II. — SERMON DE RICHARD POUR LA PURIFICATION
Statim ventet ad templum suum dominator quem vos queritis, in epistula hodierna sumptum de Malachia.
Et possunt hec verba exponi tripliciter : uno modo ut sint prophetia dominice nativitatis, ut sit sensus : dominator, sc. Christus Dei Filius, veniet ad templu m, id est: ad virginis uterum : sc. dominator ill quem queritis, id est: querere debetis.
B (fol. 73", c. 2-fol. 74" c. 2), C. (fol. 179", c. 2-fol. 180", c. 2)
In margine inferiore : tem in die purificatione beate Marie a fratre Richardo fratre minore B. Item in die purificatione beate Virginis a fratre; coetera sunt excisa C. || 3. hec : cum C. supra lineam signum obscurum C. || 4. ut : et C. !|
ÂAliter possunt exponi, ut sint prophetia dominice oblationis, de qua hodie ecclesiastica solempnitas, sc. : de eius adventu et presentatione in templo materiali in Iherusalem, ut sit sensus : dominator veniet statim ad templum, id est : ad templum in Iherusalem, tanquam ibi in oblatione presentatus, secundum legem communem puerorum, sc. : ille quem queritis,id est: quem querere debetis, sicut ille senex Symeon, cum per cordis desiderium querebat, ut hodie habetur. — Âliter tertio possunt exponi, ut sint prophetia dominici adventus in templum spirituale, quod est anima nostra; ut sit sensus : do minator id est: Christus Dominus omnium, veniet statim, sc; per gratiam inhabitando, ad templum suum, id est: ad animam fidelem, si sit sanctificata et digna ad eum recipiendum. Suum dicit, quia ei dominatur et custodit eam. Et in aliquibus libris habetur et cum hoc : sanctum; et bene:; et nisi sit, subintellegi tamen debet; et nos etiam in epistula apponimus. Et bene sanctum, quia Deus animam sanctificat antequam eam inhabitet. Quem queritis, id est querere debetis ad vestram custodiam et deffensionem.
Et de hoc isto ultimo modo exponendi sit sermo noster, et per templum intellegamus animam sanctam, id est : a Deo sanctificatam. Unde patet quod in hiis verbis ostenditur Dominus anime nostre advenire tanquam eius sanctificator, custoditor et dominator.
Primo : est eius sanctificator ab omni immunditia per gratiam; secundo : eius custoditor ab hostium inquietantium versutia, per suam clementiam; tertio : est dominator eius cum reverentia per suam maximam misericordiam.
PRIMO ergo sanctificat animas per gratiam a peccati immunditia : unde sanctificat merito tabernaculum suum altissimu s, id est: animam. Unde in Levitico: Ego sanctus sum dominus qui sanctifico vos in sanctitate. Cum dicitur: sanctus, intellegitur sue pietatis bonitas in dominatione. Cum subditur: dominus, sue maïestatis potestas. Et cum hec duo premisit, dicit; sanctifico vos: quasi ex causa inferens causatum : quia Dei pietas et potestas nostram sanctificationem causant; plus tamen operatur eius pietas quam potestas ad hoc ut sanctificemur, quamvis utrumque requiratur. Et ideo bene premittit: sanctus, et postea: dominus. Dei enim pietatis bonitas totum facit et ideo primo debemus implorare eius pietatem et deinde suam recognoscere maïiestatem, si velimus sanctificari et purgari; et nisi suam
7. possunt exponi : om. C. |! de qua : om. C. || 8. hodie.. solempnitas : om. C. || 9. materiali: hodie add. supra lineam C. || 18. sanctificata et digna: digna et sanctificata C. || 19. custodit eam : eam custodit C. || 37. maïiestatis : magestatis B.!| 39. nostram sanctificationem : sanctificationem nostram C. || 40. eius pietas: pietas eius C. || 41. premittit: premisit C. || 43. implorare eius: eius implorare C. || 44. maiestatem : magestatem B. || velimus sanctificari : sancti-
1. MAL. I, 1 || 33. Psalm., XLV, 5 |] 34. Levit., XXI, 8 || 47-409. II Paral.,
recognosceremus potestatem, merito deberemus dici ingrati. Ipsius ergo pietas est que primo et principaliter nos sanctificat : unde de ipso dicitur IIC Paralipom.: Pius et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eu m, et Item quacumque hora ingemuerit, etc. Ecce quanta est pietas Christi salvatoris nostri; et quam inextimabilis bonitas, qui semper, quidquid egerimus contra ipsum iniuste, quantumcurmque sit peccatum magnum, semper paratus est nos recipere, si velimus solum petere ab ipso veniam et modicum tristari; et sic nobis indulgebit. Et vere propter eius tam magnam curialitatem, statim ad eum curreremus, veniam postulantes, amore eius, remota etiam omni nostra utilitate, nisi lapideum cor haberemus et adamantinum; et tamen ex hoc consequimur sanctificationem nostram, sine qua Dei templum fieri non possumus.
