L. Thuasne. I
— ?54 — majestas litterarum et barbarie quadam balbutientes linguas asperavit inscitia. Nunc illam, quantum sperare licet, et ériges, et bas ad latinam eloquentiam expurgabis. Proinde est quod gratias Bostio habeam, qui médius quo te longe positum agnoscerem, accessit. Pluris enim est michi te talibus hominem moribus et eruditione splendidum fama percepisse', quam si ex felice Arabia quispiam negociator aurum ad nos detulisset. Quare te maxime oro susceptum iri me a te in dilectionem et caritatem tuam 2, que eo firmior constantiorque 3 esse débet, quo nos religionis sancta professio Christo (licet dispari habitul copulavit. Progredere, ut cepisti, scribendo. Digna est religioso cura hec legendi, meditandi, scribendi, advocandi quos potest ad veram vitam. Cui fructuosissimo labori dum operam dat, dum in explanandis scripturis ingenium exercet suum, cum sibi ipsi plurimum prodest, tum aliis discipline et eruditionis céleste pabulum parât. Qui operanîur in me (inquit Sapientiaj 4 non peccabunt, et qui élucidant me vitam eternam hahebunt. Legimus multos sancta simplicitate illustres bonorum quidem operum fragrantiam vite integritate latissime diffudisse; sed quibus ad morum candorem doctrine splendor accessit, ii longe uberiorem omnibus salutis viam planaverunt; quippe qui vite proprie odoramenta suis beatissimis scriptionibus ceteris non ad exemplum modo, sed ad eruditionem copiosius dilatarunt. Non te, igitur, detractio et
1. La pensée de Gaguin gagnerait à être plus nettement exprimée: le fama percepisse dountrah à entendre que Gaguin ne connaissait encore Trithème que de réputation, ce qui reporterait à l'année 1491 la rédaction de cette lettre.