuntur, sc. carnales delicias, mundales divitias et honorum excellentias. Unde psalmus: Cum dives factus fuerit homo et muliltiplicata fuerit gloria domus eius. Ibi tangitur: primo appetitus divitiarum; secundo honorum. Unde dicit ultra: Cum interierit non sumet secum omnia, neue descendet cum eo gloria domus eius. Unde Ieronimus : facile comtempnit omnia, qui se considerat moriturum. Multi tamen ista mundalia appetunt, de hoc male cogitantes. Sed hoc est penitus similiter, sicut de noctilucis, que de nocte videntur lucentia, seu quando sunt in tenebris; de die autem, seu in lucido existentibus, non videntur lucentia, sed colorata, ut alicui patet; sicut oculi catorum et quercus putrida, et huiusmodi; ita ista mundana et vana, oculo existenti in tenebra, id est : in appetitu et avaritia mundana, videntur pulchra et lucida et bona; sed oculo claro, existente in lumine, sc. oculo viri spiritualiter illuminati, videntur et apparent talia qualia sunt, secundum veritatem, sc. : putrida et vana. Ideo spirituales viri despiciunt ea, et avari et cupidi appetunt.

QuarTo debemus cogitare de futuro iudicio Domini, ut timendo nos ad reddendum iudicium preparemus. Unde in Proverbiis : Cogitationes iustorum iudicia et iudicium. Unde nos vere considerantes istud iudicium timendum in tantum, si simus vere christiani, parabimus nos ad reddendum de omnibus singulariter

C. || 102. sc. demones : add. B et C supra lineam. || 112. nos: supra lineam C. Il 113. sic armaverit : armaverit sic C. || 114. devicti cito : cito devicti C. || 116. cito futuram : om C. |! 118. contempneres : contempnes C. || 119-120. sc. carnales.… excellentias : om. C. |; 121, et: cum : add. C. || 124. domus : om. C. 11 126. mundalia : mundilia C. || 132. mundana : om. C. || 133. sc. : om. C. || 136. et: sed C. || 139. nos vere : vere nos C. || 142. occiosis seu : om. C. ||

Il 105-110. Cfr Sermo CCXCIV, n1, 13 (PL, XXXVIII, 1342); De peccatorum meritis et remissione, 1, xxx11, 61 (PL, XLIV, 145); Enarratio in psalm. XXX VII, s (PL, XXXVI, 933) non verbatim. || 116. Eccle., VIIL, 3 || 120-121 Psalm., XLVTII, 17 || 123-124. Psalm., XL VIII, 18 || 125. Epistula LIII ad Paulinum ŒL, XXII, 549) || 138-139. Prov., XII, 5 || 142. Marru., XII, 30 || 147-150.

rationem et de factis et cogitationibus et verbis occiosis seu infructuosis. Unde in isto iudicio circa iudicem debemus tria considerare : primo iudicis potestatem et auctoritatem; secundo eius inflectibilitatem quia nec donis, nec prece, nec aliquo modo alio flecti poterit ; tertio iudicis iusticiam et equitatem, sc. : in malis puniendis et bonis remunerandis. Unde Bernardus : veniet dies divini iudicii in qua plus valebunt cordamunda, quam astuta verba; et conscientia pura, quam marsupia plena; in qua iudex nec prece, nec pretio flectetur. Unde quidam demon dans responsum cuidam mago, dixit: Nos miseri et vere miseri, miramur quomodo homo qui vere est pulvis et vermis, insanus audet ad iudicium tantae curiae contraire. Unde capre reprehendunt nos et ostendunt dignos maximo pudore; timent enim tonitruum, et etiam multa alia animalium ; nos autem non timemus illud gravius tonitruum incomparabiliter iudicii, et pene eterne. Unde tonitruum timebat beatus Ieronimus, cum dicit: Sive bibo, sive comedo sive aliquid aliud faciam, semper auribus meis videtur illa vox terribilis insonare: venite, mortui; surgite ad iudicium. .