Secundo tamen cum hoc requiritur divine maiestatis potestas ad hoc ut possimus sanctificari. In peccando enim mortaliter tantum deliquimus et Deo forefecimus, quod hoc per finitam potentiam aliquam non potest restitui. Oret enim homo iustus pro peccatore, vel sanctus quicumque vel sancta, hoc proficere potest et Deum movere ad indulgendum; sed nullo modo sine Dei potestate potest sanctificari. Unde Glossa super illud. Evangelii : Et maius horum faciet, dicit: maius esse videtur impios sanctificare, quam iustos creare; quamwvis enim, utrumque sit equalis potentie, tamen hoc est maioris misericordie sc. impium sanctificare. Quia ergo tantum est delictum et commissum, sanctus nec sancta potest facere istud, nec beata virgo; sed exaudiri possunt a Domino. Et merito tamen finita potentia nunquam sanctificabit peccatorem sed oportet venire illum qui est infinite virtutis. Sicut ergo ad hoc quod sanctificemur requiritur domini pietas et potestas, principaliter tamen hec pietas operatur que parata est indulgere, quamvis sit delictum infinitum, ut dictum est; et ideo videmur esse insanissimi nisi ad hanc Domini pietatem veniam imploremus, quia ipse vult et potest. Ideo dicit: sanctus et dominus.
Dicit sanctifico vos: simpliciter, non secundum partem solum : quia sanctificando animam, totum sanctificat : et manus et linguam et totum corpus. Unde super illud Apostoli I ad Corinthios : mulier inupta et virgo cogitat quae Dei sunt,ut sit
ficari velimus C. || 45. deberemur dici : dici deberemur C. || 48. suam : sua C. || $1. inextimabilis: inextimiabilis B. || 52. magnum: om. C. || 54. tam magnam : tantam C. || 55. eius : supra lineam C. || 59. maïiestatis : magestatis B. || 60-61. tantum delinquimus et Deo : om. C.|| forefecimus : forefacimus C. || 64. nullo: ullo B. || nullo modo sine Dei potestate : sine Dei potestate nullo modo C. || 65. Evangelii: in textu apostoli, supra lineam evangelii B. C. || 66. esse videtur: videtur esse C. || sanctificare : iustificare C. || 67. creare : creares C. || 8r. I ad
XXX, 9 || 65. IoHAnN., XIV, 12 || 66-68. Glossa, in verbo (PL, CXIV, 408) ; cfr AUGUSTINUS. Tractatus in Iohannem,LXXII, 3 (PL,XXXV,1823)|| 82.1 Cor.,
sancta corpore et spiritu. Glossa: Non enim potest fier: ut non sit sanctum corpus quo sanctificatus uti- 85 tur spiritus. Et ideo homo non debet curare si corpus eius sit gibbosum vel turpe, vel quantumcumque sit fedum; vel si sit cecus, vel leprosus, quia sanctificatus est totus, et debet dici mundus, sanatus et perfectus, si eius anima sanctificata sit et mundata. Contra illos qui plus curant de munditia corporis sui quam anime; et miseri sunt, 90 immo miserrimi, insani et ceci; quia anima mundata, mundum esset et corpus. Sic fuit sanctificata et munda anima beate Virginis, quia munda ab omni peccato culpabili; quia Deus eam sanctificavit ut locum suum et ideo in loco tam bene sanctificato recepit sanctificatorem suum. Sic deberemus nos animas nostras sanctificare ut reci- 95 peremus Deum per gratiam et sic essemus templum Dei sanctum et sanctificatum, quia aliter non descendet ad hospitium cordis nostri, quia mundissimus est; ideo locum mundum vult et sanctificatum, quia Deus est in loco sancto suo, id est : sanctificato corde, et si ipse sic sanctificaverit corda nostra, statim veniet ad 100 templum suum dominator, etc., et tunc hac sanctificatione et inhabitatione ei debemus gratias agere, et sibi in omnibus obedire.
