OPUS MAJUS — LA MORALE
VOpus majus se composait de sept parties; la dernière manque entièrement à l’édition de Jebb. C’était un traité de morale dont nous donnons l’analyse et des fragments d’après un manuscrit du Musée Britannique (').
L’ouvrage entier se divisait en six parties; le manuscrit ne renferme que les trois premières; mais nous pouvons, d’après l’ Optes tertium, nous faire une idée des trois autres.
La première partie contient sept chapitres.
Voici le début et le premier chapitre :
De philosophia morali Rogeri Bacon. — « Manifestavi in prœcedentibus quod cognitio linguarum et mathematica, atque perspectiva speculorum, et scientia experimentalis sunt maxime utiles et particulariter necessariæ in studio sapientiæ, sine quibus nullus potest in ea, ut oportet, proficere, non solum absolute scripta, sed et ad Dei ecclesiam relata, et cælera tria prænarrata. Nunc vero radices quintæ scientiæ volo revolvere, quæ melior est et nobilior omnibus prædictis, et hæc est inter omnes practica et operativa, et de operibus necessariis in hac vitaet in alia. Scientiæ enim aliæ dicuntur esse speculativæ, licet quædam sint activæ et operativæ, quia sunt de operibus artificialibus et naturalibus, non de moralibus; et speculativæ veritatis rerum, vel operum scientialium quæ referuntur ad intellectum speculativum ; et non sunt de bis quæ pertinent ad intellectum practicum. Et ideo dicitur practicus quod practicam, id est operationem boni et mali, exercet. Scientia prac-
(') /loyal Library, 8. F. 11.
tica hic stricte sumitur ad opéra moris quibus boni et mali sumus, licet largo modo sumendo practicam, pro omni operativa scientia, multæ aliæ sont practicæ. Sed antonomace hæc dicitur practica, propter principales operationes hominis, quæ sunt circa virtutem et felicitatem et miseriam alterius vitæ. Ilæc vero practica vocatur Moralis et Civilis scientia, quia ordinat hominem in Deum, et ad proximum, et ad se ipsum, et præbet lias ordinationes, et ad eas nos incitât et exercitat efficaciter. Hæc enim scientia est de salute hominis per virtutem et felicitatem complenda ; aspirat hæc scientia ad illam salutem, quantum potest philosophia; ex quibus patet in universali quod hæc scientia est nobilior omnibus partibus philosophiæ. Nam cum sapientiæ sit finis necessaria, et finis est nobilissima in re qualibet, oportet quod hæc scientia sit nobilissima. Cœterum de t isdem negociatur hæc sola scientia, vel maxime, de quibus theologia considérât, licet alio modo scilicet in fide Christi, quamquam et hæc scientia multa præclara teslimonia de eadem fide contineat, et a longe articulos principales olfacit, in magnum adjutorium fidei christianæ, ut sequentia declarabit. Sed theologia est scientiarum nobilissima; ergo ilia quæ maxime convenit cum ea est nobilior inter cæteras. Sed ut utilitas hujus scientiæ maxima pateat, oportet ej us partes investigari ; quatenus de partibus et toto quod volumus extrahatur. Et quum moralis philosophia est finis omnium partium philosophiæ necesse est quod conclusiones aliarum scientiarum sint principia in ea, secundum formam præcedentium scientiarum ad sequentes, quia conclusiones præcedentium supponuntur in sequentibus naturaliter, et ideo consequens est ut sint in præcedentibus bene probatæ et certificatæ ut mereantur accipi in usu sequentium scientiarum, secundum quod ex mathematicis (*) patens est. Et ideo principia moralis philosophiæ verificantur in scientiis præcedentibus, et propter hoc debent hæc principia extrahi de aliis scientiis, non quia sint illarum, sed quia ea suo dominatui speraverunt (?) Unde ubicumque inveniantur, ascribenda sunt morali philosophiæ, quia secundum substantiam suam
(*) Sic. Sans doute metaphysicia.
