Demia, personnage des Adelphes, de Térence
et multo plurimis coniinenter incommodis ' conflictari homines cum pennoleste ferrem, ut acerbitati tandem mestitudinis nonnichil medicaminis et consolationis ex studio litterarum adhiberem, tentavi victus ferme impacientia querelis gravioribus miseram hominum conditionem in contemptum adducere. Fit enim plerunque, ut cui maio presentaneum non succurrit remedium, acrior illud furor et sthiomacatio quedam aut mitiget, aut tollat. Paucis igitur carminibus graviores hominum incommoditates persequi et compiecti michi^ visus sum, quasi incitatamindignationem alia atque alia superadjecta indignatione sanarem. Verum ubi a furia mens fatigata quievit, carminis memor Davitici, verum tamen in imagine pertransit homo, sed frustra conturbatur?; caligantes indignatione et merore dejectos oculos mens extulit, et Dei recordata delectata est, tristemque, ut est apud Psalmistam, scopuit spiritum4j reminiscens miserationum Domini ; qui in militiam profectum hominem laboribus eum et pugnis exercet, ne ad beatitudinem destinatum sempiternam, tranquillam inter tluctuantiss vite procellas requiem se nacturum expectet, sed peregrinari se tanquam advenam intelligat, cui nec terra sit nec civitas perpetuo incolenda, sciatque dicere cum propheta: Incola ego siim in tcrra^ et peregrinus sicut omnes patres mei?. Q^uo fit, ut pro vite brevitate intendat