Catalan : c que la visio portava alcun ministeri
Honorato : c Non mei visitatione tantum sollicitus te induxi ut mea limina c visitares, sed ut Karolum, catholicorum athletam, liberares de manibus t Aygolandi. • Quo dicto disparaît ab eisdem. Coroplentes igitur orationes suas Maguodus et Honoratus, ceperunt inquirere sapienter ubi Karolus captivus teneretur ; cumque didiscerent quod Tholeti, illuc dirigunt gressus su os. Erat enim régi Aygolando unica filia speciosa valde, Sibilia Domine, regina Saxonie, quam diligebat pre cunctis mortalibus Aygolandus. Cum vero ipse Aygoiandus festura sui culminis celebraret et sub ignominiosa expectatione Karolum solito exhibèrent, arripitur a diabolo Sibilia filia Aygolandi, que corruens ante regem vix erigitur semiviva. Sibiliam igitur diabolo agitante, invitât rex medicos, premia pollicetur; que, cum ullorum medicorum medicamine non reciperet sanitatem, advocantur exorcizatores et phitonice incantatrices. Qui, cum per suas invocationes fallaces et ritus nepharios, mugientes in aere et aspirantes in ampne ac in terra, nodosos carecteres conscribentes 1 secundum diabolica documenta, nequirent Sibilie aliquale remedium impartiri, sed potius in eorum aspectibus crebrius torqueretur, edicitur ab Aygolando quod prestanti Sibilie sanitatem quid peteret conferretur. Honoratus igitur, venustus juvenis et facundus, prerogativa eminentis eloquentie predotatus, qui a matre sua diserte didiscerat arabicum ydioma, audiens que edicta fuerant publice per preconem, accessit ad palacium ubi Sibilia servabatur. Quam prospiciens, cognovit diabolice tormentatam, et accedens ad presencia[m] Aygolandi, dixit se scire Sibilie remedium impertiri. Aygolandus igitur, préfixe prospiciens Honoratum, militibus suis dixit : t Nisi hune agnoscerem Arabem vestibus et loquela, c sororis mee Helembroch genitum extimarem, quia non fuit sibi similis sicut c iste. » Et nomen ejus exquirens, promisit sibi conferre sine qualiter * diminntione et difficultate quecumque peteret, si Sibilie remedium largiretur. Rediens igitur Honoratus ad triclinium3 ubi Sibilia servabatur, sal et aquam postulans, benedixit, et aspergens aqua benedicta olive ramusculo faciem mulieris, discessit ilico malignus spiritus ab eadem ; que aperiens oculos carpsit frendenter genua Honorati, proclamans flebiliter : t Non dedigneris felicitatem meam conspernere c vir diserte4, sed quecumque possideo accipe et me serva, et libéra me ab c incomparabili passione. » Honoratus itaque causam infirmitatis Sibilie indicavit, nec posse sanari nisi respueret fictionem diaboli abdicatam, et crederet Jhesum Christum. Annuit afflicta credere et observare firmiter que sibi injungeret Honoratus. Honoratus igitur, edocens Sibiliam et instruens catholicis documentîs, cathecuminam benedixit, et aquam exoreizans, Sibiliam baptizavit, et confestim a languoribus est sanata. Nunciatur igitur Sibilie sanitas Aygolando, qui accessit celeriter ad eandem, quam prospiciens solito pulcriorem, somma alacritate profiisus, dicebat Honorato quod majora quam promiserat sibi daret. Honoratus attamen impetit Aygolanduni ut quod promiserat observaret. Assentit pater et instat filia et postulanda confirmât. Tune Honoratus, tacens aliquantulum, ex profundis visceribus suspirat. Sibilia vero circa promissa
1 . Féraut : Li un jan sortz cl fuec, li autre en l'ayga clora.