Cenatus. Ibid
6. Ces idées sont développées par Béroalde dans son Oratio de laude rei rustice.Cf. Orationes, prelectiones..., Paris (Jean Gaultier, s. d., in-4), fol. 2, et celles qui suivent, dans son Oratio habita in enarratione Juvejialis atque Salustii'Jbid., fol. 14 v° et sqq).
neminem qui non apte eloqui quam mutire et balbutiri mallit, id quod arte rhetorica ' consequimur ; que est hec tarditas et quedam malicia seculorum omnium, ut preclaram artem ejusque professores aut despuant, aut pendant minimi? Numquid ante conditam Romam Grecia dicendi peritiam ignoravit? quid ergo vult illa Socratis in Gorgiam subrisio, cum egregiam civilis scientie partem velut popinis patinisque addictam non dissimulavit coquinariam appellare 2? qua estimatione fuisse semper complures non negabis, quemadmodum (ne externa et antiquiora refricemus) in hac Parisiorum schola esse videmus observatum. Ita enim nescioquo modo dicendi studiosos olfaciunt multi, ut obvios factosceu maie olentem spiritumcontractis naribusex[s]ufflent, Quo fit ut facile putem illos pestilentem hanc artem esse cujus contagio contaminari atque infici se pertimescant. Parva ergone tibi ratio admirationis nostre esse videtur, cum benefactricem hanc disciplinam aspernentur nostrates philosophi?, que cum recte est apprehensa, multas utilitates parât? Quas ne plurimas commemorem, illud non postremum videri débet, quod per eam cogitationes nostre non aliunde quam a splendore hujus artis eternitatem nanciscuntur. Magnaque vis ejus ex fabulis ostenditur: quas aridas et despicabiles acceptas ita dicendi peritus expollit, ita succo et colore vividas reddit, ut illas Jamdiu lectas nulla oblit(t)eret vetustas, nuila obtrectantium maliloquentia exterminet, Mirabor igitur semper, immo indi-