Rudius. A, fol. 29 v
2. Gaguin étant en Italie au mois de juin i486, cette lettre, pour laquelle on n'a aucun élément de date, a été écrite entre le 10 juin 1487 et le 10 juin 1497.
(Paris, janvier 1489,)
Robertus Gaguinus Arnoldo Bo^tio' canncHte. S. [EpistoLi Ixxiiij.]
Tota tua, Bosti, epistola laudum est plena mearum ; immovero ita redundat ut non tam me laudare quam blandiri michi squod pace tua dictum sif studuisse videaris. Sic enim laudis acervos extruis, quasi in me omnium disciplinarum consummatam gloriam natura 2 contulerit. Quod etsi amicitia ductum id te facere intelligo, vellem tamen rationem officii tenuisses, perspectum haberes quid te, quid me quoque decuisset. Nam quos modestos 5 et tempérantes religio atque humilitas facere debuerat, eos nec palpationes et blandimenta proponere, nec illis oblectari oportet. Nec monastice-* institution! congruit simile aliquid habere T[Filemistoclis, quem dixisse solitum ferunt ejus se vocem libenter audire a quo sue laudes apte narrarentur. Ego vero contra, Bosti, pro mea que plurima est ignorantia atque ruditate, laudari erubesco. Quippe qui illud cum Socrate tantum scio quod nichil ferme scio. Quare te oro agas posthac de me aut scribendo aut loquendo