Monasthice. B, fol
modesiius '. Satius est restare tibi quod laudes, quam amputes quod laudationi nimiumadjeceris.Quod si tumultuario prope et precipiti meo illo carminé quod de matris Dei puritate adversus contaminatorem illum Vincentium^ te impellente scripsi, quicquam tuo bene judicio meritus sum, satis abunde erat te 5 interpiissimas orationes tuas annumerare 4 me quem celsitudini Virginis commendares. Quid enim amplius sperare debui ab homine qui terrenis se opibus abdicarit, qui aliorum adminiculis et piis subsidiis sese vitamque sustinet? Sed nec (si caducis ita ut spiritalibus 5 divitiis exundares; compensari a te laborem meum prestolarer. Eadem enim caritate adductus sum ut scriberem que tu me ad scribendum es sepenumero cohortatus ; ad quam rem argumentum tibi" essepotest, quod tibi uni communes volui esse versiculos donec probavisses. Sic profecto te admonui, ne illos sineres liberos7esse, neve cuipiam crederes illos nisi remissos ad me ultima omnino lima castigassem. Debuit igitur in te illa cautio esse, ne festinata editione^ opus ipsum et amicum tibi hominem risui exponeres. Cave oro, Bosti, quicquam ultra de toto opusculo in publicum prodas. Recensita est a me tota séries operis, mende 9, absterse. Recepitquein se Carolus '° commentariolos condere