‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 250 sur 287 · Eccli, XXIV, 31. — Sapienttia, A, fol · texte numérisé non relu

Eccli, XXIV, 31. — Sapienttia, A, fol

livor maliloquus dimoveat; nec collegarum, si qui tui in te Ordinis erunt, protensa in risum et illusionem labra deterreant. Nec tu (ut est apud Maronem) cède malis,sed contra audentior ito^. Vives ipse et per hominum ora volitabis*, cum laceratrix et susurrans lingua computrescet '. Vale. Ex Parisiis, ical. Maii.

(Paris, 4 décembre 1 49 1 .) Robcrtus Gagiiinus Carolo Ferrando^. S. [Epistola IviL]

Bene admodum michi mereri de veritate videris, qui tua vel scripta vel dicta cupis ab amico libère judicari. Nichil enim nocentius est hominum integritati quam vicia eorum vel dissimulando preterire vel assentando probare. Sed quamquam odoraret in tua epistola vestigium caracteris Tulliani, non temere quippiam in te committere assumebam, quo te a me taxatum iri putares. Sunt enim plerique scriptores qui, cum sua omnia castigatissima essesibi persuaserint, alieno se examine reprehendi indignantur. Sed ut gravioris culpe non admonere amicum scelus est, ita levissimos quosque lapsus insectari inhumanum. Que cum

Page 1