Ed. palctinis
dulcis infantia, modesta pueritia, adolescentia gravis 1 majorque semper inventus omnes etatum gradus gratia semper ac virtute transcendebat, ita ut nul lu s ambigere posset quin divino quodam educaretur presagio. Sed, quod magis mirandum reor, absque aliqua suorum instantia omni sapientia eruditus appariât, atque prêter ullam hominum sollicitudinem, baptismi innocentiam, licet necdum consecuti, Deo juvante servavit.
De paupere christiano elemosynam postulante, cap. III. — Erat autem ante Nichomediam quedam régal is silva, lata et spatiosa ac delectabilis valde, diverses irrigata fluminibus, variisque arboribus condensa fructiferis, in qua constructum erat regale palatium mire magnitudinis et amenitatis, in quo rex solitus erat sua lesta celebrare et inire consilia. Ibi eu m nobilis puer Andronicus nutriretur industria suorum, venationi et ludorum varietatibus implicabatur. Quadam itaque die, dura Andronicus ex venatione fatigatus in predicta silva sub una reficeretur arbore, superveniens quidam juvenis christianus, amore Jesu Christi régis Paradisi elemosynam postulavit. Andronicus vero audiens nominatum regem Paradisi, estimans illum amicum patris sui, eidem juveni cuncta necessaria jussit affluenter ministrari. Erat enim idem puer Andronicus tanta et tam benigna liberalitate dotatus, ut etiam illa que soient animos puerorum et pro novitate habendi amplius allicere, miseratione prodigus indigentibus onerret.
De matris dissuasion*, qualiter conabatur eam impedire a fide Christi, c. IV. — Ad palatium autem Andronico remeante, occurrens ei mater sua, eumque, ut sibi moris erat, leta suscipiens, sciscitabantur ab eo quid egisset, quidve vidisset in nemore. Cui simplex puer et innocens inter alia respondit se vidisse quendam de familia Jesu Christi régis paradisi, petens ab ea si rex ille cognitus esset sibi vel patri suo, an inimicus existeret vel amicus. Quod audiens mater, interius acuto dolore percussa, paululum cepit ingemiscere, eique dixit : c Fili mi, non c est neque vivit nec fuit ille Jésus Christus rex, sed fait quidam maleficus qui c propter sua facinora fuit a Judeis crucifixus. • Exinde cepit mater sollicite precavere ne agnosceret christianos, aut eorum monita perciperet vel doctrinam. Sed, quemadmodum scriptum est : c Dominus dissipât consilia gentium, reprobat • consilia principum, consilium tamen ejus in eternum maneta », qui hune puerum prescivit et predestinavit conformem fieri ymaginis filii sui, mirabiliter atque invisibiliter in ejus pectore flammam sue dilectionis accendit. Ceperunt namque ei inesse presentia cuncta fastidio, eterna desyderio, ut necdum salutari tinctus lavacro, contemptis labentibus, fieret omnino perhennium sollicitus.
De relatione fada sancto Caprasio et sociis ejus, cap. V. — Cum autem venit plenitudo temporis a Deo preordinati, ut puer iste electus atque preelectus ad cognitionem fidei vocaretur, apparuit Dominus sanctissimo seni Crapasio, perfecte consummateque gravitatis viro, ejusque sociis, Magoncio videlicet atque Leoncio
Arrivons enfin à R. Féraut. Je joindrai au passage que je vais transcrire d'après l'édition (en prenant soin de numéroter les vers, ce que