Sed aliqui miseri non curant de hoc; unde Apostolus ad Galatas : O insensati Galate, quis vos fascinavit non obedire sanctificatori vestro ? id est : Deo. Et vere ita posset dici multis,
105 et tales bene sunt fascinati, quia rectum sensum non habent, nescientes quid sit bonum et malum.
SECUNDO : Deus est custodia animarum nostrarum per suam clementiam. Unde in libro Sapientie: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum reverentia dis-
110 ponis. — Hic dicuntur tria, per quae dantur intelligi, per que Dominus nos custodit contra tres hostes nos iugiter inquietantes : que sunt caro mundus et dyabolus, iuxta illud: mundus, caro, etc.
Nos enim inquietat caro multipliciter, et continue; sed contra hoc Deus electis suis virtutem immittit, qua custodiuntur a carnis blan-
115 diciis; et quantum ad hoc dicitur ibi: tu dominator virtutis; id est : virtutem immitens electis ut carnis superent blandimenta. Et hec virtus est degustatio divine dulcedinis delectabilis et consolantis. Unde sicut pauperibus, qui assueti sunt grossis cibariis refici et non delicatis, sapiunt bene grossa cibaria et non illis qui
BC
Corinthios supra lineam C. || 86. sit : om. C. || 90. anima mundata : mundata anima C. || 92. munda : om. C. || quia Deus : Deus enim C. || 93. suum : receptorium supra lineam add C. || 93-94 et... suum : om. C. || 97. quia : ipse add. C. || est; ideo: om. C. || mundum vuit : vuit mundum C. || 100. hac : ipsa C. || r02. ad Galatas : supra lineam C. || 103. quis : qui B C. || 107. custodia: custoditor C. !| r10. per : om. C. !| dantur : dant C. || 115. nos : illos C. || 112. que sunt…. etc : Unde mundus, caro, demonia etc. C. || 118-122 sapiunt.…..
VIL, 34 |! 84-85. Non inueni in Glossa Strabonis. AUGUSTINUS, De civitate Dei, I, 16 (PL, XL VI, 30) || 98. Psalm., LXVII, 7 || 103. Gal., IIL, 1 || 108-109. Sap.,
delicate sunt nutriti; immo cum aliqui sunt assueti delicata cibaria degustare, non sapiunt eis grossa cibaria et rudia, neque curant gustare illa ; ita si aliqui gustaverint dulcedinem Dei et spiritualem suavitatem, delctationes carnis nichil sapiunt eis, immo rudes et materiales eis videntur, nec curant de deliciis talibus, sed fugiunt eas tanquam abominabiles penitus, respectu celestis suavitatis. Unde Bernardus, in epistula ad proprios parentes: Gustato spiritu, necesse est desipere carnem. Affectanti celestia, terrena non sapiunt; divinis inhyantibus displicent transitoria. Sic ergo per hanc suavitatem spiritualem immissam fortificantur Dei electi, tanquam inde virtutem accipientes ut possint carnis blandicias superare quibus, si assentirent, statim in mortale peccatum ruerent. Et ideo studendum est carnem dominari et superare.
