‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 240 sur 287 · Cf. ci-dessus, p. 312, n. i · texte numérisé non relu

Cf. ci-dessus, p. 312, n. i

L, Thuasne. 1. — 22

toricam, aut forensem orationem satis accomodatus caracter. Est unus omnium stilus, eadem scribendi forma, quam ii qui questionarii appellantur paulo magis supra ducentos quinquaginta annos magno litterarum detrimento invexerunt ; a quorum creberrimis scriptis si hec vocabula : quoniam, postquam, cum, consequenter, preterea, sed contra, in contrarium, responsio, solutio, et hujusmodi apud illos passim redundantia decusseris, ex immani fiet liber brevissimus. Et hec quamquam ita sunt, herent tamen nostrates et torpescunt, illorum vel scriptionibus contenti, vel timidi comptiore stilo assurgere scribendo. Inter has temporis nostri tenebras expergiscitur tamen Carolus Ferrandus ' scribere in Vincentium illum^ cui Dii cum suo illo execrabili in Virginem codicillo malefaciant, Quem libellum ut haberet, in quem pila potenter emitteret, Carolocommunem feci. Nec ab alio (si tacebit) vindictam de maiedico deposcas, quamquam maxime cupio ocium michi dari, ut rerum mearum et salutis in omne tempus tutrici Virgini Marie patrocinium religiosissimedefensionis pius ipsecliens impendam. Scriberet forsitan et Faustus 5 quem ad car-

1. cf. ci-dessus, p. 527, n. 10. On voit parce passage de Gaguin que Cliarles Fernand songeait à son tour à écrire contre Vincenzo. Gaguin avait soumis son poème à Fausto Andrelini, comme le rapporte Charles Fernand. De mundissimo virginis Marie conceptu cum commenta Caroli Fernandi, Paris, 1489, in-4.(Bibl. Sainte-Geneviève, /ne. )62), sig. ajv".

Page 1