ANALYSES ET EXTRAITS
3 il
sunt moralia, et licet in aliis scientiis retinentur, hoc est propter gratiam raoralis philosophiæ. Quapropter omnia hujusmodi reputanda sunt de inorali philosophia, et ei imponenda, et ideo si his volumus uti, secundum jus suum, necesse est ut in morali scientia ab omnibus aliis eolligautur. Nec mirum si philosophi per totam philosophiam speculativam scripserint moralia, quia sciverunt ea esse de salute hominis, et ideo in omnibus scientiis sententias pulchras înscripserunt morales, ut semper homines excitarent ad bônum salutis, et ut sciretur ab omnibus quod non coluntur scientiæ cæteræ, nisi propter istam quæ est humanæ sapientiæ dictatrix. Et ideo, si allegarem auctoritates de aliis locis, quam eas, quæ in libris moralibus continentur, considerare oportet quod in hac scientia debent magis proprie collocari ; nec possumus reperire ea scripta in libris hujus scientiæ, quia non nisi secundum partes in latino habemus philosophiam Aristotelis et Avicennæ et Averrois qui sunt auctores in hujus modi principales. Si enim theologia veritates salutiferas essentiæ suæ intelligit, ubicumque eas invenit, ut à principio allegavi, et posterius taetum fuit, sic et moralis scientia in sunm jus reducat quodcumque de rebus sui generis reperit alias esse scriptum. Hæc vero scientia Moralis vocatur ab Aristotele et ab aliis Civilis scientia, quia jura civium et civitatum déterminât; et quum sic solebant civitates dominari regionibus, ut Roma imperabat mundo, ideo hæc scientia Civilis dictatur a civitate... Hæc autem scientia primo docet componere leges et jura vivendi; secundo docet ea credi et probari, et homines excitari ad operandum et vivendum secundum illas leges. Prima pars dividitur in tria; nam primo naturaliter venit ordinatio hominis inDeum, etrespeetu substantiarum angelicarum, secundo ad proximum, tertio secundum se ipsum, sicut Scriptura facit. Nam primo in libris Moysis sunt mandata et leges de Deo et cultu divino ; secundo de comparatione hominis ad proximum, in eisdem libris et sequentibus ; et tertio de moribus, ut in libris Salomonis; similiter in Novo Testameuto hæc tria tantummodo continentur. Nam hoc non potest. alias recipere comparationes. Non solum vero propter prinoipium, sed propter omnia sequentia, necesse est quod principia ejus scientiæ
in principio proponantur, per quæ cætera verificantur. Ilorum autem principiorum quædam sunt mere principia et solum metaphysice nata sunt declarari. Alia licet sint principia respectu consequentium, tamen vel sunt primæ conclusiones hujus scientiæ, vel licet aliqua principii gaudent privilegio, tamen propter maximas difficultates, quia eis maxime contradicitur, atque propter excellentem utilitatem respectu sequentium debent sufficienter stabiliri, secundum quod Aristoteles principio Naturalis Philosophiæ probat primum principium hujus scientiæ, scilicetquod motus est, contra eos qui posuerunt totum universura esse immobilem. Sciendum autem quod metaphysica et moralis philosophia maxime conveniunt; nam utraque de Deo negotiatur, et Angelis et vita ælerna et de hujus modi multis, licet diversimodo. Nam metaphysica per communia omnium scientiarum investigat propria metaphysicæ, et per corporalia inquirit spiritualia et per creata recipit creatorem, et per vitam præsentem tune negotiatur circa futuram, et multa præambula ad philosophiam moralem præmittit ; unde recitabo so*
lum hic quod metaphysica propter scientiam civilem perquirit
Ne scientias divisas ad invicem confundam,, quæ propria sunt metaphysicæ hic intendo probare » Viennent ensuite dix-sept
principes métaphysiques que nous avons énumérés ailleurs, et dont voici le dernier, tout à la gloire du Saint-Siège : « Quod uni tantum debet fieri revelatio, quod iste debeat esse mediator Dei et hominum, et vicarius Dei in terra, cui subjiciatur totum genus hominum, et cui credere debeat, sine contradictione... et iste est legislator, et summus sacerdos, qui in spiritualibus et temporalibus habet plenitudinem potestatis, tanquam Deus humanus, ut dicit Avicenna, in decimo Metaphysicæ , quem licet adorare post Deum. »