Secundo nos custodit Deus contra mundi vanitatem, et quantum ad hoc dicitur ibi: cum tranquillitate iudicas. Deus enim tranquillos facit esse servos suos, sed mundus omnino sibi servientes inquietat et ex omni parte molestat. Et ideo sibi non est serviendum, sed Deo qui pacem nobis dat et veram cordis tranquillitatem, ut patet in verbis. Multum enim esset fatuus qui mallet esse servus domini qui eum semper inquietaret ut tyrannus, quam domini proprii qui eum vellet in pace dimmittere et ab omnibus adversantibus custodire. Ita est : Deus est bonus dominus et proprius; mundus autem tyrannus et dyabolicus dominus, quia sibi servientes mirabiliter inquietat : et hoc patet considerantibus ex omni parte inquietationes. Ex una enim parte occurrit nobis videnda mutabilitas, et propter hanc non habemus securitatem ; ex alia parte est innumerabilis iniquitas, et propter hanc non habemus pacem et tranquillitatem; et ex alia parte est mirabilis penalitas, et propter hanc in mundo non habemus corporalem quietem. Sed Dominus e contrario habet tria bona que habemus ex conversione anime ad eum : contra mundi mutabilitatem est in Deo perfecta stabilitas et eternitas; contra eius iniquitatem est in Deo equitas et perfecta veritas; contra mundi penalitatem est in Deo delectatio et suavitas; et ista tria nobis dabit, si ei adhereamus serviendo per amorem. Unde quantum ad ïlla tria erimus securi, tranquilli in animo et in corpore quieti; et certe qui hec tria bona in Deo existentia semel degustasset, non amplius curaret de mundo et de his quae in mundo sunt. Quia ergo Deus est dominus noster proprius et nobis pacem et multa bona largitur, mundus autem inquietat et multa mala immitit; ideo qui Deum dimittit et mundo servit,
illa; sapiunt grossa cibaria et non delicate nutritis : immo et gustare non possent C. || 123. nichil : non C. || 129. spiritualem immissam : immissam spiritualem C. || 132. dominari et : om. C. || 136. sibi non est : non est sibi C. |! 137. pacem nobis dat et veram cordis tranquillitatem : nobis dat veram cordis tranquillitatem C. || 139. domini : tyranni C. || semper inquietaret : inquietaret semper C. || ut tyrannus : om. C. || 143. et hoc : ut C. || considerantibus : om. C. || inquietationes : om. C. || 146. et tranquillitatem et : om. C. !| 149. eum : Deum C. || 154. tranquilli in animo : et in animo tranquilli C. ||
XII, 18 || 122. I IoHAN, II, 16 || 126-120. Epistula CXI, 3 (PL, CLXXXII,
miserrimus et insanissimus est et utinam deleatur de libro vite et cum iustis non scribatur ! Adhuc per exemplum in suis actionibus nos docuit spernere mundum et superare : quia cum esset rex et filius regis et de prole regia, etiam temporaliter ex parte matris, non tamen voluit oblationem divitum fieri pro se, sed pauperum, sc. par turturarum, etc. Aliud enim divites offerebant. Et hoc fecit ut nobis ostenderet esse acceptabilem paupertatem et velle dimittere mundum et mundanos honores. Sic ergo contra mundi vanitates nos munit et protegit, nos in bonis spiritualibus collocando, ut patet, ex quibus tranquillitatem habemus.
Tertio nos custodit contra dyabolicam suggestionem et temptationem et quantum ad hoc dicitur ibi: et cum reverentia disponis. Et vere magna est eius reverentia erga nos, quia quantumcumque ei peccando forefecerimus, semper tamen nos expectat ad emendam et recipit libenter. Hoc enim est magna curialitas, et patet in exemplo : si enim multum forefecissem regi Francie, et expectaret semper et mandaret quod indulgeret libenter, si vellem ad eum venire, magna reverentia esset et diceretur ab omnibus quod esset püssimus et curialissimus erga me. Ita vere Deus est Rex regum et omnium imperator, et forefecimus ei plus incomparabiliter peccando mortaliter, quam aliquis posset regi forefacere in hoc mundo; et tamen nos semper expectat ; et adhuc plus, quia quanto plus expectat tanto magis ei forefacimus. Et ideo multum est nobis timendum quid dicere poterimus in iudicio, cum de factis omnibus ratio requireretur. Et quamquam sic cotidie contra eum peccemus, tamen semper reverentissime nos expectat et semper paratus est indulgere. Unde ipse nos custodit contra dyabolum et nos facit dyabolum superare, illuminando oculos mentis, sc .: intellectum et affectum ut eius suggestiones videamus. Unde Symeon, in cantico suo ut legitur (?) in evangelio hodierno: Lumen ad revelationem gentium; et psalmista hoc petebat : illumina occulos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus, prevalui adversus eum, id est dyabolus. Oculos, sc. : tres oculos interiores habere debemus illuminatos, ut videamus dyaboli fallatias et cautelas, sc. : tres partes prudentiae : ut primus oculus respiciat ‘preterita facta, secundus presentia, tertius futura; et ita si isti oculi bene sint illuminati, tunc dyaboli fallatias et sug-
