SDma, liqueur sacrée des Indiens, du verbe sû, féconder
3. Ushas, usrà, usasd, grec àwç, latin aura, aurora, l’aurore, du verbe us, briller.
i. Niçâ, grec vù£, latin nox , allemand nacht, russe nolch la nuit, du verbe naç, effacer.
HYMNES DU RIG-YÉDA
gaudentes, muiantque vices mutantque colorem, usque alternantes iter inimortale sequendo.
Sic eadem geminas summà sub lege sorores fert via, sic redcunt unà volventibus annis, rorem nectareum fundcntes divite vend, tramite contirruo, certo placidoquc recursu, visu dissimiles, animis concordibus ambæ.
Usra benigna preces hominum cantusque reducil; dumque diem reserat, flammis genialibus orbem irradians, bona cuncta affert animantibus ægris.
Omnia per terras somno proslrata jacebant ; te duce vivendum, rediit jam lempus agendi, atque labore pio vitæ incrementa parandi.
Jam sacra, divitias, ævi felicis honores, quisquis spirat, avens dulci sub luce requirit : nam vigil atque instans aurora effulget in æthrà.
Gœlo nata veni, radianti veste décora, mitis, perpetuà florens intacta juventà; qua bona cuncta tenes, tu nostra hæc accipe vota!
Antiquos impigra sequens spondensque futuros aima dies, infunde novos vivenlibus haustus; quod jacet extinctum revoca vitaiibus auris !
Per te flamma viget, per te sol splendet ab ortu, et ritus patrios mens experrecta resumit; hæc superos inter tua laus et arnica potestas.
Ah ! quoties nobis aurora advenit, ut ilia quæ nitet ante oculos, comités imitata priores, et præmissa aliis, hodierno prospéra cursu.
Quam multi periêre qnibus lux aima diei fulsit et occubuit! sic nos moriemur, et omnes seriùs optatas venturi ad luminis auras.
Orta sacris precibusque favens hostesque repcllens, diva, a te ritus et carmina sancta parantur, à te quidquid amant superi ; tu lactea dona accipe, tu fausto cantantes numine serva !
HYMNE À SU Pi Y A