Dans le chapitre II Bacon montre que la morale doit exposer tout ce qui concerne Dieu, ou du moins les croyances qui sont communes à tous les sages : « Non tamen debet moralis philosophus omnia sécréta Dei et Angelorum explicare, sed ea quæ sunt necessaria omnibus, in quibus conveniunt omnes, ne cadat in questiones et hæreses. » Il commence donc par expliquer la Sainte-
ANALYSES ET EXTRAITS
Trinité, car, suivant lui, tous les philosophes de quelque valeur, à commencer par Platon et Aristote, ont reconnu ce dogme : « Dico igitur quod moralis philosophia primo de Deo explicat Trinitatem, quam Trinitatem habet legislator per revelationem, magis quam per rationem. Ratio quidem unde philosophi locuti sunt in littera de divinis in particulari quæ excedunt sub revelationem, tactaprius est in metaphysica (‘). Nam ibi ostensum est qualiter potuerunt habere multas nobiles veritates de Deo, quia habitæ sunt per revelationem factam eis, secundum quod Apostolus dicit. Deus enim ilia revelavit, sed magis patriarchis et prophetis, de quibus constat quod revelationem habuerunt, a quibus philosophi omnia didicerunt, ut prius est evidenter probatum. Potuit igitur metaphysicus satis docere quod Deus est et quod naturaliter cognoscitur, et quod est infinitæ potentiæ, et quod est unus, et quod est trinus ; sed quomodo sit ibi Trinitas non potuit ad plénum explicare et ideo hoc est manifestandum. »
Le chapitre III continue à développer cette idée que la philosophie a non seulement reconnu Dieu et la Trinité, mais encore a parlé du Christ : « Non solum locuti sunt philosophi de Deo absolute, sed de Deo incarnato qui est Dominus Christus et de eis quæ ad eum pertinent. Nam hujusmodi veritates sunt necessariæ humano generi, et non est salus hominis, nisi per noticiam harum veritatum. Et ideo oportuit quod omnibus salvandis a principio mundi, essent hujusmodi veritates notæ, quantum sufficit saluti. Hoc dico propter hoc, quod quidam minus noverunt veritates hujus modi. Decuit et ut philosophi sapientiæ dediti illud scirent de hac veritate, ut salvarentur et quatenus mundus præpararetur et disponeretür ad hanc veritatem perfectam, ut facilius reciperetur quando tempus daretur. Et ubivis persuasum est ad hoc in superioribus omnibus, ideo quod sufficit persuasio utilis quatenus experientia cognoscamus philosophos scivisse multa de Christo præ- (*)
(*) Il n’y a pas de mêla physique dans l’Opus majus; mais cette Morale a dû, sans autre changement que quelques mots Intercalés, servir aussi h \'Opus terlium, où elle élail précédée de la Métaphysique. (V. ci-dessus, p. 86 )
ROGEn (1ACON
clara, nec non de Gloriosa Virgine. » H atteste alors Albumazar, Porphyre, Solinus, saint Ambroise, le philosophe Ethicus.
Dans le chapitre IV il passe à la création, que les anciens sages ont expliquée conformément à la foi; dans le chapitre V même démonstration au sujet de l’immortalité de l’âme; Cicéron surtout lui donne des arguments : « Nam primo de Quæstionibus tusculanis Çicero loquitur de immort alitate animæ, et per totum istum librum investigat et persuasiones varias ad hoc revolvit. » Le chapitre VI traite, au même point de vue, du bonheur et des misères de la vie future : « Oportuit enim Aristotelem et Theophrastum et Avicennam et alios vere philosophantes vacare contemplationi felicitatis futuræ, quantum homini ex potestate sua est possibile, quatenus pius et misericors Deus pleniorem revelaret veritatem. Sed probatum est ipsum révélasse aliis quam eis qui in lege vetere et nova nati sunt et educati, ut in metaphysicis habet declarari. Et illi perceperunt quod ad cognitionem felicitatis futuræ necesse fuit eis separare se a peccatis, et a corporali amore superfluo, et a mundo, ut, quantum possent, a Deo reciperent illuminationem interiorem, quatenus articulos veritatum fidelium perciperent. Ideo omnibus abjectis, vacabant contemplationi sapientali futuræ felicitatis. Nam sapientia, ut Aristoteles dicit tertio Ethicorum, est nuda scientia... Et non solum de felicitate locuti sunt, sed de miseria alterius vitæ quæ malis reservatur. » Il termine cette partie par des considérations sur le culte dû à Dieu, et comme toujours, il les emprunte à des auteurs profanes. C’est Cicéron qui en a le mieux parlé, dit-il, et il cite ces belles paroles : « Cultus Dei est optimus idem castissimus atque sanctissiraus, plenissimusque pietatis ut eum pura, integra, et incorrupta mente veneremur. (De nat. Deorum. lib. II, cap. XXVIII). » Et il termine ainsi : « Sic tractantur radices primæ moralis philosophiæ. * La seconde partie commence au chapitre VIL Laissons parler Bacon :