BC
173. ad emendam... libenter : et libenter recipit ad emendam C. || 174. et patet in exemplo : om. C. || multum forefecissem regi Francie : regi Francie multum forefecissem C. || et: me add.C. || 175-176. indulgeret… venire : libenter indulgeret, si ad eum venire vellem C. || 176. magna... esset : om. C. || et : certe C. || 180. nos semper : semper nos C. || 184. reverentissime nos expectat : nos expectat reverentissime C. || 185. facit dyabolum : facit eum C. |; 187-188 in. hodernio : om. C. || gentium : etc, ut in evangelio hodierno C. || 190. meus : id est dyabolus C. {| adversus.. dvabolus : etc. C. || 195. ita :
255, B) || 159. 4poc., IIE, 5 || 164. Luc, II, 24 |! 177.1 Tim., IV, 15 || 188. Luc,
gestiones leviter superare poterimus et videre defectum. Unde notandum est quod dyabolus nos movet ad duo specialiter : primo contra Dei iustitiim nos movet ad fatuam sperationem ; secundo contra Dei misericordiam studet in nobis causare desperationem. Sed istis oculis possumus eum superare et sibi resistere, si sint bene illuminati. Primo proponit nobis hoc peccatum parvum est et remissibile; cito tibi indulgebitur; audaciter facias istud; et sic peccatum alleviat et oculos, quantum potest, velat. Sed e contrario, si tu habeas oculos illuminatos, tu debes eum percutere suo baculo; sibi dicendo: Tibi: non est credendum, quia tu Dei angelus pulcher fuisti et tamen per peccatum de caelo inferius corruisti; unde pulcher spiritus fuisti, modo per peccatum, Dei iustitia exigente, factus est turpis dyabolus. Et sic oculus, videns preterita, illuminatus, te contra dyaboli persuasionem deffendet, ne in peccatum corruas. Item cogitandum est etiam quomodo punitum est peccatum primorum parentum crudeliter, et sic oculo preterita vidente et Dei iustitiim quae nullum malum - dimittit impunitum considerante, statim persuasio ista demonis evanescet.
Secundo dyabolus contra Dei misericordiam in nobis studet inducere desperationem, faciendo hominem cogitare : tu tale et tantum peccatum commisisti, de cetero tibi Deus non indulgebit. Sed debemus ei concludere : non esse desperandum, propter Dei misericordiam presentem, quae maior est quam nostra quecumque miseria. Et ideo non est sue persuasioni acquiescendum, quia Deus est mitissimus et quacumque hora ad eum revertamur, nostri miserebitur. Sic ergo ad presentem Dei misericordiam oculum advertendo non desperabimus, et sic considerando Dei praesentem iustitiam et paratam misericordiam a dyabolo custodimur. Et propter hoc ponamus nos in manu Dei custoditoris et non in manu dyaboli voratoris qui procurat ut corpus nostrum perdatur et anima, quantum potest. Sic ergo est sanctificator noster et custoditor.
TERTIO est noster dominator, per misericordiam. Unde Moyses in Levitico: Tu es dominator Dominus, Deus misericors et clemens. Dicit: dominator et dominus, quia ipse est dominator de iure. Sed dyabolus est dominator per fraudulentiam, non de iure; et ideo dyabolus non est dominus, licet sit dominator, immo est sicut tyrannus. Unde sicut videmus cum aliquis
BC
om. C. || fallatias et : om. C. || 200. et sibi resistere : om. C. || 205-206. per. corruisti : inferius per peccatum corruisti, supra lineam de celo C. || 206- 207. unde.. exigente : et iustitia Dei id exigente per peccatum C. || 208. videns preterita illuminatus : illuminatus videns preterita C. || te contra dyaboli persuasionem : contra persuasionem dyaboli te C. || 209. etiam : om. C. || 215. tale : tot C. |} 216. tibi : om. C. || 221. advertendo : convertendo C. || 225. et : etiam add. C. || 228. in Levitico : supra lineam C. || 230. est dominator : om. C. || 231. non deiure : om. C. || 233. fraudulentiam : fraudem C. || 234. eos excorriat :
II,32 || 189-197. Psalm., XII, 4 || 219. MATTH., XI, 29 || 228. Exod., XXXIV,