QuiNTo debemus recogitare penas eternas, ut timendo eas fugiamus. Unde Sapiens : Cogitationes mortalium timide sunt sc. recogitanti penas eternas, cum timore. Et in cogitatione ista, primo nobis occurrit penarum multiplicitas; secundo laborum et dolorum perpetuitas et tertio pessima et turpissima societas. De istis tribus dicitur in Mattheo simul : dicit Deus malis: Discedite a me maledicti,in ignem eternum, qui paratus est dyabolo et angelis eius. Hic tanguntur illa tria : primo penarum multiplicitas, cum dicitur: ignem; secundo dolorum perpetuitas, cum dicitur: eternum; et per residuum mala societas. Unde laborum multiplicitas erit eis; unde discedite; a quo? a societate curie celestis. O quam gravis et mala separatio a Deo ! Et hocerit primum malum. Item maledictionem habebunt a Deo in corpore

146. iusticiam et : om. C. || 148-149. astuta verba : verba astuta C. || 151. dans responsum : respondens C. || 155. animalium : animalia C. || 156. tonitruum incomparabiliter iudicii : incomparabiliter iudicii tonitruum C. || Unde : Sed istud C. || 157. beatus : om. C. || 157. faciam : facio C. || 158-159. auribus meis videtur illa vox terribilis : illa vox terribilis videtur auribus C. (supra lineam) meis C. || 167. In margine inferiori : In sanctis quinque inveniuntur privilegia in quolibet unum : in Iohanne evangelista ante mortem a Deo visitatio, in sancto Nicholao olei emanatio de sepulchro, in decollatione sancti Paul lactis effusio, in beato Clemente sepulchri praeparatio, in beata Margarita petitionum exauditio, sed hec omnia in beata Catherina fuisse leguntur in

Epistula I ad Robertum (PL, CLXXXII, 74, B) || 157-160. Cfr Ps.-HIERONYMUS, Regula monachorum, XXII (PL, XXX, 375), Regula monachorum, XXX (PL, XXX, 417); cfr PS.-ALBERTUS MAGNUS, De paradiso animae, XXI: H1ERo- NYMUS, Epistula V ad Florentinum (PL, XXII, 336), Epistula XXII ad Eustochium (PL, XXII, 416) || 162. Sap., IX, 14 |! 166-168. MarTtH., XXV,

et anima simul, cum dicitur: maledicti; quod erit eis multum grave. Et tertio penam eternam et dolorem, quod erit eis peius omni alio, et multa alia mala habebunt. Unde pena ista erit perpetua. Non enim ardebunt in igne tantum per centies milia mille annos; sed in eternum, sine spe venie erunt a Deo separati. Et hoc erit vermis conscientie affligens animam et ignis exterior in eternum corpus miserorum affigens. Habebunt denique pessimam et horribilissimam societatem; quod eis multum erit grave. Et pater existens in paradiso videns filium in perditione infernali gaudebit, cum hoc meruerit. Unde psalmus: Letabitur iustus cum viderit vindictam.

Cogitandum est ergo quod hi erunt in ignem perpetuum. Et timendum, quia nullum est animal brutum quod non timeat ignem. Non simus ergo brutis brutaliores, sed timeamus ignem eternum; et facere bonum, pro posse nostro, studeamus. Unde Bernardus : fugit ovis tremebunda, adveniente lupo; fugit columba ancipitre viso; et mus non audet exire cavernam, considerato cato; et, tu, cum videbas furem currebas cum eo!

SEXTO : debemus cogitare Dei misericordiam, ut consolemur. Deus enim summe est misericors. Ideo si peniteamus, cito miserebitur nostri et nobis remittet peccata nostra.

SEPTIMO et ultimo : debemus cogitare vitam eternam, ut eam habere Cupiamus et ad eam hanelemus. In ipsa enim est summa ioconditas, ut dicunt sanctorum innumerabiles auctoritates; ad quam.… etc.

BC

legenda B. || 174. et : in add. C. || simul : om. C. || 175. Et : om. C. || tertio: habebunt add. C. || 175-176 quod.… alio : om. C. || 176 et... habebunt : om. C.'|| 177. igne : ignem C. || 181. quod.…. grave : om. C. || 185. hi: hic B. || Et : etiam add. C. || 187-188. facere.…. nostro : bonum pro posse nostro facere C. || 197. ad quam: nos perducat add. C.

41 || 178. MarrH, IX, 45 || 183. Psalm., LVII, 11 || 188. Locum non inveni. || 190-191. Psalm., XLIX, 18.

Page 1