« Capitulum VIL Pars secunda descendit ad leges et statuta, hominura inter se, et consideratur primo salus humanæ speciei secundum vias generationis, pro populo multiplicando. Et ideo dantur leges conjugii, et statuunt quomodo habeant fieri, et qualia
ANALYSES ET EXTRAITS
impedimenta amoveantur, et præcipue quod a civitatibus excludantur fornicatores et sodomites qui inducunt contrarium constitution! civitatis, qui retrahunt homines ab eo quod melius est in eivitate, scilicet conjugio, ut Àvicenna et alii volunt. Deinde dantur leges secundum quas ordinantur traditi ad prælatos et principes, et e contrario, et servi ad dominos, secundum omne genus dominii et servitii, et secundum quas patrem familias oportet vivere in regimine familiæ, et magistri ad discipulos. Nam statuuntur doctores et magistri, et artifices in singulis scientiis et artibus, et eliguntur ex juvenibus meliores ad hujusmodi studia et officia exercenda, et peritiores juxta consilium sapientium, et reliqui ad officium militare deputantur pro justitia exsequenda, et malefactoribus compescendis. Et oportet, ut dicit Avicenna, ut instituendo legem sit hæc prima necessitudo, scilicct ordinare civitatem in très partes, dispositores, et ministros et legis perilos, et quod in unoquoque istorum ordinentur alii prælati inferiores eo, et post hos tum alii ordinentur, quousque perveniant ad paucos, ad hoc ut nullus sit in eivitate inutilis, quin habeat aliquem statum laudabilem; sed ut ab unoquoque perveniat utilitas civitati . Nam apud Platonein ilia civitas, justitiæ ordinata, traditur, in qua quisque proprios noscit afiectus , et ideo ut Avicenna dicit , prohibere debet princeps civitatis otiositatem et inactionem. Qui autem non possunt compesci debent expelli a eivitate, nisi causa hujussit infirmitas vel senectus. Et item illis eonstituendus est locus in quo permanent hujusmodi, et deputatur eis procurator. Oportet autem quod in eivitate sit quidam locus reipublicæ pecuniariæ, qui partim proveniat ex jure quod instituitur a contractibus, partim ex calumniis quæ pro pœna infliguntur, partim ex prædis per bellum, partim ex aliis, ut et hæc res pecuniaria sit partim præparata illis, qui non possunt lucrari propter infirmitates et senectutem, et partim legis doctoribus, et partim communibus usibus. Et dein docet legislator regere patrimonia et hæreditates et testamenta, quia Avicenna dixit quod substantia necessaria vitæ partim est ramus, partim est radix; sed radix est patrimonium, et id quod ex testamento legaturn est, et datum, ex quibus tribus radicibus fir-
ROGER RACON
mum est patrimonium. Ramus autem substantiæ venit ex acquisitione per species venditionis. Deiude habet ostendi leges circa contractus omnium specierum negotiationum, in emendo, vendendo, locando, conducendo, mutuando, commodando, expendendo, servando, et hujusmodi; et ut removeatur in contraclibus quodcumque nocere potest, sicut dixit Avicenna. Deinde habent jura staiui, secundum quod in omnibus causis et casibus ostendatur, quod juris fit, et quæpossint terminari, ut pax et justifia foveantur inter omnes. Post ea, ut ait Avicenna, debent prohiberi studia propter quae amittuntur hæreditates et census, et pax et concordia civium turbantur; et artifices horum studiorum sunt qui cupiunt nocere causa alicujus lucri, ut luctator et aleator et hujusmodi. Scilicet debent prohiberi studia quæ inducunt contraria utilibus, sicut furandi et rnpiendi et in cæteris hujusmodi. Et ulterius debet ordinari, sicut dicit Avicenna, ut homines adjuvent se mutuo et défendant, et contra inimicos legis