L. Thu.^sne. I
et jam totos dies quindecim ita inanis langueram, ut macilentia extenuatus videri possem larva. Laboranti tamen et tota fere virtute defecto vivacitatem quandam spiritus lectio litterarum tuarum induxit, ob eam rem maxime quod me procul absentem memoria rétines, otïersque hospitalitatem si quando ad Insubres negocium me perduxerit, aut si legatione aliqua functus Romam fecero iter. Quorum neutrum accidere opto. Nam nec labor etati, nec legationis munus longis itineribus confecto convenit, iioc nostro quidem seculo ubi et virtuti rarus honos et labori nulla merces succedit. Itaque res apud me sic se habet, langueo et carne et spiritu : corporis curam medici gerunt, michi quantum ex alto numine datur, spiritus curatur. Jam vero, dignissime abba ', sive interea curabor, sive spiritus hos deseret artus^, sancto illi cenobitarum tuo conventui commendes ut, celestibus hymnis adjutus, michi bene utcunque esse possit. Vale. Ex cubili gravissime egrotantis amici tui Gaguini. Datum Parisius apud Maturinos, iiij. idus Aprilis >.