dominatur non de iure sed per violentiam vel fraudulentiam quoad tempus non amat subiectos, immo eos excoriat, quantum potest, et novas leges et magna honera super eos imponit; ita dyabolus imponit magna honera, et sine pietate cruciat sibi subiectos. Sed e contrario Deus est rex et dominator proprie, quia filius regis aeterni est : ideo dominium habet iure hereditatis et propter hoc dominatur nobis per misericordiam. Unde leve honus nobis imponit et vult quod bene operemur. Unde in evangelio Matthaei : T'ollite iugum meum super vos et discite quia mitis sum et humilis corde: iugum enim meum suave est et honus meum leve; id est : mandata mea, quae licet aliquibus amara et gravia videantur, propter malam dispositionem, cum secundum veritatem, sunt suavia, et ita videtur bene dispositis, sicut iustis. Unde non est credendum infirmis et febricitantibus, de suavitate vel amaritudine, quia dulcia aliquando iudicant amara, sed sanis et bene dispositis. Ita ibi iusti sunt sani, peccatores autem secundum animam infirmi et febricitantes adhuc sunt. Leve onus: quia animam alleviant. Sicut plume leves dicuntur quia alleviant et volare faciunt aves: ita mandatorum Dei adimpletio facit animam levem et cito in celum volare. Et non est credendum peccatoribus debilibus, quibus grave videtur istud honus, sed iustis fortibus et robustis, ut patet. Item honus istud legis divine est leve quia leviter facit vitam presentem transiri. Unde pauper iustus levius pertransit tempus vite sue et cum maiori edia, quam dives peccator habens totum mundum ad imperium proprie volontatis. Unde in impositione huius honeris, Deus est mitis et misericors et clemens,quia honus est leve. Et pena cito finibilis : quia ad plus non potest durare nisi per totam vitam hominis; et hoc est valde modicum, respectu premii; quia sicut dicit Jlacobus : Vita nostra vapor est ad modicum parens; et ideo cito deficit, sicut vapor. Et propter hoc non debet nobis magnum aut grave videri si in servitio istius nostri Domini laboremus etiam per totum tempus vite nostre. Quia ergo est ita bonus dominator misericors et clemens, eum constituamus nostrum Dominum, ei penitus servientes et omnibus aliis renuntiantes, sicut promisimus in baptismo.. Unde, sicut servus cum suo domino facit forum, ita nos cum eo pactum indissolubile faciamus ut pro eo laboremus. Et patet quod est miseri-
BC
eos excorriat eos C. || 235. super eos imponit : imponit super eos C. || 237. est : om. C. || 244. cum : tamen add. C. || 247. amara : et e contrario add. C. || 249. leve honus : honus leve C. || 251. in celum volare : volare in celum C. || 253. fortibus : om. C. || ut patet : om. C. || 256. mundum : om. C. || ad imperium proprie voluntatis : ad sue voluntatis imperium C. || 257. huius honeris : honeris huius C. || et: om. C. || 263. nostri Domini: Domini nostri C.|| 264. misericors : supra lineam C. || 268. ut. laboremus : pro eo laborantes C. || patet... misericors : quod sit misericors patet C. || 270. reputat magnum : non (?)
6 || 240-242. MATTH., XI, 29 || 260-261. IacC., IV, 15 || 271-273. MATTH.,X..
cors, quia quantumcumque modicum pro eo faciamus, sibi sufficit, et reputat magnum, si fiat ex bona intentione et in radice caritatis fundetur. Unde ipse dicit in evangelio : Si plenum calicem aque frigide dederit quis in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Sicut ergo servus libentissime facere vellet pactum cum domino misericorde et fideli, et precipue si premium magnum inde consequeretur, ita nos cum eo pactum faciamus, quia ipse est dominator dominus, misericors et clemens, ut dictum est; et indissolubile est pactum, quantum ex parte ipsius ; et gratum erit sibi quantumcumque modicum faciamus si fiat debite, non sicut alii domini, qui servos cogunt, ut patet ; et est magnum premium. Unde Gregorius in omelia : Que autem lingua dicere vel intellectus capere sufficiat illa super ne civitatis, quanta sint gaudia, etc., ad que etc.
BC
magnum reputat C. || 274. domino : suo add. C. |! 277. indissolubile est : est indissolubile C. || 279. fiat debite : debite fiat C. || 282. civitatis : Iherusalem add. C. || 283. ad que : enim perducat add. C.
42 et Mc. ,IX,41 || 289. Homeliae in Evangeliis, XXXVII,r (PL, LXXVI, 1275, B).