sint unanimes ad expugnandum eos. Si autem aliqua civitas vel regnum sit bonarum constitutionum et legis, hoc non adversatur ei quin debeat recipere aliarn legem cujus institutio quam optima est; quare dilatanda est per totum orbem, et in hoc verbo lex christiana innuitur, ut inferius exponetur. Si aliqui sint inter eos qui a lege discordant, prius corrigantur ut resipiscant, et si facere noluerint occidantur. Et ultimum quod hic exigitur est quod legislator sibi constituât successorem. Et hoc fît secundum Avicennam per huncmodum. Debet enim facere hoc cum consensu majorum et vulgi, et talem eligat qui bene regere possit, et sit prudens et honestorum morum, et audax et mansuetus et peritus gubernandi, et perdus legis, quo nullus sitperitior, et hoc sit maximum omnibus. Si autem post hoc discordaverunt, ut alium velint eligere, jam negaverunt Deum, ut dicit, et ideo oportet interponere judicia in lege sua, ut quisquis se intrudere voluerit, potentia vel pecunia, tota civitas unanimiter irruat in eum et occidat; et si potuernnt facere et non faciunt jam contradixerunt Deo, nec est reus sanguinis qui interficit hujusmodi, ita tamen quod prius populo innotescat. Si autem ille qui debet institui non sit dignus et probatum fuerit, alius instituatur. Et sic terminatur intentio radi-
ANALYSES ET EXTRAITS 347
cum quæ reduci potest cum sequeniibus ad radices in summa. Et sub hac parte comprehenditur jus civile quod non est in usu Latinorum, ut raanifestum ex radicibus hujus partis... Et certum est quod latinæ gentes habuerunt jura etleges, scilicet a libro Aristotelis ac Theophrasti ejus succcssoris, præter loges decem tabularum, quas primo transtulerunt de legibus Solonis Atheniensis. * Nous laissons enfin Bacon nous apprendre l’objet de la troisième partie de la morale : « Tertia vero pars scientiæ moralis et civilis est de moribus cujuslibet personæ secundum se, ut honestas vitæ in quolibet habeatur et turpitudo morum relinquatur propter fnturam felicitatem, et horrorem pœnæ æternæ. Et quod hæc debeat esse tertia patet evidenter, quum ilia pars quæ continet cultum Dei, planum est quod est prima. Nam declaratum est quod bonum aliquod commune præponitur bono privato, ut Àristoteles dicit sep timo Metaphysicœ. Sed pars præcedens habet bonum commune ; pars ista bonum exhortatur privatum. Caritas enim maxima virtus est, et hæc ad bonum ordinatur commune, et concordia et pax et justifia eain comitantur, quæ virtutes excedunt mores singularum personarum. Nam homo est animal sociale et de sua proprietate est, ut dicit Avicenna, libro De anima, et in Radicibus moralis philosophiœ , quod non vivat solus, sicut brutum, quod sibi soli in vita sua suflicit. Et ideo leges quæ ordinant hominem ad proximum sunt majores, et propter hoc in seplimo Metaphysicæ vult Aristoteles quod bonum publicum est majus et melius quam privatum. Et secundum eumdein Àristotelem, et Averroem decimo Metaphysicæ, vir hereniita qui non est pars civitatis, sed sibi soli vacat, neque est bonus neque et malus. Quapropter oportet quod secunda pars principalis philosophiæ moralis sit de legibus communibus, ut assignatum est, et tertia est de vita et honestate, quam quilibet debet seetari : et hoc est verum secundum ordinem naturæ dignitatis, licet Aristoteles hune modum non teneat in libris suis.» Bacon parle des vertus d’après ses sources habituelles : « Et philosophi mira locuti sunt circa virtutes et vitia ; ita quod omnis christianus confundi potest homines infidèles tam sublimem virtutum habuisse cognitionem, et nos turpiter a virtutum gloria cadere vi-
demur. » Vient ensuite la théorie des vertus empruntées à Aristote, avec beaneoup de citations d’autres philosophes, et l’auteur finit en disant, d’après Avicenne : « Non liberabitur homo ab hoc inundo et ejus illecebris, nisi postquam homo totus suspensus ab illo mundo cœlesti, desidcret illud quod est ibi, et amor eorum, quæ sunt ibi, removcat eum omnino a consideratione ejus quod est prope se. » Le manuscrit porte : Explicit moralis philosophia Bacon. On a dit plus haut quel était l’objet des trois autres parties.